[213]
[216] videri et misceri infiniti sunt pro indicativis.
[218] propius diligentius, ut “et propius res aspice nostras” . non viribus aequis eos congressuros subaudis.
[219] incessu tacito pro 'ipse tacitus': hypallage est.
[225] cui genus a proavis ingens cuius auctoritatem commendabat et origo maiorum et paterna virtus et propria fortitudo.
[229] pro cunctis talibus qualis etiam Turnus est: et adtendit sensum superiorem, ubi ait Turnus oblique “et solus ferro crimen commune refellam” .
[230] an viribus aequi non sumus bene addidit 'viribus': nam legimus in Sallustio “memorare possum, quibus in locis populus Romanus ingentes hostium copias parva manu fuderit” , Vergilius “exigui numero, sed bello vivida virtus” .
[231] en omnes ne occurreret: sed est in castris alter exercitus.
[232] fatalisque manus Troianorum, qui fataliter ad Italiam venerant, ut sit iteratio. 'Etruria' autem 'infensa' pro 'Etrusci', qui etiam Turno inimici sunt causa Mezentii.
[234] devovet aris quia ait supra “et aram suppliciter venerans” , item supra “vobis animam hanc soceroque Latino devovi” : nam ipsa iterat verba.
[235] vivusque per ora feretur tamquam de vivo omnes loquentur.
[237] lenti otiosi, ut “nos patriam fugimus, tu, Tityre, lentus in umbra” .