previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[417]

[418] corripvere viam deest 'at illi'. corripvere viam officium eundi celeriter arripuerunt; nec enim via corripitur.

[419] qui plurimus ex maxima parte urbi inminens. qui plurimus id est longus, ut ipse alio lococui plurima cervix” , itemcum se nux plurima” , id est amygdala; longa namque est.

[420] aspectat] est ornatus cum animantur ἄψυχα. aspectat rei insensibili dat sensum. unde est illud in quarto de Atlante. item SallustiusLyciae Pisidiaeque agros despectantem” . arces civitates, a parte totum.

[421] miratur molem Aeneas hoc ad ipsum refertur, magalia quondam hoc ad poetam; nec enim hoc novit Aeneas. 'magalia' vero antistoechon est; nam debuit magaria dicere, quia magar, non magal Poenorum lingua villam significat. Cato originum quartomagalia aedificia quasi cohortes rotundasdicit. alii magalia casas Poenorum pastorales dicunt. †de his Sallustiusquae mapaliasunt circumiecta civitati suburbana aedificia magalia. †et alii Cassius Heminadocet itaSinuessae magalia addenda murumque circum ea” .

[422] miratur portas strepitumque e. s. v. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae. bene ergo miratur Aeneas, ubi fuerant magalia illic esse legitimam civitatem; nam et portas et vias videbat et mox templum Iunoni ingens. strata viarum primi enim Poeni vias lapidibus stravisse dicuntur.

[423] ardentes multi 'festinantes', utiuvenum manus emicat ardensetardet abire fugaetLaocoon ardens” ; sic enim dicit quotiens properantes vult ostendere: alii ardentes 'ingeniosi' accipiunt; nam per contrarium segnem, id est sine igni, ingenio carentem dicimus: unde et a Graeco venit catus, id est ingeniosus ἀπὸ τοῦ καίεσθαι. ducere muros exaedificare. ducere muros] hoc est construendo in longitudinem producere; proprie enim cum aedificantur muri duci dicuntur. Sallustius historiarum II. “murum ab angulo dexteri lateris ad paludem haud procul remotam duxit” .

[424] molirique arcem molibus factis extollere. moliri] est extruere, huic contrarium demoliri. et manibus subvolvere saxa cur manibus? an quia adhuc machinae non erant? an ad construentium festinationem referre voluit?

[425] optare eligere, uttuus o regina quid optes” . etoptavitque locum regno” . tecto ad tectum nota figura. sulco fossa: civitas enim, non domus circumdatur sulco: ut alibiausim vel tenui vitem committere sulco” . sulco fossa fundamentorum.

[426] legunt eligunt. ivra] id est loca ubi iura dicantur aut magistratus creentur. et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos. alii patres a plebe in consilium senatus separatos tradunt, alii conscriptos qui post a Servio Tullio e plebe electi sunt. alii senatum a senectute hominum, †quibi allecti erant, dictum volunt, qui apud Graecos γερουσία appellatur. 'sanctum' autem ideo quia senatus sanctissimus ordo dicitur.

[427] portus effodiunt id est Cothona faciunt. portus effodiunt ut portus scilicet faciant. et vere ait, nam Carthaginienses Cothone fossa utuntur, non naturali portu. alta theatri fundamenta hinc futura magnitudo cognoscitur, quod 'alta fundamenta' ait. bene autem post res publicas privatasque necessarias mentionem fecit theatri; aut quia ita Graecis urbs conditur, qui saepe spectaculis gaudent, aut, ut apud quosdam fuit, in honorem musicae scientiae.

[428] columnas figurate 'columnas' 'decora' ait; diversis enim significationibus idem dixit. et ab eo quod est hoc decus corripitur decoris.

[430] qualis apes] ordo est 'qualis labor'. qualis apes tertiae declinationis genetivus pluralis et in 'ium' et in 'um' exit, sed tunc pro nostro arbitrio cum nominativus singularis 'ns' fuerit terminatus, ut amans et amantum et amantium dicimus. cum autem nominativus singularis 'r' fuerit terminatus, tantum in 'um' exit, ut pater patrum, murmur murmurum. reliqua vero nomina auctoritate firmamus, ut apis vel apum, vel apium. sane fabula de apibus talis est. apud Isthmon anus quaedam nomine Melissa fuit. hanc Ceres sacrorum suorum cum secreta docuisset, interminata est, ne cui ea quae didicisset aperiret; sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis mulieribus discerpta est. quam rem Ceres inmissa tam supra dictis feminis quam populo eius regionis pestilentia ulta est; de corpore vero Melissae apes nasci fecit. Latine autem μέλισσα apis dicitur. aestate nova incipiente, utvere novo” . et bene 'nova', quia est et adulta et praeceps secundum Sallustium. florea pro florida, utnemora inter frondea turbam” . aut florentia, nec enim de flore erant facta: floream coronam dicimus. rura Graece ἄρουρα dicuntur. aphaeresis ergo sermonem fecit Latinum.

[431] exercet fatigat, utnate Iliacis exercite fatis” . hoc autem participium ab exercitu, id est militum multitudine, declinatione discernimus; nam nomen quartae declinationis est, participium secundae, ut visus, huius visi vel visus; passus, huius passi vel passus; auditus, huius auditi vel auditus. exercet] fatigat et subiecit, quibus rebus exercitae fatigentur. sub sole in sole, utnamque sub ingenti lustrat dum singula templo” , vel quamdiu sol est. gentis fetus ad laudem apum hoc pertinet. et bene 'gentis fetus', quia non singulae de singulis nascuntur, sed omnes ex omnibus, quod in quarto georgicorum melius intellegitur.

[432] adultos educunt producunt, quia adhuc adolescunt, ut adulti fiant, non adoleverint, ut adultos dicimus minores: et hoc sic dixit, utinbellem avertis Romanis arcibus Indum” . liquentia defaecata, sine sordibus, utnec tantum dulcia, quantum et liquida” , id est pura: nam pura mella constat esse meliora.

[433] stipant densent. translatio a navibus, in quibus stipula interponitur vasis, quam stipam dicunt. distendunt implent, utdenso distendere pingui” . nectare melle: abusus est propter suavitatis similitudinem. cellas et hic abusus est, ut favorum cavernas vel alvearia cellas vocaret, ut alibi thesauros. traxit autem a reponendi similitudine, vel a celando, unde cellam appellaverunt. agmine nunc impetu.

[435] ignavum inutile, non aptum industriae; nam industrios navos dicimus. fucos secundum Plinium apum multa sunt genera. proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis. fucus autem est secundum Aemilium Macrummaior ape, crabrone minor” . pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, id est a pascendo. unde Horatiusomne cum Proteus pecus egit altos visere montes” . Plautusclurinum pecus(Truc. 268) simiam dixit. praesepibus alveariis. et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum proprietas, vel vitatur iteratio.

[436] fervet concelebratur, ut contra 'friget' cessat dicimus, ut Terentiusnimirum hic homines frigent” . redolent quidam olere res vel malas vel bonas, redolere tantum bonas tradunt. fragrantia quotiens incendium significatur, quod flatu alitur, per 'l' dicimus, quotiens odor, qui fracta specie maior est, per 'r' dicimus. sciendum sane nihil in hac vacare conparatione. nam Poenorum operi apum labor, custodiae litorum adversum alienigenas fucorum conparatur expulsio.

[437] o fortunati quorum iam moenia surgunt bene 'fortunati', quia iam faciunt quod ipse desiderat. o fortunati expressit Aeneae desiderium. quorum iam moenia surgunt laus vel ab ipsa re sumitur quae laudatur.

[438] fastigia nunc operis summitates, alibi ima significat, utforsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras” . suspicit miratur, ut e contrario 'despicit' contemnit significat.

[439] mirabile dictu ob hoc quod sequitur, quia mixtus cunctis latebat. potest tamen hoc et superiori et inferiori sensui addi.

[440] per medios figura est; nam planum fuerat 'mediis se infert'. miscetque deest 'se'. neque cernitur vlli neque ab ullo cernitur; et est Graecum οὐδενὶ ὁρώμενος, utscriberis Vario” , id est scribet te Varius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: