previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[306]

[311] omen pugnae Sallustiuspugnam illam pro omine bello futuram” . ideo ergo 'omen', quia, sicut nunc, sic ubique vincet Aeneas. invasit agrestes quia dixitet latos vastant cultoribus agros” .

[312] therone hoc nomen in Pindaro lectum est tantum. et bene in honorem victoris victum laudat.

[314] tunicam squalentem splendentem loricam. 'squalentem auro' splendentem auro. et significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti: squalere enim dictum a squamarum crebritate atque asperitate, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur: alibiquem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat” , et alibiiamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis” . quidquid igitur inculcatum obsitumque aliqua re erat squalere dicebatur. havrit 'ferit' modo significat, sed non nudum latus, sed quod aperuerat: et putatur hysteroproteron. quidam militarem elocutionem putant: cum enim a latere quis aliquem adortus gladio occidit, 'haurit illum' dicunt.

[316] et tibi phoebe sacrum omnes qui secto matris ventre procreantur, ideo sunt Apollini consecrati, quia deus est medicinae, per quam lucem sortiuntur: unde Aesculapius eius fingitur filius; ita enim eum procreatum supra diximus. Caesarum etiam familia ideo sacra retinebat Apollinis, quia qui primus de eorum familia fuit, exsecto matris ventre natus est, unde etiam Caesar dictus est: licet varia de etymologia huius nominis dicantur, ut diximus supra.

[317] quod licvit parvo legitur et 'cui licuit'. et respexit ad illud, quod ferrum nunc iuvenis vitare non potuit, quod parvus evasit. nec longe pro 'nec multo post', adverbium loci pro temporis antique.

[320] ivvere manus id est suae.

[321] usque tamdiu, donec. dum terra donec [in] terra. labores praebvit nove dixit, cum bona praeberi dicantur. an ideo 'praebuit', quod haec Herculi profuerunt, ut ad inmortalitatem per ista perveniret.

[322] ecce pharon legitur et 'Pharo', utit clamor caelo” , ut sit dativus ab eo, quod est 'hic Pharus'. si autem 'Pharon' legeris, figuratum est; nam de nominativo transit ad dativum, dicens 'clamanti'. inertes aut quod alii inertiam obiecerint: aut quia, ubi pugnari oportet, loqui inertis est.

[324] flaventem malas flaventes malas habentem, primae aetatis. et est ordo: tu quoque Cydon miserande iaceres, dum sequeris Clytium flaventem prima lanugine malas, id est dum adulescentem sectaris, cuius amore flagrabas: qui iuvenum tibi semper erant.

[325] infelix nova gavdia cydon de Cretensibus accipimus quod in amores puerorum intemperantes fuerunt: quod postea in Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero dicat in libris de re publica, obprobrio fuisse adulescentibus si amatores non haberent. propter quod poeta Cydonem inducit amatorem. novimus autem Cydonas Cretenses dici. sane 'Cydon' quando nomen est proprium, 'Cy' naturaliter producit; si appellativum, corripit 'Cy', utParthus sive Cydon, telum inmedicabile torsit” . tamen Statius etiam in proprio corripuit, uthaec regi promissa Cydon haec Lampe dabamus” : quod fecit, abutens licentia qua utimur in propriis nominibus. nova gavdia quem tunc primum amare coeperat.

[326] stratus id est paene. securus amorum hoc loco 'oblitus': alitersecurus amorum germanae” , id est contemnens, non curans.

[327] miserande pro 'miserandus'; nam pro nominativo vocativum posuit, ut contrasocer arma Latinus habeto” : licet illic possit accipi 'socer arma Latinus habeat': nam 'habeto' et secunda et tertia persona est. tamen etiam et alibi nominativum pro vocativo posuit, utcorniger Hesperidum fluvius regnator aquarum” .

[328] stipata cohors id est unanimiter veniens.

[329] septem numero hoc est pro 'septem': et deest 'quia': veteres enim ita enuntiabant: Lucilius in IV. “hi prae se portant ingentes munere pisces triginta numero” . an potius proprie? credibile est enim ut saepius iecerint. septenaque tela more suo pro 'septem', ut 'bina' pro duobus: “frenaque bina” .

[331] stringentia corpus quidam ἐμφατικώτερον putant, id est iam stringentia. alii participium praesens pro futuro accipiunt, id est quae nisi essent deflexa, stringere habuerant. deflexit partim s. c. alma venus male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foedera, quam a bellis prohibuisse: nam et paulo post tam Iuno, quam Iuturna bellis intererunt.

[332] achaten omnia nomina quae in 'tes' exeunt, vocativum in 'a' mittunt, ut 'Achates Achata', 'Thymoetes Thymoeta'.

[333] suggere tela mihi ordo est: suggere tela mihi, quae in campis Iliacis in Graecorum stetere corporibus: nullum enim dextera mea in Rutulos sine causa iaculabitur telum eorum, quae iam sunt caede hostium comprobata. qui vero 'steteruntque in corpore Graium' per coniunctionem, non per pronomen legunt, hi non 'que' sed 'autem' debuisse dici putant, et mutatam a poeta coniunctionem. alii 'que' coniunctionem pro 'enim' ponunt, utprimaque oriens erepta iuventa est” .

[336] transverberat scindit.

[338] hvic frater subit 'huic subit' id est prope venit.

[339] traiecto missa lacerto quae fuerat missa retro acto lacerto.

[340] protinus iugiter, continue. tenorem currendi modum, id est eodem impetu fertur.

[341] moribunda morienti similis. quod ita esse etiam Sallustius comprobat et ostendit, qui aitquasi vitabundus per tramites et saltuosa loca exercitum ductare” : nam Iugurtha non vitabat legatum, sed se eum vitare simulabat. nam quia nomen est, ideo significat similitudinem, non passionem. quod si participialiter diceretur, a passivo veniret: omnia enim a passivo participia in 'dus' exeunt. moribunda similis morienti: non enim participialiter aliquid significat, sed nominis habet significationem. nominis autem significatio similitudinem habet, non passionem. quando dico 'moriturus est', vere moriturus est; moribundus autem non vere, sed similis morienti est: unde et Sallustius dixitquasi vitabundus” . nervis aut necessarie additur 'nervis', aut 'nervis' tantum 'pependit'.

[342] fratris de corpore rapto si diceret 'fratrum de corpore', speciosius esset: quod ideo omisit, quia hasta Alcanoris tantum vulneraverat manum, in Maeonis vero haeserat corpore.

[344] est licitum quoniam non contra dixerat. femur 'femur' dicimus, quia legitur et declinatur 'huius femoris'; illius vero ablativi non invenitur nominativuslaetus eripit a femine” , licet Caper in libris enucleati sermonis dicat 'femen'; sed non ponit exemplum. ergo aut 'hoc femur', aut 'hoc femen': nam 'femus' non dicimus penitus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: