previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[361]

[362] rotantia utEleusinae matris volventia plaustra” : 'rotantia' ergo quae rotantur.

[363] torrens non Tiberis, sed quicumque alius fluvius ad tempus crescens.

[364] insvetos acies inferre pedestres quia saxis, quae torrens intulerat, inpediti Arcades, omissis equis pedestrem pugnam insueti inierant et a Latinis pellebantur. arcadas accusativus est pluralis, cuius ultima syllaba ideo brevis est, quia nominativus pluralis 'es' terminatur, ut 'hi Arcades', ut 'delphines delphinas'.

[365] Latio sequaci metonymia pro 'Latinis', ut alibiinvadunt urbem somno vinoque sepultam” .

[366] dimittere quando 'quando' siquidem. et est Romanae militiae: nam in locis inpeditis equos comitibus dabant et pedestri certamine confligebant.

[369] quo fugitis hoc amare dictum est. et iam preces sequuntur. per vos et fortia facta adiurat eos per ipsorum facta, quoniam non habet puer proprios titulos: nam est ei prima militia.

[370] per ducis evandri melius 'ducis', quam si dixisset 'regis': hoc enim nomen exprimit ducentem in proelia: Sallustiusquo cupidius in ore ducis se quisque bonum et strenuum ostentantesnon dixit 'proconsulis'. devictaque bella finita, exhausta: nam hostis vincitur, non bellum.

[371] subit succedit, utcui deinde subibit” . lavdi ut solet, virtuti: potest et proprie intellegi.

[372] fidite ne pedibus dativus est 'pedibus': nam 'fido tibi' dicimus.

[374] hac vos et pallanta ducem patria alta reposcit hoc vult patria, ut per caedes hostium revertamur.

[375] numina nulla premunt argumentatur a facili, dicens, non contra deos, sed contra mortales bella tractamus.

[377] ecce maris quod est efficax, in fine posuit: nam dicit eos quo fugiant non habere, cum terra teneatur ab hostibus, mare autem pedibus transire non possint. castra vero ingredi turpissimum est: aut certe etiam hoc inpossibile, si ab hostibus obsidentur, ut quidam volunt, intellegentes 'et rapit acer totam aciem in Teucros' scilicet suam, quam ducebat, ceteris relictis. magna clavdit nos obice pontus periphrasis, id est mari claudimur. et modo usus habet, ut 'hic obex' dicamus, unde quidam 'magno obice' legunt. antiqui etiam 'haec obex' dicebant, secundum quod est 'magna obice'. hinc est quod non nulli vitant generis dubietatem et legunt 'magni', scilicet 'maris'. Caper tamen in libris dubii generis probat dici et 'hic obex' et 'haec obex', quod, ut diximus, hodie de usu recessit.

[378] Troiam id est castra Troianorum.

[379] densos prorumpit in hostes ut eos hortaretur exemplo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: