previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[611]

[614] bellator epitheton peracti temporis.

[616] minus successu laetus equorum infirmitas animi ex equorum etiam tarditate veniebat, quia minus successus habebant equi iam fatigati.

[617] attulit hunc illi caecis terroribus avra naturale enim est, ut a qua parte ventus flat, inde maximus audiatur clamor. et mire 'caecis terroribus', quos nemo videret.

[618] commixtum clamorem ex inpugnatione, et morte reginae. arrectas avres ad audiendum sollicitas: Terentiusarrige aures Pamphile” .

[619] inlaetabile murmur quaeritur quis 'inlaetabile' dixerit? ideo autem 'murmur', quia ferre solent quasi praesagium murmura, sive bona sint, sive mala intellegenda.

[621] diversa clamor hypallage <pro> 'diversus clamor': aut ex variis partibus civitatis.

[622] amens consilii egens, nescius rei gerendae.

[625] occurrit dictis orationi eius verbis obviam venit.

[626] prima victoria id est primum.

[627] sunt alii qui tecta manu ideo quia scit Turnum pro urbe maxime esse sollicitum.

[630] nec numero inferior pugnae nec honore r. id est nec pauciores interimis, nec minor te, quam Aenean, comitabitur gloria: nam occisorum multitudo conpensat hoc, quod tu fugientes interimis. sane sciendum, in hac omni oratione Iuturnam occurrere quaestionibus tacitis

[632] prima per artem foedera turbasti 'prima' aut inchoantia: aut 'tu prima': nam post datum augurium quo animi omnium perturbati sunt, et post eius orationem Tolumnius tela contorsit. 'per artem' autem per fraudem, utartificis scelus” .

[634] nequiquam fallis pro 'non fallis'.

[636] an fratris miseri letum humile est si ex persona Turni accipias: ergo 'miseri' ad animum sororis referendum est. et quod ait 'sed quis Olympo', intulit 'an ut videres', subaudiendum 'ergo tua sponte'.

[637] nam quid ago argumentum a necessario. iam non est temporis, aut erit absurdum.

[638] me voce vocantem atqui hoc nusquam legimus; sed aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus, aut mortis est omen audire quod non dicitur, videre quod minime occurrit: sic in quartohinc exaudiri gemitus et verba vocantis visa viri” .

[639] superat vivit, utsuperatne et vescitur aura?”

[641] ne nostrum dedecus vfens aspiceret sic est hoc, ac si diceret, fortasse viveret, nisi ideo voluisset occumbere, ne nos victos videret. et est quale in XI. “ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, procubuit moriens” . 'infelix' autem in hoc bello, contra illudinsignem fama et felicibus armiset est argumentum ab honesto.

[642] teucri potivntur corpore et armis id est etiam sepultura caret: nam ut in Homero legimus, de virorum fortium cadaveribus erat inter hostes grande certamen.

[644] dextra nec drancis dicta refellam id est virtute: nam pro rei officio ipsam rem posuit, dexteram pro virtute, hoc est fortiter faciendo.

[645] turnum fugientem ἐμφατικῶς Turnum.

[646] usque adeone mori miserum est tacitae quaestioni occurrit. et quidam hoc verbum reprehendunt 'usque adeone'; melius dici 'usque eo': Lucilius septimousque adeo studio atque odio illius efferor ira” . quidam sic accipiunt 'usque adeone mori miserum est', ut non quasi confirmet, sed quasi interroget, quare dea sic de illo laboret ut vivat, cum satius sit honeste mori, quam turpiter vivere. ergo 'usque adeone', ut tamen tanta turpitudo ferenda sit. vos o mihi manes quasi per fantasiam relinquens superos, ad manes convertit orationem.

[647] superis aversa voluntas quia, ut supra diximus, donec vivimus, curae sumus dis superis, post mortem ad inferos pertinemus, quibus se modo commendat.

[648] sancta ad vos anima quae differentia sancti sit, superius dictum est: hic 'sancta' incorrupta accipiendum est: neque enim sacro aut religioso eius anima tenebatur. istius inscia culpae vel fugae, quia fuga grande crimen est apud virum fortem: vel rupti foederis et laesae religionis, a qua re se esse dicit alienum propter futura supplicia.

[649] indignus avorum Graeca figura: nam nos 'indignus illa re' dicimus, contra Graeci ἀνάξιος στεφάνου, id est indignus coronae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: