previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[174]

[175] tum pius Aeneas stricto sic ense precatur hic prior precatur, quia hic mavult fieri foedus. 'stricto' autem 'ense' iuxta quendam iuris iurandi morem ait.

[176] esto nunc sol testis bene eum primum invocat deum, quem orientem intuens vidit: nam aitilli ad surgentem conversi lumina solem” . 'esto' autem multi volunt tertiam esse personam, id est 'sit mihi Sol testis', quia sequitur 'et haec Terra', ut elocutionem per nominativum factam intellegamus. sed hoc non procedit, quia sequentia vocativum habent, ut 'et tu Saturnia Iuno' item 'tuque inclite Mavors': unde per vocativum eum omnia dixisse accipiamus, in hoc vero tantum ad nominativum fecisse transitum 'et haec mihi Terra precanti': licet etiam hic possit esse vocativus; nam δεικτικῶς est dictum 'haec Terra esto mihi testis', ac si diceret 'o Italica terra, testis mihi esto'. sane iuxta Homericum foedus hic inducit fieri: nam ut ibi Priamus, ita hic Latinus; ut hic Aeneas, ita ibi Agamemnon. et priores precantur qui servaturi sunt foedus, quod ruperunt qui posteriores iuraturi erant, ibi per Pandarum Troiani, hic per Tolumnium Latini. et hoc per speciem augurii, quae precatio maxima appellatur, dicit. precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibussi nostrum adnuerit nobis victoria Martem” .

[177] quam propter 'ter' habet accentum, quia est postposita praepositio: id est propter quam tantos.

[179] iam melior iam diva precor ac si diceret, non Saturnia, id est iam minime nocens, sed Troianis propitia: aut 'melior' non optantis, sed adfirmantis accipiamus: potuit enim intellegere minus se inpugnari a Iunone qui vicerat bis.

[180] torques sustines, regis. torques hoc loco 'regis, frenas'; alibiprotenus uttegimen torquens inmani leonis” ; alibi sustines, utaxem umero torquet” . inclyte mavors bene induxit Martem poeta, quem scit Romanae stirpis auctorem.

[181] fontesque fluviosque voco congruenter, cum a Tiberino flumine sit admonitus, quae agere deberet. quaeque aetheris alti religio post specialia intulit generalitatem. sane religio dicta, quod ea homines religantur ad cultum divinum.

[182] ponto id est in ponto. et quidam hoc loco a filio Veneris iure iurando velut matris volunt inditam mentionem.

[183] cesserit avsonio si fors victoria turno si forte: et bene dubitat de hoc. contra cum ad suum venerit nomen, dicetut potius reor et potius di numine firment” . sane ratione non caret quod primo de victoria Turni loquitur, post descendit ad suam: scit enim in auguriis prima posterioribus cedere.

[185] rebelles homo 'rebellis' dicitur, res ipsa 'rebellio', non 'rebellatio': sic Suetonius.

[187] adnverit nobis victoria martem hypallage pro 'sin noster Mars adnuerit nobis victoriam': nam Martem Victoria comitatur.

[191] invictae quasi invictae. et bene sibi conciliat populum: nam sine dubio una cum rege vincetur.

[192] sacra deosque dabo captat gratiam populi. magna enim fuit apud maiores sacrorum cura, sicut diximus supra: unde nunc Aeneas id agit ne pereant. et re vera constat, sacra Phrygia, nunc Latinis tradita, coluisse Romanos. Latinus habeto aut antiquus vocativus est: aut 'habeto' tertia persona sit. sane sciendum quia crebra soceri commemoratione sibi favorem Latini conciliat; item dicendo 'mihi moenia Teucri constituent' popularem gratiam captat, quia supra dixerat Drancessaxaque subvectare umeris Troiana iuvabit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: