previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[258]

[264] quales sub nubibus atris altis modo.

[265] strymoniae vero grves a fluvio Thraciae Strymone, iuxta quem habitant. haec autem comparatio non ad telorum pertinet iactum, sed ad Troianorum clamorem.

[266] fugiuntque notos aut quosvis ventos frigidos: nam etiam grues significant tempestatem futuram, ut in georgicis legimusaut illum surgentem vallibus imis aeriae fugere grues” : aut re vera 'notos'; horum enim calorem fugiunt cum revertuntur in Thraciam ex Aegypto. secundo num laeto? Troianorum clamor ex gaudio.

[269] adlabi classibus aequor cum classibus labi; aut aequore classem labi. quidam ita exponunt, ut hoc ad phantasiam Rutulorum referant, quoniam admirantibus his unde tanta fiducia animos Troianorum incessisset, repentina facies multarum navium adpropinquantium perinde visa est, atque si ipsum aequor cum classibus allaberetur.

[270] ardet apex capiti ex sequentibus intellegimus Aeneae armorum fieri descriptionem; nam dicturus est 'at non audaci Turno fiducia cessit', quamvis talia arma conspiceret. si tamen primam respicias conexionem, quasi de Turno videtur dicere: quod non procedit. 'apex' coni altitudo hoc loco. est autem Homeri et locus et comparatio. hoc autem iste violentius posuit, quod ille stellae tantum facit comparationem, hic etiam stellae pestiferae, respiciens quas clades Rutulis sit inlaturus Aeneas. possumus tamen 'apex capiti' accipere utrumque eum fuisse conplexum cum dicit 'ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur', et sacerdotis per apicem et viri fortis facere mentionem. dicitur autem apex virga, quae in summo pilleo flaminum lana circumdata et filo conligata erat, unde etiam flamines vocabantur. hoc autem nomen a veteribus tractum est: apere enim veteres ritu flaminum adligare dicebant; unde apicem dictum volunt.

[272] cometae sanguinei lugubre rubent pro 'lugubriter'. cometae autem latine crinitae appellantur. et stoici dicunt has stellas esse ultra XXXII. quarum nomina et effectus Avienus, qui iambis scripsit Vergilii fabulas, memorat. Plinius etiam Secundus dicit, cometas stellas esse naturales, quae apparent certis temporibus. item hoc quoque commemorat, cometas fieri de planetis quinque, unde interdum bonum, interdum pessima significant. nam si de Venere aut Iove fiant, optima praenuntiant; si de Marte aut Saturno, deteriora: nam Mercurialis semper talis est, qualis ille cui cohaeret; unde et minister deorum fingitur. hinc est ergo quod modo ait 'cometae sanguinei lugubre rubent', id est noxii. hanc stellam Electram dicunt, cum qua Iuppiter concubuit. quae cum Troiam ardentem videret, capillum lacerabat atque ita in astra est recepta. sane Avienus cometarum has differentias dicit: stella, quae obliquam facem post se trahens quasi crinem facit, Hippius vocatur. ista si ab occasu solis in ortum veniat, mala Persidi et Syriae ostendit; si ad meridiem attenderit, Africam et Aegyptum a malis relevat, solis pecoribus pestem denuntians; si septemtrionem respexerit, Aegyptum bellis et miseriis premit; si occidentem attenderit, gravat Italiam et quicquid ab Italia usque ad Hispanias tenditur; si a meridie in septemtrionem ierit, a bellis quidem externis securitatem denuntiat, sed seditiones domesticas significat. alter cometes est, cui ex gladio nomen est, nam Graece ξιφίας appellatur. cuius tractus est longior et pallidus color, neque comas habere dicitur, et hebetior eius flamma est. qui si orientem attenderit, regem Persidis dolis significat appetendum, denuntiat et bella; etiam Syrios pari conditione involvit; et Libyam atque Aegyptum fraude et insidiis nuntiat posse laborare. quod si occidentem attenderit, foedera nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam in nuptias posse dissolvi. alter cometes est, qui lampas appellatur et quasi fax lucet. hic cum orientem attenderit, omnes illas orientis partes dicit nebulis posse laborare frugesque eorum caliginoso aere corrumpi; si meridiem attenderit, Africam dicit siccitate et serpentibus posse laborare; si occidentem spectaverit, Italiam dicit adsiduis fluminum inundationibus laborare; si septemtrionem viderit, famem gentibus septemtrionalibus significat. est etiam alter cometes, qui vere cometes appellatur; nam comis hinc inde cingitur. hic blandus esse dicitur. qui si orientem attenderit, laetas res ipsi parti significat; si meridiem, Africae aut Aegypto gaudia; si occidentem inspexerit, terra Italia voti sui compos erit. hic dicitur apparuisse eo tempore quo est Augustus sortitus imperium; tunc denique gaudia omnibus gentibus futura sunt nuntiata. si septemtrionem attenderit, prospera universa significat. est alter cometes in tympani modum, qui nec valde lucet, et electri colorem habet, quem disceum vocant. iste quoniam ex uno loco non solet gigni, orbi terrarum caedes, rapinas, bella et cetera mala significat. sextum cometen appellari ex regis Typhonis nomine Typhonem dicunt, qui semel in Aegypto sit visus, qui non igneo, sed sanguineo rubore fuisse narratur; globus ei modicus dicitur et tumens, crinem eius tenui lumine apparere ferunt, qui in septentrionis parte aliquando fuisse dicitur. hunc Aethiopes dicuntur et Persae vidisse et omnium malorum et famis necessitates pertulisse. quarumple vel inpleniores differentias, vel in Campestro vel in Petosiri, siquem delectaverit, quaerat.

[273] sirius ardor Sirius stella est in ore canis, quae, ut in tertio diximus, quantum in ipsa est, pestifera est, sed pro qualitate adiacentium aut vincitur aut maioribus utitur viribus: hinc est quod, cum certo tempore semper oriatur, non semper est noxia. sed secundum physiologicos, idcirco <canis> caloris sidus putatur, quod id animal igneam vim habet: nam quod natura inimicum umorem habeat, propterea fieri ut aegre aquam hauriat ad restinguendam sitim: nam ideo eos, qui rabidi canis morsu continguntur, aquam refugere et, ni cito subveniatur, perire siti, quianifus eius animalis, quod contrarium umori sit, similiter in corpore humano saeviat.

[275] laevo noxio hic, utsi mens non laeva fuisset” : alibi pro bono, utsiquem numina laeva sinunt” . an potius 'laevo' notio, quia canis circa austrum est et astrologi notia quae sunt in caelo sinistra vocant? quod autem ait 'contristat lumine', cum de stella loqueretur, quam armis splendentibus comparavit, bene hoc Statius ad ipsa arma transtulit, dicensarmaque in auro tristia” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: