previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[439]

[443] anthevsque mnesthevsque servavit τὸ πρέπον; necesse enim erat ut, vulnerato duce, multi cum eo in castra remearent.

[445] miscetur modo 'confunditur': alibi 'perturbatur', utmiscet agens telis nemora inter frondea turbam” .

[446] aggere turnus hic 'aggere' pro eminentia posuit; de via autem aggerem non possumus dicere, nisi si viae aggerem dicere voluerimus, id est viae coacervationem, quam historici viam militarem dicunt, utqualis saepe viae deprensus in aggere serpens” . quidam ambiguitatem volunt, utrum ipse Turnus in aggere, an venientes ex aggere?

[448] prima ante omnes utprimus ibi ante omnes” . et ante omnes Latinos sonum audit.

[449] tremefacta refugit quaeritur, cur Iuturna, cum hic acie excedat tremefacta, mox tamen inducitur revertens.

[450] atrum rapit agmen pulveris nube coopertum. quidam autem 'agmen' iter accipiunt, 'rapit' autem festinat, ut sit: ille campo aperto iter festinat pulveris plenum et ipsa festinatione excitat. et ita dicunt, quoniam, si 'agmen' exercitum dicit, apertus campus esse non potuit bellatorum densitate conpletus.

[451] abrupto sidere vel inmensa, vel magna tempestate: per sidus enim tempestas significatur: utsorbet in abruptum fluctus” , itemscit triste Minervae sidus” . interdum ipsum sidus, hoc est astrum. 'abruptum' vero ad hominum opinionem retulit; videtur enim praecipitari.

[452] it mare per medium miseris h. p. l. h. c. a. Statius planius de hoc sensudeflent sua damna coloni et tamen oppressos miserantur in aequore nautas” . sane * * * aut 'longe horrescunt'. 'heu' autem, ut solet, interiectionem ex sua persona interposuit.

[453] dabit ille rvinas 'dabit' pro faciet: Terentiusquas turbas deditet ipseet ingentem lato dedit ore fenestram” . rvet eruet, evertet: Terentiusceteros agerem ruerem” : nam aliter dictum estruit alto a culmine Troia” .

[456] talis taliter, simili modo: sic paulo postsimilis medios Iuturna per hostes” . rhoeteius Troianus, a promunturio Troiae.

[457] cuneis se quisque coactis adglomerant densentur, ut cuneatim dimicent, scilicet in cuneorum modum compositi, ut hostem facilius invaderent.

[458] gravem fortem: SallustiusLusitaniae gravem civitatem” .

[460] cadit ipse tolumnius avgur Homerice: ut primus violator foederis poenas luat.

[462] tollitur in caelum clamor occiso eo, qui auctor disrumpendi foederis fuerat, exortus est clamor, et statim secuta fuga Rutulorum, ut 'versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros'. et bene vicissim, quia Troianos in fugam versos fuisse, exinde apparet, quod supra dixitsubeunt equites et spicula castris densa cadunt mediis” .

[463] pulverulenta plena pulveris: nam apud veteres 'pulverulenta' dicebantur, sicut vinolentum dicimus qui vino plenus est, et temulentum qui temeto plenus est.

[465] nec pede congressos aequo pedestres: quae est pugna aequa. at ubi inter equitem et peditem pugna est, <ait> “et urguetur pugna congressus iniqua” . nec tela ferentes insequitur id est nec fugientes, nec contra stantes dignatur occidere. et magna Aeneae ostenditur pietas, qui nec vulneratus irascitur, ut velit contra legem foederis in bellum moveri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: