previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[461]

[463] effatus amico est poeta divinus peritiam suam inventa occasione semper ostendit; 'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici: ergo religioso verbo voluit uti, qui potuit dicere 'quae postquam vates sic ore est fatus amico'. 'effatio' dicta est pro locutione, quod ubi quid loquimur 'famur'.

[464] auro gravia utrum aurea, an quibus non totis aureis addito auro pondus accesserit? et gravia 'a' finalitatis ratione producitur, sed satis aspere: nam in nullam desinit consonantem, utomnia vincit Amor, et nos cedamus Amori” , itemat tibi Thymbre caput Euandrius abstulit ensis” . elephanto pro ebore posuit: Graece dixit.

[465] stipat denset: unde stipatores dicuntur qui in navibus conponunt, a stipa.

[466] dodonaeos id est Epiroticos, a civitate Epiri Dodona. laudavit a regione, ut vasa Corinthia. quidam dicunt ita: ubi aes optime fusum, sicut et apud Corinthum: vel 'Dodonaeos' quales sunt in templo Dodonaei Iovis. haec autem regio in finibus Aetolorum est, ubi Iovi et Veneri templum a veteribus fuerat consecratum. circa hoc templum quercus inmanis fuisse dicitur, ex cuius radicibus fons manabat, qui suo murmure instinctu deorum diversis oracula reddebat: quae murmura anus Pelias nomine interpretata hominibus disserebat. sed cum hic ordo oraculorum per multa tempora stetisset, ab Arce latrone Illyrio excidi quercus praecepta est; unde factum est, ut postea fatidica murmura cessarent. narratur et aliter fabula: Iuppiter quondam Hebae filiae tribuit duas columbas humanam vocem edentes, quarum altera provolavit in Dodonae glandiferam silvam Epiri ibique consedit in arbore altissima praecepitque ei qui tum eam succidebat, ut ab sacrata quercu ferrum sacrilegum submoveret. ibi oraculum Iovis constitutum est, in quo sunt vasa aenea, quae uno tactu universa solebant sonare. altera autem columba pervenit in Libyam et ibi consedit super caput arietis praecepitque ut Iovis Ammonis oraculum constitueretur. lebetas ollas aereas. Graece dixit; zemas enim vulgare est, non Latinum.

[467] hamis auroque hamis aureis, ἓν διὰ δυοῖν. 'hamis' autem catenis vel circulis significat. trilicem trino nexu intextam.

[468] conum insignis galeae a parte totum; nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt. coni tamen appellationem sciendum a Graeco tractam. cristasque comantes proprie. sicut dictum est Graecorum sic erant, utdeinde comantem Androgei galeam” . et est participium 'comantes' nothum; non enim est verbum 'como'.

[469] sva dona parenti id est Anchisae. 'sua' autem congrua meritis, apta aetati.

[470] duces equorum scilicet, quos vulgo agasones vocamus, uteffunditque ducem” . alii duces itinerum accipiunt.

[471] remigium supplet bene verbo militiae usus est, ut supplementum diceret; nam multos in Creta perdiderat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: