previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[507]

[510] mali tanti de morte Pallantis scilicet, ut postea inferantur quae praeterea addit. certior auctor id est nuntius verus.

[511] tenvi discrimine leti modico mortis interstitio: per quod magna Pallantis virtus ostenditur, quo interempto omnis est in fugam conversus exercitus.

[512] versis fugatis.

[513] latumque per agmen 'latum limitem ardens agit per agmen', id est facit: sic melius, quam si dicas 'latum per agmen'. ergo sic intellegamus, aut per ordinem, aut per hypallagen; nam et supra sic aithaec ego vasta dabo et lato te limite ducam” .

[515] pallas evander in ipsis omnia sunt oculis erat rectum: Pallas, Euander, mensae quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae, in ipsis omnia sunt oculis. sed perite scissa est narratio, per quam animus Aeneae perturbatus exprimitur.

[517] tunc adiit quidam 'tunc' pro 'quondam' accipiunt.

[518] quattvor hic ivvenes emphasis virtutis quod multos, quod iuvenes, quod armatos, quod rapit: minus enim fuerat si dixisset 'capit': unde in XI. “vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias” .

[519] inferias quos immolet umbris inferiae sunt sacra mortuorum, quod inferis solvuntur. sane mos erat in sepulchris virorum fortium captivos necari: quod postquam crudele visum est, placuit gladiatores ante sepulchra dimicare, qui a bustis bustuarii appellati sunt.

[520] captivo sanguine pro 'captivorum', utcaptivi pendent currus” , itemcaptivaque vestis congeritur” : et est, ut diximus, speciosus ornatus.

[521] mago dativus est, ut supraIlo namque procul” . contenderat adversum iecerat.

[522] ille astu 'astu' pro scientia bellica. subit subsidit.

[524] per patrios manes et spes surgentis ivli per eas personas rogat, propter quas precatur. et bene, ut in belli calore, breviter omnes locos ad impetrandam veniam conplectitur.

[526] penitus defossa talenta multi enim divitias suas obruebant: unde Horatiusquid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra?” sane melius 'infossa' diceret, quam 'defossa', ad quod est metri necessitate conpulsus: nam fugit dubiam syllabam. et quidam volunt, tria genera argenti vel auri poetam conplexum, signatum, factum, infectum: signatum, quod in vasis et signis, ut 'caelati argenti'; infectum quod in massis, ut 'infectique mihi'. atqui talentum non ad numerum solet, sed ad pondus referri; nisi forte usum temporis sui heroicis temporibus poeta voluerit applicare.

[528] non hic victoria teucrum vertitur in meo scilicet interitu. Lucanusnon pondera rerum, nec momenta sumus” .

[529] dabit discrimina 'dabit' aut conpensabit, aut faciet, utquas turbas dedit” . 'discrimina' autem differentiam circa eventum et victoriam.

[532] gnatis parce tuis 'talenta parce' per accusativum Plautine dictum, qui ait in Militeparce vocem(Mil. 1220). sane qui in Vergilium scripsit declamationes, de hoc loco hoc ait ex persona Aeneae: 'inprobus es, qui aut regi dones, aut filios exheredes'. 'parce' autem est secundum antiquos 'serva', ut apud Lucilium et Ennium invenitur. quod autem dicit 'gnatis parce tuis', cum supra dixerit 'gnatoque patrique', non est contrarium: nam 'liberos' etiam unum dicimus filium, adeo ut Terentius etiam filiam 'liberos' dixerit, ut in Hecyraqui illum dignum decreverunt, suos cui liberos committerent” , ubi pater de filio ad uxorem loquitur. ergo usurpavit, respiciens ad 'liberos', ut gnatos de uno diceret. commercia vicissitudines et ignoscendi facultatem; vel captivorum redemptionem.

[533] iam tum pallante perempto pro 'iam tum cum Pallantem peremit'.

[534] hoc patris Anchisae manes idem sentire et patrem et filium dicit, quasi hoc commodum ad illos pertineat.

[537] nec procul haemonides hoc nomen licet possit esse patronymicon, quia in 'des' exit, ut dicamus Haemonis filius, tamen melius est ut id proprium esse dicamus, quia nusquam aliud nomen eius aut praemissum est aut secutum: ergo simile est patronymico, ut sit 'Haemonides' sicut Thucydides.

[538] infula fascia in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent: quae plerumque lata est, plerumque tortilis de albo et cocco.

[539] insignibus armis Asper sic legit et utitur Sallustii exemplo, qui aitequo atque armis insignibus” : Probus vero 'insignibus albis' dicit legendum, ut vestes albas accipiamus, quae sunt sacerdotibus congruae, sicut Statius de Amphiarao dicit.

[540] agit campo insequitur per campum.

[541] immolat quasi victimam, ut ille consueverat: nam hoc verbo ad sacerdotis nomen adlusit. sane immolari proprie dicuntur hostiae, non cum caeduntur, sed cum accipiunt molam salsam: Cato in originibus ita aitLavini boves immolatos, prius quam caederentur profugisse insiciliam” . ingentique umbra tegit aut magnitudine corporis sui, aut clipei obumbrat eius cadaver: aut 'ingenti umbra', id est morte tegit, utin aeternam clauduntur lumina noctem” : aut 'ingenti umbra tegit' secundum usum accipiendum, id est insultatione eum opprimit et adumbrat, ut superatos dicimus adumbratos: aut 'ingenti umbra tegit' †aut inferior tegat adversum hostes a fortiore quod institutum vivunt causa spoliorum detrahendorum: sequitur enim 'arma Serestus lecta refert humeris'. serestus Serestos duos intellegamus, unum in castris et unum cum Aenea: nam Troiani nondum erupere de castris, ut intellegamus eum quem supra dixit. ergo duo sunt; nec mirum, cum et ipse dixerit, quod exemplo esse possitAssaracique duo” .

[542] lecta refert proprie dixit: nam spolia quae aptantur tropaeis, legi dicuntur, id est eligi. tibi rex gradive uttibi, Phoebe, sacravit” . tropaeum declinatio latina est, unde paenultima habebit accentum; in numero vero plurali quia tropaea dicimus, sicut Graeci, nec aliquid inde mutilamus, erit in antepaenultima accentus, sicut apud Graecos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: