[644]
[647] primus init bellum non mirum si sacrilegus et contemptor deorum contra piam gentem prior arma corripuit. et scienda est poetae adfectatio—nam ablepsiam nefas est dicere—hic enim aliquos commemorat, quos in bello non invenis, item in sequentibus aliquos invenimus, quorum hic nullam fecit commemorationem. Tyrrhenis asper ab oris oriundo Tuscus, non qui nunc de Tuscia venit, quem antea pulsum a civibus constat.
[648] agminaque armat aut eorum, qui eum secuti fuerant, sicut eius filius: nec enim credibile est solum fugisse—nam et Statius dicit “vel quos movet exul et haesit tristibus aucta fides” —aut certe eorum, quos Turnus dederat, ut Adrastus Polynici in Statio, qui ait “ne parva movens inglorius arma iret” .
[652] agyllina ex urbe de Caere oppido. nequiquam quia in proelio periit nec patrium recepit imperium.
[653] patriis qui laetior esset imperiis dignus qui haberet imperatorem potius, quam exulem patrem.