previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[678]

[679] penitus convalle virenti valde virenti, utpenitusque sonantis accestis scopulos” .

[680] inclusas animas non re vera inclusas, sed a multitudine separatas, quo facilius agnoscerentur.

[681] lustrabat studio recolens circumibat studiose retractans. 'inclusas' autem aut segregatas, aut secundum antiquum ritum. multitudinem enim si numerare non poterant, eam in locum certum includebant per partes, et ex unius numero quanta esset videbant. quod Xerxes de suo fecit exercitu.

[682] carosque nepotes posteros: sicut per nurus feminas dicunt.

[683] fataque fortunasque virum felicitas enim aut fatalis est, aut fortuita, aut ex virtute descendit.

[685] alacris ipse alacris. et sciendum antiquos et 'alacris' et 'alacer', et 'acris' et 'acer' tam de masculino quam de feminino genere dixisse. nunc masculino utrumque damus, de feminino 'alacer' et 'acer' numquam dicimus, licet Ennius dixeritaestatem autumnus <sequitur>, post acer hiemps it” : nam inde est 'alacer'.

[686] genis palpebris: Ennius de dormienteinprimitque genae genam” . excidit ore quasi seni: quod circa Anchisen reservat, uttantumque nefas patrio excidit ore” .

[687] venisti tandem hoc ad adfectum pertinet desiderantis: alias oritur quaestio quod dicit 'sic equidem ducebam animo'. expectata probata, utet rebus spectata iuventus” . hoc autem dicit: tua pietas mihi semper probata, nunc etiam 'iter durum' vicit, scilicet inferorum.

[689] et notas avdire et reddere voces id est familiariter loqui.

[690] rebarque futurum arbitrabar, ratiocinabar esse venturum: per quod intellegimus fataliter Aenean ad inferos descendisse. non enim nisi fatalia deprehenduntur.

[691] nec me mea cura fefellit nec decepit me dulcissimus filius: nam vocativus est 'mea cura', id est tu. et dictum est sicutVeneris iustissima cura” .

[692] quas ego te terras et quanta per aequora vectum patrie eius ingemit casibus.

[694] libyae tibi regna nocerent aut quia de Iunone ait Venushaud tanto cessabit cardine rerum” : aut, quod est melius, illud dicit: timui ne, dum apud regna Carthaginis voluptatibus vacas, imperium fatale derelinqueres.

[695] tristis imago severa, terribilis, ut supraet turbida terret imago” .

[696] saepius occurrens κατὰ τὸ σιωπώμενον saepius ei dictum intellegimus: aut certe, egit me tua imago ad haec tendere limina, quam saepe videre consuevi.

[697] stant sale Tyrrheno classes adfectionis est filii etiam ea indicare, de quibus non interrogatur.

[699] largo fletu nato ex gaudio.

[700] ter saepius: finitus pro infinito.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: