previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[917]

[920] sortitus fortunam oculis hunc locum oculis ad feriendum elegit Aeneas, quem fortuna destinaverat vulneri.

[922] nec fulmine pro 'tonitru', sine quo numquam fulmen emittitur.

[923] atri turbinis instar multis utitur comparationibus ad exprimendum nimium impetum. et 'instar', ut supra diximus, per se plenum est nec recipit praepositionem, licet Serenusad instardixerit, quod in idoneis non invenitur auctoribus.

[926] ictus percussus: nam participium est, ac si diceret 'cecidit elisus'.

[931] equidem mervi secundum artem agit rhetoricam: nam quotiens personae in invidia sunt, aliae pro his opponuntur. unde ita agit: ego quidem occidi mereor, sed tu debes ignoscere parentis intuitu. nec deprecor non refuto, non recuso.

[932] utere sorte tua interfice hostem tuum.

[933] fuit et tibi talis Anchises hic distinguendum, ut duo dicat: et habuisti patrem, et pater es.

[935] et me ordo est 'redde meis'; sed ne ex aperto rem viro forti pudendam peteret, interpositione usus est, dicens 'seu corpus spoliatum lumine mavis'.

[936] tendere palmas ausonii videre ad gloriam Aeneae pertinet, quod se Turnus cunctis praesentibus victum fatetur.

[937] tua est lavinia coniunx quae fuerat causa certaminis.

[938] ulterius ne tende odiis noli velle crudelitatem tuam ultra fata protendere, sed redde corpus sepulchro. acer in armis non tantum ad praesens refertur, sed quia semper in armis acer esse consuevit.

[940] cunctantem flectere sermo coeperat omnis intentio ad Aeneae pertinet gloriam: nam et ex eo quod hosti cogitat parcere, pius ostenditur, et ex eo quod eum interimit, pietatis gestat insigne: nam Euandri intuitu Pallantis ulciscitur mortem.

[941] infelix balteus nulli domino felix. et sic est dictum 'infelix balteus', sicutLacedaemoniosque hymenaeos” . et sciendum, balteum habuisse Turnum ad insultationem et iactantiam, non ad utilitatem, unde estatque umeris inimicum insigne gerebat” .

[945] monumenta doloris proprie; nam et monumentum ab eo quod mentem moneat, dictum est.

[946] hausit vidit, uthauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus” .

[949] pallas inmolat et ad suae mortis et ad rupti foederis ultionem, te tamquam hostiam inmolat Pallas.

[951] frigore morte, utcorpusque lavant frigentis et ungunt” .

[952] vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras 'indignata', vel quia post preces veniam non meruerat; vel quia Laviniam fore sciebat Aeneae; vel quia, ut supra de Camilla diximus, discedebat a iuvene. nam volunt philosophi invitam animam discedere a corpore cum quo adhuc habitare naturae legibus poterat: sic Homerusψυχὴ δ᾽ ἐκ ῥεθέων πταμένη Ἄϊδόσδε βεβήκει
ὃν πότμον γοόωσα, λιποῦσ᾽ ἀνδροτῆτα καὶ ἥβην.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: