previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[574]

[575] biivgis erit nominativus 'hic biiugus': nam alias biiugibus faceret, si esset tertiae formae ab eo quod est 'hic biiugis, huius biiugis'.

[579] adversaque ingens hoc est adversus ipse cum hasta apparuit. et bene 'ingens' visus, cum adversa hasta minaretur.

[581] non diomedis equos nec currum cernis achillis duos obicit a quibus est victus Aeneas, nec tamen usquequaque: nam eorum impetus evitavit.

[583] vesano hic poeta adfectionem suam accommodavit dicendo 'vesano'.

[585] dicta parat potest legi et 'dicta parat contra'.

[586] pronus pendens 'pronus' nomen est, nam et comparatur, ut 'pronior'. si autem participium esset, fieret vitiosa elocutio sine interpositione coniunctionis.

[587] admonvit praeterito praesenti. proiecto extento, utproiectaque saxa Pachyni” . proiecto] id est ante iacto.

[592] lucage nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit a. v. v. e. h. v. haec adlocutio contraria est superiori, hoc enim continet: obiecisti mihi quod sim et a Diomede et ab Achille conversus in fugam; te vero, o Lucage, nec equorum tarditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pandarus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut et paulo post Turnum agit imago bella deserere. potest tamen et ad illud referri quo tempore eum ab Achille nube cava Neptunus eripuit, ut in quinto commemoratur. potest et ad aliud referri, quod Niphaeus paulo ante ab equis suis proditus est.

[594] ipse rotis saliens sarcasmos est; nam per inrisionem dictum est, qui non morte deiectus es: ille enim vulneratus ceciderat. 'rotis' autem curru, a parte totum.

[598] sine permitte, relinque, patere, id est συγχώρησον.

[601] latebras animae pectus definitio est pectoris, id est in quo anima latet et continetur.

[602] edebat quasi ad spectaculum: unde et munerum editores vocantur. funera caedes, utquis funera fando explicet” .

[603] torrentis aquae notandum quod 'aquae' addiderit, cum absolute 'torrens' dicatur.

[604] more furens exposuit superiora epitheta. tandem erumpunt solutam obsidionem ostendit.

[605] ascanius puer syllepsis. est ordo: Ascanius et iuventus; nam 'obsessa' et ad Ascanium pertinet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: