previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[234]

[236] praecepta sibyllae utduc nigras pecudes, ea prima piacula sunto” .

[237] spelunca alta fuit qua ad inferos descendebatur, non ubi fuerat Sibylla vaticinata.

[238] scrupea lapillosa: nam scrupus proprie est lapillus brevis, qui incedentibus inpedimento est et pressus sollicitudinem creat: unde etiam scrupulus dictus est. lacu nigro aut alto: aut vere nigro inferorum vicinitate. tuta autem, quia hinc lacu, hinc cingitur silvis. dicit autem locum, quem nunc doliola vocant.

[239] volantes volucres: participium pro nomine posuit, utplurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est” : licet illic sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere aerem corporeum esse, unde et aves sustinet; sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere: quod potest esse veri simile, quia altius in eodem loco possunt volare, uttollunt se celeres liquidumque per aera lapsae” .

[241] ad convexa caeli curvitatem.

[244] invergit vina sacerdos in quarto aitmedia inter cornua fundit” . et fundere est supina manu libare, quod fit in sacris supernis; vergere autem est conversa in sinistram partem manu ita fundere, ut patera convertatur, quod in infernis sacris fit. haec autem pertinent ad victimarum explorationem, ut, si non stupuerint, aptae probentur.

[247] voce vocans non verbis, sed quibusdam mysticis sonis: nam varie numina invocabantur, quod aperte Lucanus expressit, utlatratus habet illa canum gemitusque luporum: quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis: tot rerum vox una fuit(6.688). caeloque ereboque potentem hoc est quod ait 'Hecaten', ut plenum numen ostenderet.

[248] supponunt cultros id est victimas caedunt. fuit autem verbum sacrorum, in quibus mali ominis verba vitabant. hinc est quod et mactare dicebatur, quod magis augere significat. dicimus autem 'hic culter, cultri': nam 'cultellus' diminutivum est, 'cultellum' penitus Latinum non est.

[249] succipiunt antique, nam modo 'suscipiunt' dicimus.

[250] matri evmenidum id est Nocti, uthunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem” . et Eumenides dicuntur κατὰ ἀντίφρασιν, cum sint inmites. magnaeque sorori id est Terrae: nam, ut supra diximus, nihil est aliud nox nisi umbra terrarum.

[251] ense ferit ut eum contra umbras haberet consecratum. hinc est quod ei dicit Sibylla 'tuque invade viam vaginaque eripe ferrum', itemstrictamque aciem venientibus offert” . hoc autem etiam Homerus dicit. sterilemque tibi proserpina vaccam deae congruam, numquam enitenti.

[252] nocturnas aras quae tota nocte arderent. inchoat autem perficit. et est verbum sacrorum.

[253] solida inponit taurorum viscera flammis non exta dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est: unde etiam visceratio dicitur, ut diximus supra. ergo per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro parte totum velint, ut per exta totum animal intellegatur.

[255] primi sub lumina solis et ortus atqui haec sacra, ut dicunt, per noctem fiebant. sed locutus est secundum Romanum ritum, quo dies creditur a medio noctis incipere: illo autem loco, quo dicit 'nox ruit Aenea', non venit, sed finitur significat. quamquam alii dicant sacra haec a medio die incipere et perduci usque ad mediam noctem: quod si est, 'nox ruit' potest venit significare.

[257] visaeque canes vlulare ita numinis ostendebatur adventus. 'canes' autem Furias dicit LucanusStygiasque canes in luce superna destituam(6.733), sicut etiam diximus supra. 'ululare' autem et canum et Furiarum est.

[258] adventante dea ipsa scilicet Proserpina. profani qui non estis initiati, ἀμύητοι, βέβηλοι.

[259] totoque absistite luco hoc est, non tantum a spelunca, sed ab omni luci vicinitate discedite.

[260] invade viam ingredere.

[262] furens deo plena: aut certe similis furenti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: