previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[722]

[723] quies epulis propter regalem affluentiam. contra supra aitpostquam exempta fames” . mensaeque remotae licet sub extranea persona, Romanorum tamen exsequitur morem, apud quos duae mensae erant: una epularum, altera poculorum.

[724] crateras Graecum est ab eo quod est 'hic crater'; nam Latine haec cratera dicitur, unde Persiussi tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram” . et vina coronant 'vina' pro poculis posuit, et est tropus synecdoche, ut Cererem dicimus pro frumento. sic Plautusvinum precemur; nam hic deus praesens adest” . 'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: unde estmagnum cratera corona induit, inplevitque mero” .

[725] it strepitus tectis id est ad tecta, utit clamor caelo” . legitur autem et 'fit strepitus tectis'.

[726] atria ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui: unde ait Iuvenalisquis fercula septem secreto cenavit avus?” ibi etiam pecunias habebant: unde etiam qui honoratiores erant liminum custodes adhibebantur, utqui Dardanio Anchisae armiger ante fuit, fidusque ad limina custos” . ibi et culina erat: unde et atrium dictum est; atrum enim erat ex fumo. alii dicunt Atriam Etruriae civitatem fuisse, quae domos amplis vestibulis habebat: quae cum Romani imitarentur atria appellaverunt. alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis. lychni Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalisdispositae pinguem nebulam vomuere lucernae” . Horatiusungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis” . si enim a luce diceretur, non staret versus. laquearibus principaliter lacus dicitur, ut Luciliusresultant aedesque lacusque” ; diminutio lacunar facit, ut Horatiusnec mea renidet in domo lacunar” ; inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon laquearium. legitur et lacuaribus. Cicero Tusculanarumtectis caelatis lacuatis” .

[727] noctem vincunt luminis est exaggeratio. funalia 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores: unde et funera dicuntur, quod funes incensos mortuis praeferebant. alii funalia appellarunt quodin cicendula lucet, quos Graeci πυρσοὺς vocant: Varro de vita P. R. “facibus aut candela simplici ;aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia” . non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel funes pice delibuti: quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri magistratibus a cena remeantibus possent.

[728] hic tunc; est ergo adverbium temporis.

[729] quam belus primus rex Assyriorum, ut supra diximus, quos constat Saturnum, quem et Solem dicunt, Iunonemque coluisse, quae numina etiam apud Afros postea culta sunt. unde et lingua Punica Bal deus dicitur. apud Assyrios autem Bel dicitur quadam sacrorum ratione et Saturnus et Sol. alii hunc Belum Saturni temporibus regnasse eiusdemque dei hospitem fuisse tradunt.

[730] tum facta silentia tectis mos erat apud veteres, ut lumine incenso silentium praeberetur, utoptativam sibi laudem loquendo nullus averteret. apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut diis honor haberetur tacendoque nos cum intercessit inter cenandum, Graeci quoque θεῶν παρουσίαν dicunt.

[731] hospitibus nam te dare ivra loquvntur scilicet exemplo Lycaonis, qui cum hospites susceptos hospitio necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas adposuit, versus in lupum ostendit hospitii iura non esse violanda.

[732] Tyriisque diem atqui nox erat, sed per 'diem' accipimus et noctem. et quidam volunt masculini generis 'diem' bonum significare, feminini malum. Troiaque profectis bene noluit 'profugis' dicere.

[733] esse velis secundum Etruscam disciplinam locutus est; sic enim dicunt 'volens propitiusque sis'.

[734] adsit laetitiae bacchus dator alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, utsocer arma Latinus habeto” . dator bene autem addidit 'dator laetitiae', quia est et dator furoris. et bona ivno aut propitia, id est non irata Troianis, utsis bonus o felixque tuis” , aut magis 'bona' caelestis; est enim et inferna, utIunoni infernae dictus sacer” . aut, sicut supra dictum est, χρηστὴ, quod est bona, quam inter penates Troiani habuisse dicuntur.

[735] coetum modo convivium; et bono verbo ad dignitatem duorum in uno populorum usus est.

[736] Laticum libavit honorem more sacrorum: et tangit ritum Romanorum, qui panicias sacratasque mensas habebant, in quas libabant, ut estheus etiam mensas consumimus, inquit Iulus” . Laticum libavit honorem] diis enim hospitalibus et Iovi in mensam libabatur.

[737] libato delibato. summo tenus usque ad labra. attigit ore et verecundiam reginae ostendit, et morem Romanum. nam apud maiores nostros feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus. denique femina quae sub Romulo vinum bibit occisa est a marito, Mecennius absolutus, id enim nomen marito. sic Granius Licinianus cenae suae.

[738] tum bitiae per transitum Poenorum ducum nomina introducit. nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica testatur historia. servavit autem τὸ πρέπον: quare non Aeneae dedit, ne aut contumeliosum videretur aut petulans. increpitans inclamans, utaestatem increpitans seram” , aut certe arguens familiariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo; nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce hortatum, ut Plautusneque ego ad mensam publicas res clamo, neque leges crepoet Horatiusquis post vina gravem militiam aut pauperiem crepet?” havsit modo accepit, nec possumus intellegere bibit, cum hoc sequatur 'et pleno se proluit auro'. alibi vidit, uthausit caelum mentemque recepit” , alibi audivit, utvocemque his auribus hausi” , alibi vulnerat, utlatus haurit apertum” . et multa alia pro loco significat.

[739] prolvit bibendo profudit.

[740] post alii proceres ergo et Bitias unus est de proceribus; nam exoche sine similitudine numquam fit. sane 'proceres' de his est quae nominativum in usu non habent, ut supraet victor dicione tenebat” . nam nec hoc in usu habet nominativum, licet in conpositione dicamus condicio. proceres autem ideo secundum Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur. crinitus iopas aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator.

[741] docvit quae maximus atlas 'quae' legendum est non 'quem'; nec enim istum docere potuit, qui Didonis erat temporibus, sed docuit Herculem: unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum propter caeli scientiam traditam. constat enim Herculem fuisse philosophum, et <haec> est ratio, cur illa omnia monstra vidicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem. docvit quae maximus atlas] id est quae ipse scit, quae ipse modulatus est * * * hic Atlas Iapeti filius in Africa natus dicitur. hic quod annum in tempora diviserit et primus stellarum cursus vel circulorum vel siderum transitus naturasque descripserit, caelum dictus est sustinere. qui nepotem suum Mercurium et Herculem docuisse dicitur.

[742] hic canit bene philosophica introducitur cantilena in convivio reginae adhuc castae: contra inter nymphas, ubi solae feminae erant, aitVulcani Martisque dolos et dulcia furta” . errantem lunam quia ἑλικοειδὴς est, id est obliquo incedit cursu, non recto, ut Sol: scilicet ne incidat in centrum terrae et frequenter patiatur eclipsin; vicinus enim est eius circulus terrae. solisque labores 'canit' per omnia intellegimus. planetae septem sunt, Saturnus Iuppiter Mars Sol Venus Mercurius Luna. sed quinque et contra mundum feruntur, et cum mundo quando retrogradi sunt; Sol vero et Luna semper contra mundum. ideo ergo dixit 'Solis labores': laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem. nec nos debet Homerus movere, qui ait ἥλιον ἀκάμαντα; non enim eum dixit non laborare, sed laborem non sentire. lunam solisque labores] amat sane ubique Solem et Lunam iungere.

[743] unde hominum genus si fabulam respicis, a Prometheo intellege, vel a Deucalione et Pyrrha; si autem veritatem requiris, igni, alii de atomis, alii de quattuor elementis. pecudes pro omnibus posuit. unde imber scilicet de nubibus, quae secundum Lucretium de terrae anhelitu nascuntur, qui nebulas creat: quae cum altius fuerint elevatae, aut solis calore resolutae aut vi ventorum conpressae mittunt leves pluvias vel exprimunt concitatiores. et ignes scilicet ex nubium conlisione. nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum.

[744] arcturum stella est post caudam maioris ursae, posita in signo bootae, unde arcturus dicta est, quasi ἄρκτου οὐρά. hanc quidam agere arcton dicunt, quia arceram veteres vehiculum vocabant. haec autem ut fabulae loquuntur Callisto fuit, comes Dianae, quam Iuppiter mutatus in Dianam stupravit, ex qua natus est filius nomine Arcas. cetera in libro I. georgicorum plenius narrata sunt. pluviasque hyadas hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens nascuntur pluvias creant: unde et Graece ὑάδες dictae sunt ἀπὸ τοῦ ὕειν, Latine suculae a suco. sic ergo ait 'pluviasque hyades', utPlemyrium undosum” . alii dicunt hyadas dictas vel ab y littera vel ἀπὸ τοῦ ὑὸς, id est sue, in cuius formatae sunt faciem: nam ideo eas quidam suculas, sues scilicet, dici tradunt. has quidam vergilias dicunt, quod vere florido oriantur. hae autem fuerunt ut alii dicunt, Atlantis filiae, ut alii Liberi nutrices, quae se in pelagus furore praecipitaverunt. alii Erechthei filias pro patria se morti obtulisse aiunt, quas Pliadas vocant, quod Pleiones filiae esse dicantur. quidam hyadas ab Hyante fratre, quem inventum extinctum usque ad mortem doluerunt, dictas putant. geminosque triones id est septemtriones, id est Helicen et Cynosuram; non enim semper de duobus dicunt geminos, sed de pluribus. et proprie triones sunt boves aratorii, qui terram terunt. non ergo incongrue dixit 'triones', quia septemtriones plaustra a nonnullis dicuntur.

[745] quid quam ob causam 'properent se tinguere soles hiberni'. ratio hoc facit hemisphaerii, quia hieme breviore sol utitur circulo. tingvere demergere. soles vero pro diebus posuit, uttris adeo incertos caeca caligine soles erramus” .

[746] vel quae tardis mora noctibus obstet id est aestivis, tarde venientibus; 'vel' enim disiunctiva est coniunctio, nec patitur bis eandem rem dici: ergo hoc dicit, quae causa est longorum dierum. sed et hic ratio hemisphaerii est. tardis non longis.

[747] ingeminant plavsu Tyrii troesque sequvntur imitantur. et bono usus est ordine, ut prius plauderent cives; nec enim aliter poterant audere peregrini, qui exspectabant, ut noscerent morem: unde supra etvos o coetum Tyrii celebrate faventes” .

[748] nec non et vario arte poetica utitur, ut praemittat aliquid, quo sequens liber videatur esse coniunctus: quod in omnibus servat.

[749] longum hic permaturum, aut qui non erat nisi ipsius morte finiendus. bibebat amorem adlusit ad convivium. sic Anacreonἔρωτα πίνων” .

[750] super priamo de Priamo. nam eius praepositionis officio fungitur, pro qua ponitur, ut supraet sub noctem cura recursat” , id est circa noctem. et sciendum, quod cum tempus significatur, 'sub' praepositio accusativo haeret semper. rogitans scilicet quo modo sit venditus rex; vel qui eum post decennale bellum exitus tulerit.

[751] aurorae filius Memnon. ideo autem dixit 'quibus ar- mis', quia Vulcaniis armis usus fuisse narratur. aurorae filius armis quia etiam ei fecerat arma Vulcanus. qui cum auxilium Troianis ferret, apud Troiam occisus est. hic in tanto amore apud suos socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem moriantur.

[752] quales diomedis equi non debemus eos equos intellegere, quos Aeneae sustulit, nec enim congruit; sed de his interrogat, quos sustulit Rheso. 'quales' autem dixit, ac si diceret, anne sic feroces ut illi a quibus ducebant originem. Diomedes enim, rex Thracum, habuit equos qui humanis carnibus vescebantur. hos Hercules occiso crudeli tyranno abduxisse perhibetur: de quibus dicuntur supra memorati equi originem ducere. aut ideo 'quales', qui potuerint esse ita divini, ut inter fatalia Troiana numerarentur; nam ideo et supraardentesait.

[753] immo age vidit specialia cito posse finiri, et contulit se ad generalitatem. et a prima dic hospes origine nobis id est a raptu Helenae: quod quidem Dido cupit, sed excusat Aeneas. et dicit ruinam se Troiae breviter esse dicturum, habita ratione temporis, utsuadentque cadentia sidera somnos” .

[754] insidias danaum hoc ad Troianorum favorem, ne videantur virtute esse superati. et laudandum quod 'insidias' tantum dixerit, non et captum Ilium; nam et ipse Aeneasaccipe nunc Danaum insidias” . casusque tuorum ut eventu Troia corruerit, non fati necessitate.

[755] erroresque tuos et responsio hunc ordinem sequitur. nam primo dicit Troiae ruinam, post errores suos. septima aestas per aestates annos intellege; nam sic ante olympiadas conputabant. septem autem annos esse Dido cognovit ex Teucro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: