previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[560]

[561] tum breviter dido atqui non breviter loquitur. sed breve et longum, parvum et magnum perfectum nihil habent, sed per conparationem intelleguntur, ut supra de provinciaest locusorbis, ut diximus, conparatione. item hoc loco 'breviter', id est minus, quam Ilioneus. et notandum regum esse breviloquium, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam: unde utrumque dedit Didoni. vultum demissa nota figura est, utoculos suffusa nitentes” . dicendo autem 'vultum demissa' aliud genus officii adiecit.

[562] solvite corde metum teucri sicut supra Iovis oratio, partim obiecta purgat partim petita promittit. sciendum sane, quia cum petuntur vel promittuntur aliqua, a validissimis inchoandum est, ut hoc loco. et est genus argumenti a necessario. solvite corde metum teucri] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor. nam et in Aeoli oratione statim promittit. secludite curas iteratio est ad augmentum benivolentiae, hoc est, ad confirmandum supplicum animum. 'secludite' vero pro excludite: quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, “silice in nuda conixa reliquitpro enixa.

[563] res dura ac si diceret 'est quiddam'. et duo formidat: vicinos barbaros et fratris adventum, quae propter novitatem personarum generaliter dicens reliquit. res dura] oportebat ex aliqua parte enuntiari domus calamitatem. vel ideo 'res dura', quod femina est. et regni novitas quae semper habet timorem.

[564] moliri bene non facere, sed 'moliri', ut terroris sit, non crudelitatis.

[565] quis genus Aeneadum satis propere dixit Aeneadas, quamquam ab Ilioneo audierit 'rex erat Aeneas nobis', nec haec in opere inemendato miranda sunt. quamvis alii prolepsim velint esse. Troiae nesciat urbem aut Ilium dicit, quod in Troia est, aut 'Troiae urbem', uturbem Patavi, urbem Buthroti” .

[566] incendia belli id est vim; semper enim diluvio et incendio conparat bellum, utin segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano gurgite torrens” . incendia belli aut ardorem simpliciter belli, quia semper diluvio et incendio et tempestati conparat bellum, utin segetem veluti cum flamma f. a. i. aut rapidus montano flumine torrenset alibisaevis effusa Mycenis tempestas ierit” : aut potest subtilius dictum accipi, quod Ilium conflagravit incendio.

[567] non obtusa adeo aut non multum, vel valde, ut in Terentioadulescentem adeo nobilemetsi adeo digna res est, ubi tu nervos intendas tuos” : aut 'non adeo', ut tu dicis, ut Troianorum famam ignoremus. 'obtusa' vero stulta, id est crudelia, ut merito Sol equos suos ab ista urbe devertat.

[568] nec tam aversus equos Tyria sol ivngit ab urbe fabula quidem hoc habet: Atreum et Thyestem germanos, cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse: qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero ei filium epulandum adposuit: quae Sol ne videndo pollueretur, aufugit. sed veritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis eclipsin invenisse, cui invidens frater ex urbe discessit tempore quo eius probata sunt dicta. nec tam a. e. t. s. i. a. v.] hoc est non in alio orbe habitamus.

[569] sev vos hesperiam magnam μεγάλη enim Ἑλλὰς appellata est Italia, quia a Tarento usque ad Cumas omnes civitates Graeci condiderunt.

[570] sive erycis fines Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat. hic occisus ab Hercule monti ex sepultura sua nomen inposuit: in quo matris fecerat templum, quod Aeneae adscribit poeta dicenstum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae” . in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam venerit. erycis fines id est Siciliam.

[571] avxilio tutos dimittam non sine ordine poeta inducit Didonem et credentem ignotis et tam facile tanta promittentem; si enim bene advertatur, de illo loco pendetin primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam” .

[572] vultis et his deest 'vel si'.

[573] urbem quam statvo vestra est multi antiptosin volunt, accusativum pro nominativo, ut sit pro 'urbs quam statuo vestra est'. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem; debuit enim dicere 'urbs quae statuitur vestra est'. melius ergo est 'vultis' bis intellegere, ut sit 'vultis regnis considere? vultis urbem quam statuo? vestra est', ut esteruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden” : subaudis 'ille'. alter enim Pyrrhum vicit, alter Mycenas. itemnon ignara mali miseris succurrere disco” . urbem quam statvo vestra est] hoc schema de antiquioribus sumptum possumus accipere; ait enim Cato in legem Voconiamagrum quem vir habet tollituret Terentiuseunuchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit” .

[574] agetur regetur.

[575] atque utinam dicendo 'utinam' et humanitatem suam ostendit et Aeneae se cupidam. noto compulsus eodem aut quovis vento, aut re vera Noto, qui de syrtibus Carthaginem ducit; supra enim Ilioneusin vada caeca tulit penitusque procacibus austris” . eodem 'o' naturaliter longa est, sed si corripiatur metri est, utsteteruntque comae” .

[576] adforet adveniat; temporis est futuri. equidem in omni Vergilio 'ego quidem' significat, sed in aliis et pro 'quidem' tantum ponitur, ut Tulliusequidem ego ceteras tempestates” . item Persiusnon equidem hoc dubites amborum foedere certo consentire dies” . certos aut veloces, aut fideles; utrumque enim hoc loco significat. aliquando et firmos, vel fortes, ut Sallustiusapud latera certos locaverat” , ut Vergiliustam certa tulistis pectora” . aliquando et deliberati iudicii, utcertus iter” . certos] qui cito inveniant. contrario incertos pro tardis. Sallustiuset onere turrium incertis navibus” .

[577] et libyae καταχρηστικῶς nam Dido Libyae regna non retinet. et libyae lustrare e. i.] ut ostendat voluntatem et libenter se misisse, qui Aeneam quaererent.

[578] eiectus naufragus, uteiectum litore egentem” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: