previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[253]

[254] olli modo 'tunc' propter sequentia. pronomen enim non debet poni cum nomine, sed pro ipso nomine, et nullus dicit 'illi natae'. alias tamen 'olli' illi significat, utolli dura quies oculos et ferreus urget somnus” . subridens laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum; poetarum enim est elementorum habitum dare numinibus, ut supra de Neptuno dictum est. EnniusIuppiter hic risit tempestatesque serenae riserunt omnes risu Iovis omnipotentis” . aut certe risit intellegens Iunonis dolos oblique accusari a Venere, ut est 'quae te, genitor, sententia vertit' et 'unius ob iram prodimur', sicut alibiatque dolis risit Cytherea repertis” .

[255] vultu quo caelum ostendit sicut dictum est, cur subriserit Iuppiter. serenat hoc verbum de his est, quae carent prima positione: quod fit in his quae in nostra non sunt potestate, ut tono, fulmino, pluo. haec enim non possumus dicere, nisi forte persona inducatur eius qui potest, ut si tale aliquid Iuppiter dicat.

[256] oscula libavit leviter tetigit. et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre. ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, utintentique ora tenebantetsic ora ferebat” . ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultussummaque per galeam delibans oscula fatur” .

[257] parce metu quotiens in causis arguimur, ante nos purgare debemus et sic ad actionem descendere: quod et hoc loco Iuppiter facit; ante enim obiecta purgat et sic venit ad promissionem. et est 'parce metu' elocutio usualis, id est dimitte metum, quomodo dicimus parce verbis, parce iniuriis. alii 'metu' pro metui accipiunt, ablativum pro dativo; aut certe ideo metum aufert, ut animo securiore possit audire, ut alibisolvite corde metum, Teucri” . cytherea omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut Κυθέρεια Cytherea, Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea. omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum. nunc dicit 'parce metu', quia superius dixerat 'tristior'; 'manent inmota', quia dixerat 'quae te genitor sententia vertit?' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari. sane servat et hic ordinem sicut in Aeoli oratione, ut statim promittat quod praestaturus est, ne auditor sit exspectatione suspensus. tuorum vel Troianorum vel Romanorum.

[258] fata tibi non propter te; fati enim immobilis ratio est. sed aut vacat 'tibi', utqui mihi accubantes in conviviis” , aut certe tuta tibi sunt fata, non tamen propter te. cernes urbem aut Romam significat, quia cum proprietatem detrahimus, quod magnum est significamus, ut si dicas 'legi oratorem' nec addas quem, intellego Ciceronem; et ne longa sit exspectatio, adiecit 'et promissa Lavini moenia': aut certe detrahe 'et', sicut multi, et epexegesin facis 'cernes urbem', id est 'promissa Lavini moenia'. videtur autem figurate dictum 'urbem' et 'moenia', quia diversis idem significavit.

[259] sublimemque feres ad sidera caeli propter illud 'caeli quibus adnuis arcem'. Aeneas enim secundum quosdam in Numicum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appellatus tamen est Iuppiter indiges. Aeneas enim post errores VII. annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem: quo dolore Turnus rex Rutulorum, qui ante Laviniam sperabat uxorem, et Latino et Aeneae bellum indixit. sed primo proelio Latinus est interemptus, secundo vero Aeneas Turnum occidit. ipse vero ut quidam dicunt cum Mezentium, ut quidam vero Messapum fugeret, in Numicum fluvium cecidit, ut vero Ovidius refert in caelum raptus est, cuius corpus cum victis a se Rutulis et Mezentio Ascanius requisitum non invenisset, in deorum numerum credidit relatum. itaque ei templum condidit et Iovem Indigetem appellavit. bene autem addidit 'feres', ut gratius esset quod per ipsam fieret.

[260] magnanimum magnus et parvus quoniam mensurae sunt, ad animum non nisi καταχρηστικῶς adhibentur. et bene hoc addidit, quasi dicat, quem tu miserum dicis, nos magnanimum, summum. neque me s. v. ad illud 'quae te, genitor, sententia vertit'.

[261] hic id est Aeneas. et est ordo 'hic bellum ingens geret Italia'. alii 'hic' pro 'post haec quae dixi' accipiunt, ut sit loci adverbium pro temporis. tibi fabor enim hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis: dicet enim in decimoabnueram bello Italiam concurrere Teucris” . quando siquidem, quoniam. remordet sollicitat. Terentiuspar pari referto, quod eam remordeat” .

[262] arcana secreta. unde et arca et arx dictae, quasi res secretae.

[263] Italia in Italia, et detraxit praepositionem more suo. sic et illo loconon Libyae, non ante Tyro; despectus Hiarbasid est in Tyro. nam si adverbialiter vellet, Tyri diceret. populosque feroces contundet incongruum fuerat in consolatione bella praedicere: ob hoc ergo etiam victoriam pollicetur.

[264] moresque viris et moenia ponet hysteroproteron in sensu; ante enim civitas, post iura conduntur. leges autem etiam mores dici non dubium est.

[265] tertia dum Latio regnantem viderit aestas rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species. ordo autem est longissimus, nam aliter non procedit, 'sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam, tertia dum Latio regnantem viderit aestas'. ergo videtur sic tacite mortem Aeneae significasse. 'dum' autem pro donec, utdum conderet urbem” , id est donec. quidam ideo bis annos ternos memorasse tradunt, ut tres annos solum Aeneam regnaturum significaret, quod cum Latino alios tres annos regnasse dicitur.

[267] at puer ascanius prudenter exitum Aeneae et ostendit et tacuit dicendo filium postea regnaturum. aut quia maior cura Veneri de nepote ut in X. “liceat superesse nepotemet iterum ibihunc tegere” . cui nunc cognomen ivlo additur secundum Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo proelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt. migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse. et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ἴουλον Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur. sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut esttransque sonantem Ascanium” ; deinde Ilum dictum a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Mezentio: de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo locoquo magis Italia mecum laetere reperta” : ecce ἀμφιβολικῶς dixit, ostendit tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. sic autem omnia contra hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Carthaginem, cum eam constet ante LXX. annos urbis Romae conditam. inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni inveniuntur CCCXL. cognomen ivlo si proprie loqueretur, agnomen diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit. dicimus autem et nomen mihi est Cicero, utHecyra est huic nomen fabulae” , et Ciceronis, ut Sallustiuscui nomen oblivionis condiderant” , et Ciceroni, utcui Remulo cognomen erat” , et Ciceronem, utAeneadasque meo nomen de nomine fingo” . melius tamen est dativo uti.

[268] ilus erat deest 'qui', debuit autem dicere 'qui Ilus erat'. ilia pro Iliensis, ut PlautusHector Ilius(Cas. 995) pro Iliensis. etAmphitryo, natus Argis ex Argo patre(Am. 98) id est Argivo.

[269] triginta vel quod XXX. tantum annos regnavit, vel quod Cato ait, “XXX. annis expletis eum Albam condidisse” . magnos orbes tria sunt genera annorum: aut enim lunaris annus est XXX. dierum, aut solstitialis XII. mensum, aut secundum Tullium magnus, qui tenet XIIDCCCCLIIII. annos, ut in Hortensiohorum annorum quos in fastis habemus magnus XIIDCCCCLIIII. amplectitur” . hoc ergo loco magnum dixit comparatione lunaris, et alibiinterea magnum sol circumvolvitur annum” . annus autem dictus quasi anus, id est anulus, quod in se redeat, ut estatque in se sua per vestigia volvitur annus” , vel ἀπὸ τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est ab innovatione. volvendis volubilibus vel quia volvuntur, ut supra.

[270] a sede lavini transferet verum est: vitans enim novercalem invidiam, quod timore Ascanii Lavinia post Aeneae mortem ad Tyrrhum paternum pastorem gravida confugit ad silvas, nam ibi etiam Silvium peperisse dicitur, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis. ad quam cum de Lavinio dii Penates translati nocte proxima Lavinium redissent, atque eos denuo Albam Ascanius transtulisset, et illi iterum redissent Lavinium, eos manere passus est, datis qui sacris praeessent agroque eis adsignato, quo se alerent. vi modo virtute, nam multa significat. vi modo virtute τῇ δυνάμει, alibi τῇ βίᾳ, ut estauro vi potitur” , alias pro magna copia. Cicero in deorum naturainfinitamque vim marmoris” , Sallustiusmagna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta” . et est sermo diversa significans, prout se locus obtulerit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: