previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[317]

[318] elapsus verbum aptum his qui vix evaserunt. panthus othryades everso Ilio ab Hercule et occiso Laomedonte, Priamus iudicans vitio potius loci, quam ira deorum calamitatem accidisse patriae, misit Delphos filium Antenoris sciscitaturum, an eversum Ilium fas esset iisdem erigi fundamentis. erat illo tempore Apollinis Delphici sacerdos Panthus Othryadis filius miranda pulchritudine. hunc filius Antenoris, ut dicitur amore captus, rapuit et Ilium perduxit: cuius iniuriam Priamus volens honore pensare, sacerdotem eum Apollinis fecit, ut quo honore insignis apud suos fuerat, eo apud alios non esset inferior.

[319] arcis phoebique sacerdos aut subrogatum intellegimus: aut, quod melius est, morem Romanum tetigit; in Capitolio enim omnium deorum simulacra colebantur, ut sit eius Apollinis sacerdos, qui in arce colebatur. aut quia et Thymbraeus Apollo colebatur apud Troiam, ideo addidit alterius; et est 'arcis', quasi arcani, quia ipsum esse dicunt urbium conditorem. aut 'arcis' Minervae accipiamus.

[320] sacra manu hoc est propter quod supra ait 'sacra suosque tibi commendat Troia penates'. victosque deos qui egebant sacerdotis auxilio. simul et Aeneae excusatur abscessus.

[321] ipse trahit id est qui numina liberabat, inter pietatem religionemque districtus. ipse trahit septima syllepsis est; 'trahit' enim licet nepotis tantum sit, tamen et superiora concludit. cursu legitur et 'cursum'. ad limina scilicet Aeneae: per quod et religio eius laudatur et virtus.

[322] quo res summa loco panthv id est universus status quo loco positus? et bene civis utilis de re publica primum sollicitus est. sed hoc totum admirantis est, non interrogantis. et 'Panthu' vocativus est Graecus. 'res summa' res publica quam prendimus arcem?? cum tu eam relinquas; non enim plures erant arces: unde admirantis est. 'prendimus' autem occupamus. et notanda simul orationis brevitas, quae in periculis congruit.

[323] gemitu ut ostendat, luctuosam rem se esse dicturum.

[324] summa dies ultima, utsupreme Iuppiter” . 'dies' autem si feminino genere ponatur, tempus significat, utquam nec longa dies” : si masculino, ipsum diem. et de masculino genere tria observanda sunt: in qualitate, numero, adverbio; in qualitate 'serenus dies' dicitur, non 'serena'; numerobis quinos silet ille dies” , non 'bis quinas'; adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.

[325] dardaniae Troiae: aut a Dardano Iovis et Electrae filio, quem quidam ab Arcadia profectum venisse ad Phrygiam volunt, alii de Samothracia ad memorata loca venisse dicunt: qui ex nomine suo Dardanos populares appellavit: qui ex Samothracia Troiam penates dicitur detulisse, quos post secum Aeneas ad Italiam vexit; namque Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a Romanis Salii appellati sunt; hi enim sacra penatium curabant: quos tamen penates alii Apollinem et Neptunum volunt, alii hastatos esse et in regia positos tradunt. Tusci penates Cererem et Palem et Fortunam dicunt: aut certe secundum Sallustiuma rege Dardanorum Mida, qui Phrygiam tenuit” .

[326] ferus ivppiter summae necessitatis est, cum etiam sacerdos in convicia ruit deorum: quod servat Vergilius ne umquam tradat Aeneae. 'ferus' autem invidiose dictum est, et ad tempus epitheton: nam Iuppiter aequus est omnibus, utrex Iuppiter omnibus idem” . hinc et paulo postipse deos in Dardana suscitat arma” , hoc est qui aequalis esse consuevit.

[327] argos transtulit quasi dicat, qui defendas quod Iuppiter transtulit?

[328] ardvus hic altus, utilli ardua cervix” . et ideodemissum lapsi per funem” . mediis in moenibus ubi arx fuerat. adstans pro stans: et est prothesis.

[329] fundit equus Homerusἱππόθεν ἐκχύμενοι:” et ad velocitatem et ad multitudinem. et sonore, quasi adhuc descendant. victor propositi effector, utrapidusque rotis insistere victor” . miscet scilicet caedibus.

[330] insultans non dicit [illis] Graecos insultare, sed Sinonem, qui illis muros patefecerat dolis. et 'insultare' est in alienum dolorem, 'exsultare' vere gaudere. bipatentibus quia geminae sunt portae. et quidam 'bipatentibus' praesumptum accipiunt, quia 'bi' particula non praeponitur, neque verbis neque participiis; nemo enim dicit 'bipateo' et 'bipatens'; sed praeponitur appellationibus, ut 'bipennis'.

[331] milia subaudis 'tot', et est ἀνακόλουθον: nam dixit 'quot', cum non praemiserit 'tot'. et ita vel augendi gratia, vel perturbatus dicit, tantos esse Graecos, quanti olim venerint, quasi nemo perierit decennali bello. umquam pro quondam.

[332] angusta viarum angustas vias, id est vicos: et est utstrata viarum” .

[333] stat aut horret, utstant lumina flamma:” aut 'stat' a stantibus in medio armatis tenetur. ferri acies bene addidit 'ferri', quia homonymum est 'acies' et multa significat, ut 'exercitus', 'ferri', 'oculorum'.

[334] stricta nuda: unde et destringere dicimus. vix modo 'aegre'. primi vel in primo introitu collocati, vel periculo primi.

[335] caeco marte aut nocturno proelio; aut epitheton Martis est, cuius exitus semper incertus est. caeco marte] aut confusa pugna; aut quia caecantur animae pugnantum.

[336] numine divum subaudis 'tali', hoc est mala iniciente desideria. nam paulo post aitvadimus inmixti Danais haud numine nostro” . cum ergo hoc esset, tamen omisso consilio 'in flammas et in arma feror'.

[337] erinys inpatientia animi hoc loco, quae in furorem impellit.

[338] fremitus perturbatio. et sublatus et unde sublatus.

[339] addunt se socios non dixit 'quaero socios', sed 'addunt se', ut ipse ab illis videatur esse quaesitus.

[340] obLati per lunam agniti per lunae splendorem.

[341] adglomerant adglomerantur, utnox umida caelo praecipitat” . coroebus mygdonides hic filius Mygdonis et Anaximenes. ergo Mygdonides patronymicum est: nam si gentis esset, 'Mygdonius' diceret; nullum enim gentis nomen in 'des' exit. hunc autem Coroebum stultum inducit Euphorion, quem et Vergilius sequitur, dans eidolus an virtus, quis in hoste requirat?” cum sit turpis dolo quaesita victoria.

[342] illis ad Troiam deest 'qui'.

[343] insano amore aut perpetuum epitheton amoris est, utnunc insanus amor” ; aut 'insano' magno, utinsano iuvat indulgere dolori” ; aut 'insano', quia belli tempore amabat Coroebus.

[344] et gener 'gener' dicitur et qui est, et qui esse vult, ut hic indicat locus; sicut etiam maritus, unde estquos ego sim totiens iam dedignata maritos” . gener] secundem spem illius; neque enim iam erat gener; nam ideo subiunxit 'sponsae'.

[345] infelix quem mox manebat interitus; vel infelix causae suae; vel qui sponsam non audierit. praecepta propter illud: “tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris” . furentis vaticinantis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: