previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[35]

[36] o sate gente deum alibideum certissima prolesetsate sanguine divum” . sane interdum haec epitheta non vacant, sed vim hortandi obtinent.

[37] urbem qui revehis nobis utIlium in Italiam portans” : 'urbem' ergo pro civibus posuit. 'revehis' autem propter Dardanum. aeternaque pergama servas pro 'servas et aeterna facis', id est efficis ut aeterna sint.

[38] expectate solo lavrenti dat adfectum etiam locis, utipsae te Tityre pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant” .

[39] hic tibi certa domus quod superius ab Apolline poposcerat, hoc nunc indicat Tiberis: “da propriam Thymbraee domum, da moenia fessis” .

[40] tumor omnis et irae concessere deum quidam 'concessere' pro 'discessere' accipiunt. alii ita tradunt: nondum concesserunt, sed utiliter dissimulat. sed aliqua hemistichia in Vergilio tam sunt sensu inminuta, quam verbis, ut ecce hoc loco: namque non possumus intellegere quievisse omnem tumorem et iram deorum, cum et adhuc inimica sit Iuno, et ad Troianorum perniciem addantur alia numina, ut furia, ut Iuturna: unde mire quidam conclusit hunc versum, dicens 'concessere deum profugis nova moenia Teucris'. 'concessere' ergo indulserunt vel cesserunt, id est permiserunt, utnec, si muneribus certes, concedat Iollas” , id est permittat, indulgeat, etextremum hunc Arethusa mihi concede laborem” . quodsi ita acceperimus, ut dicat Teucros constituere civitatem, nec ea numina, quae irata sunt, vetant, nihil erit contrarium: nam et ipsa Iuno hoc dicitnon dabitur regnis, esto, prohibere Latinis: atque inmota manet fatis Lavinia coniunx” . hic autem sensus, etiamsi detrahas subauditionem, potest accipi a superioribus, ut sit: tumor omnis et irae concessere deum, ut hic tibi sit certa domus certique penates.

[43] litoreis ingens licet possimus etiam de fluvio litus dicere, ponit tamen discretionem, ut hic 'sub ilicibus', paulo postviridique in litore conspicitur sus” . hanc autem porcam, ut diximus supra, secum habuere Troiani, quam amissam in Campania invenerunt cum fetu circa Laurentem agrum. quam ideo Aeneas immolavit Iunoni, quia ipsa dicitur terra, utconiugis in gremium laetae descendit” . scimus autem hoc animal inimicum esse frugibus, ut caprum vitibus, qui Libero immolatur. alii de ea sue dicunt, habuisse eam Troianos et ubi primum generasset, ibi certam spem sedis concepisse: alii in litore Laurenti inventam. quam secutos Troianos in eum montem pervenisse, ubi postea Alba a colore porcae, longa a positione, sit condita. sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.

[44] enixa iacebit participio utens tangit historiam.

[45] solo recubans 'solo' videtur abundare.

[47] ex quo qua ratiocinatione.

[49] quod instat quod solum ex laboribus restat: cura enim Aeneae praesentis fuerat necessitatis.

[51] arcades his oris genus a pallante profectum Euander Arcas fuit, nepos Pallantis, regis Arcadiae. hic patrem suum occidit, suadente matre Nicostrata, quae etiam Carmentis dicta est, quia carminibus vaticinabatur. alii ipsam Nicostratam, matrem Euandri, cum esset centum decem annorum, a filio peremptam tradunt. constat autem Arcadas plurimum vixisse, in tantum, ut quidam usque ad trecentos annos vivendo pervenerint. ipse autem Euander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, conpulsus venit ad Italiam et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varrononne Arcades exules confugerunt in Palatium, duce Euandro?” . hic autem mons Palatinus secundum Vergilium a Pallante, avo Euandri, est dictus, secundum Varronem et alios a filia Euandri Pallantia, ab Hercule vitiata et postea illic sepulta, vel certe a Pallante eius filio illic sepulto inmaturae aetatis: alii a filio Euandri, qui post mortem patris seditione occisus est: alii a balatu ovium Balanteum volunt dictum, et exinde per antistichon Pallanteum dictum. sed si a balatu hoc nomen venerit, 'pa' longa est, sicut eam Martialis ponit plerumque; si autem a Pallante, 'pa' brevis est, ut eam ponit ubique Vergilius secundum suam opinionem. genus a pallante profectum profectum ad has oras genus a Pallante, non a Pallante profectum.

[52] qui regem evandrum qui signa id est qui regis Euandri signa sunt secuti, utsanguine placastis ventos et virgine caesapro 'sanguine virginis caesae'.

[53] in montibus ut diximus supra, in minoribus illis colliculis. an 'pro monte', an 'inter montes'?

[54] pallantis proavi confundit nomina, ut plerumque solet; nam avus fuit. sic et illud dixitluco tunc forte parentis Pilumni Turnuset alibiPilumnusque illi quartus pater” . a quibusdam tamen hic Pallas, auctor Euandrii generis, Aegei filius fuisse dicitur, qui a fratre Theseo Athenis regno pulsus ad Arcadiam venit et ibi regnum tenuit. et hoc poeta quasi Romanis dicit: nam ad Aenean non pertinet.

[55] hi bellum adsidve ducunt cum gente Latina 'ducunt' aut gerunt, aut in longum trahunt. et bene praestandorum auxiliorum exprimit causam, ne magis Turno, quasi Graeco, favere credantur.

[56] foedera ivnge legitur et 'foedere iunge'.

[57] recto flumine ducam non ad naturam alvei referendum est, nam aitet longos superant flexus” : sed recto fluminis itinere, quia non sunt erraturi. et sic dixit, uttunc se ad Caietae recto fert litore portum” , hoc est a litore non recedens. sic ergo et nunc a litore fluvii non recedentem significat. est et alia expositio, ut 'recto flumine' edomito, frenato et in tranquillitatem redacto intellegamus: quod etiam fecit, utmitis ut in morem stagni placidaeque paludis” : ut sit 'recto' praeteriti temporis participium ab eo quod est 'rego'.

[59] primis pro 'primum cadentibus astris', cum primum nox occiderit. et dictum iuxta vulgarem opinionem, tamquam oriente die occidant astra.

[60] ivnoni fer rite preces sicut etiam Helenus monuit. et sic 'fer preces', quemadmodum sacra ferri dicimus.

[61] mihi victor honorem persolves bene ei adimit bellicam curam promittendo voti fore compotem.

[63] stringentem ripas radentem, inminuentem: nam hoc est Tiberini fluminis proprium, adeo ut ab antiquis Rumon dictus sit, quasi ripas ruminans et exedens. in sacris etiam Serra dicebatur, unde ait nunc 'et pinguia culta secantem'. in aliqua etiam urbis parte Tarentum dicitur eo quod ripas terat. alii 'stringentem' iuxta veterem morem dictum intellegunt: 'stringere' enim significare dicunt tactu modico praeterire, ut ipse aitmagno strinxit de corpore Turni” .

[64] caeruleus thybris altus, profundus. caelo gratissimus pro his qui in caelo sunt.

[65] hic mihi magna domus scilicet circa exitum suum: quamvis enim alibi ortus, hunc tamen locum incolo. alii Romam dicunt Tiberini esse domicilium, hanc dixisse magnam domum. alii ostia dicunt ab hoc quod nos, cum per diversa discurrerimus officia, in domum nostram nos recipimus ibique requiescimus, ut idem hic, cum per reliqua spatia discurrerit, recipiat se per ostia in mare. alii domum non Romam significare, quae adhuc non erat, sed regionem illam, ut ostendat sibi eam domum electam, quae ad tantam gloriam perventura sit. celsis caput urbibus exit de Tuscia, quam illis multum constat floruisse temporibus: nam et lucumones reges habebat, et maximam Italiae superaverat partem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: