[866]
[869] stridorem vocis scilicet sonum: nam utrumque tangit augurium, et oscinum et praepetum, quod graviter posset obesse Troianis: sic Homerus inducit Calchanta.
[870] crines scindit solutos aut solvit et scindit: aut 'solutos' non propter fratris exitium sed * * *
[872] quid nunc decenter inducit loqui coepisse.
[873] durae inmiti, quae possum fratrem cernere tot laboribus subditum.
[874] monstro augurio ex Iovis voluntate venienti.
[876] obscenae volucres invidiose dixit; nam una est.
[879] quo vitam dedit aeternam quia occurrebat, sed praestitit inmortalitatem, dicit hanc aeternam esse causam doloris.
[882] inmortalis per indignationem dictum est 'inmortalis ego', quam maxime scilicet con * * *
[885] glauco amictu quasi nympha, propter undarum similitudinem.