previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[175]

[176] iaculo celerem bene inducit Nisum optimum esse iaculatorem, et hanc praemittit armorum peritiam, qua plurimum poterit in Euryali defensione.

[178] Troiana neque indvit arma hoc est qui nondum bellicosa arma induerat, id est acceperat. et hoc dicit: pulcher quidem erat, sed nondum bellandi peritus.

[179] prima ivventa num prima lanugine? intonsa hoc ad sua tempora rettulit; alioquin heroes non tondebantur.

[180] amor unus erat id est eodem studio flagrabant. pariterque in bella rvebant aut simul, aut similiter et pari virtute, id est aeque fortes erant.

[182] dine hunc ardorem mentibus addunt evryale an s. c. d. f. d. c. apud Plotinum philosophum et alios quaeritur, utrum mentis nostrae acies per se ad cupiditates et consilia moveatur, an inpulsu alicuius numinis? et primo dixerunt, mentes humanas moveri sua sponte; deprehenderunt tamen ad omnia honesta inpelli nos genio et numine quodam familiari, quod nobis nascentibus datur, prava vero nostra mente nos cupere et desiderare: nec enim potest fieri ut prava numinum voluntate cupiamus, quibus nihil malum constat placere. unde nunc hic ortus est sensus: hoc enim dicit Nisus: o Euryale, dine nostris mentibus cupiditates iniciunt et desideria, an deus fit ipsa mentis cupiditas? mentibus vero addunt bene dixit 'addunt': nam animus sui natura prudens est, sed ei additur ut aliquid inpatienter desideret. non nulli tamen inter cupiditatem et cupidinem hanc differentiam esse volunt, ut masculino genere Cupidinem deum ipsum, id est τὸν Ἔρωτα significemus, feminino cupiditatem: quamvis hoc auctores plerumque confundunt.

[183] dira magna.

[184] aliquid magnum scilicet per hostes transitum.

[185] agitat molitur. quiete modo otio, non somno; nam in vigiliis fuerat collocatus. qui enim custos est de insomnio suo queri non potest.

[186] cernis quae rutvlos habeat fiducia rerum ipsius desiderii vult esse rationabiles causas, ne vanum mens agitare videatur: nam et neglegentia hostium per fiduciam nimiam ostenditur, et occasio dabatur aliquid strenue gerendi.

[187] somno vinoque sepulti alterum pendet ex altero. et 'sepulti' quasi sine pulsu et nihil sentientes.

[188] porro hortantis est: aut num coniunctio expletiva?.

[189] quid dubitem id est cogitem: omnis enim cogitatio in dubitatione est ante sententiam.

[190] populvsque patresque transfert in Troianos Romanam consuetudinem, ut solet plerumque: prius enim iubebat aliquid populus, postea confirmabat senatus.

[191] reportent portent: nam 're' vacat. autab eo reportare.

[192] si tibi quae posco promittunt poscere est secundum Varronem quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere vero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus. et bene quod Euryalum nolit ducere latenter ostendit: nam ideo adiecit 'mihi facti fama sat est'.

[193] sub illo pro 'ex illo': praepositionem mutavit.

[194] moenia pallantea ubi nunc credit esse Aenean.

[196] ardentem modo ardentem, utardet amans Dido” : an festinantem? utinstant ardentes Tyrii” : an cupiditate caedis flagrantem? utardet in arma magis” : an propter illud quod ipse dicit 'dine hunc ardorem mentibus addunt' et deinde 'aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum'.

[197] summis adivngere rebus 'summum' et extremum dicimus et laudabile. bene ergo in re dubia sermone usus est dubio; nam hoc dicit: non debes me nec a tua gloria nec a periculis segregare.

[199] genitor bellis adsvetus ipse puer est necdum probatus: unde se et a belli temporibus et a patris virtute commendat.

[200] argolicum terrorem quem Graeci inferebant. troiaeque labores bene κατὰ τὸ σιωπώμενον annos Euryali ostendit: nam si a coepto Troiano bello, quod decennium tenuit, septem anni erroris addantur, anni vix decem et septem sunt. est ergo aetas paene ad bellum inhabilis; sed exercitium ostenditur, quod inter bella nutritus est.

[201] sublatum susceptum.

[202] magnanimum Aenean <et fata extrema secvtus> ideo secutus, non ut vitae studeam, sed gloriae.

[203] est hic est animus 'hic' potest esse et adverbium demonstrantis, ut sit 'est hic', id est in meo pectore. potest et sic accipi, ut dicas: est hic animus lucis contemptor, hoc est iste animus. ergo 'hic' et produci potest et corripi.

[204] istum qui vita bene credat emi quo tendis honorem qui istum honorem, quo tendis, id est ad quem niteris, libenter emat vita, id est vitae pretio.

[205] nil tale verebar quale tu suspicaris.

[206] non distinguendum, ut initium iuris iurandi sit 'ita me referat'. referat tibi magnus ovantem ivppiter mire ius iurandum conpositum; sic enim iurat, quasi relicturus eum, cum de virtutibus eius optime sentiat.

[207] haec humana negotia: vel quae loquitur.

[208] sed si quis multas causas praetendit: primam ipsius pueri, secundam propter se, tertiam matris. et est parenthesis 'quae multa vides discrimine tali', hoc est quae multa, ut in tali discrimine, accidere posse intellegis.

[211] pretiove pro 'vel': 've' enim syllaba proprie 'vel' significat.

[212] mandet hvmo multi hic distinguunt; alii iungunt 'mandet humo solita'; ut sit 'commendet in terra'. 'solita' autem 'fortuna', quae piis invidere consuevit: Statius, hinc trahens colorem, aitinvida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes” .

[213] absenti quem non sepelierit. absenti ferat inferias hoc est cenotaphion faciat et inpleat honorem sepulcri. de inferiis autem plenius in quarto georgicorum invenies.

[214] miserae ad illum exitum, quem timet, retulit: an dolenter iam 'miserae', quae in hoc consilio filii periclitatur?

[215] puer mire dissuadet dicendo 'puer'. e matribus e nobilibus; nam matres non nisi nobiles dicimus: unde et matronae dictae sunt. scimus autem non omnes mulieres in Sicilia remansisse: nam legitur in XI. “et maestum Iliades crinem de more solutae” .

[216] nec moenia curat acestae id est nec tenetur desiderio Segestae civitatis.

[217] ille autem hunc locum esse interrupta oratione Nisi intellegimus.

[219] vigiles simul excitat qui vigiliarum officium habebant, hoc est futuros vigiles; alioquin quomodo excitat? et totum iunctim legendum est, ut simul et dictum et factum videatur.

[220] servantque vices hic distinguendum est, alias sensus non procedit. statione relicta hoc ad Nisum et Euryalum pertinet, ut sit sensus 'statione relicta ipse comes Niso graditur': quidam 'servantque vices statione relicta' pro 'stationis relictae vices servant' intellegi volunt, utet pulchra faciat te prole parentem” , hoc est pulchrae prolis.

[221] regemque requirunt id est regis filium, utmagnum reginae sed enim miseratus amorem” .

[222] cetera per terras omnes exaggerat more suo vigilantum laborem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: