previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[732]

[734] oebale Oebalus filius est Telonis et nymphae Sebethidis. haec autem est iuxta Neapolim. sed Telo diu regnavit apud Capreas, insulam contra Neapolim sitam. filius vero eius, patriis non contentus imperiis, transiit ad Campaniam et multis populis subiugatis suum dilatavit imperium.

[735] teleboum capreas cum regna teneret cum teneret Capreas, regna Teleboum: nam Teleboae Caprearum sunt populi, quos Telo suo regebat imperio. quidam dicunt Capreas a Capreo, qui in illis regionibus potens fuit, nominatas.

[738] sarrastis populos populi Campaniae sunt a Sarno fluvio. Conon in eo libro, quem de Italia scripsit, quosdam Pelasgos aliosque ex Peloponneso convenas ad eum locum Italiae venisse dicit, cui nullum antea nomen fuerit, et flumini quem incolerent, Sarro nomen inposuisse ex appellatione patrii fluminis, et se Sarrastras appellasse. hi inter multa oppida Nuceriam condiderunt.

[739] rufras batulvmque tenent castella Campaniae, a Samnitibus condita. arva celemnae Iunonis. locus Campaniae est Celemnae, sacer Iunoni.

[740] et quos maliferae despectant moenia bellae multi Nolam volunt intellegi et dicunt iratum Vergilium nomen eius mutasse propter sibi negatum hospitium, et id aperte noluisse dicere, sed ostendere per periphrasin; nam illic Punica mala nascuntur: ut nunc 'Bella' pro 'Nola' posuerit. alii ita volunt accipi, ut sit synalipha et legatur 'moenia Abellae'. quidam hanc civitatem a rege Murano conditam Moeram nomine vocatam ferunt, sed Graecos primum eam incoluisse. quae ab nucibus Abellanis Abella nomen accepit. alii quod inbelle vulgus et otiosum ibi fuerit, ideo Abellam appellatam. huius cives cum loca circa Capuam possiderent, †ortu tumultu interisse, aliosque fugientes Moeranum abisse et eius incolis se iunxisse: et quod inbelliores fuerint Abellanos dictos.

[741] cateias tela Gallica: unde et Teutonicum ritum dixit. cateiam quidam asserunt teli genus esse tale quale aclydes sunt, ex materia quam maxime lenta, cubitus longitudine, tota fere clavis ferreis illigata, quas in hostem iaculantes lineis, quibus eas adnexuerant, reciprocas faciebant. cateias id est hastas. cateiae lingua Theotisca hastae dicuntur.

[742] raptus de subere cortex bene 'raptus', id est raptim sublatus, quia recens suberis cortex in quamvis formam tota flectitur facilitate.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: