previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[543]

[544] rex erat bene medio verbo usus est 'erat', ne si 'fuit' dixisset, fiduciam abiecisse videretur.

[545] nec pietate fuit multum interest inter iustitiam et pietatem; nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas. nunc ergo hoc dicit, qua parte sit iustus, id est pietate. et bene duo laudat in Aenea: pietatem, quam a Didone inpetrare contendit, et virtutem, quam vult timeri. quo ivstior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis] qui et beneficium referre potest, et vindicare. bello maior et armis non est iteratio; nam bellum et consilium habet, 'arma' tantum in actu ipso sunt. bello maior et armis] hoc est scientia rei militaris et viribus dimicandi, ut aliud <sit> animi, aliud corporis.

[546] quem si fata virum servant unum sensum in tres partes divisit, et potuit reprehendi idem dixisse, nisi ostenderet eum libenter voto suo inmorari. tale est illudsi numina vestra incolumem Pallanta mihiet cetera. si vescitur avra vescor illa re, ut alibivescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis” . nec nos decipiat quod dicit Plinius, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum. si vescitur avra] verbum inchoativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea.

[547] aetheria avra quia animum aere, corpus cibo potione et ceteris diligenter nutrimus.

[548] non metus hoc loco distinguendum est. cuius autem rei, ex sequentibus probat; nam vult eam non timere, ne inaniter praestet. alii 'non metus officio' legunt et hunc sensum dicunt: non metuo pro officio nostro, id est non timeo, ne non sit unde satisfaciamus officio ac parem gratiam reddamus. officio nec te certasse priorem paeniteat nec tibi parum videatur prima beneficia praestitisse, cum possis maiora recipere. nam 'paeniteat' parum videatur est, ut in heauton timorumenoat enim quantum hic operis fiat paenitet” , hoc est parum videtur. sane 'certasse' quidam provocasse accipiunt, ut Terentiusbeneficiis si certasset audisset bene” . officium autem est, quod Graeci τὸ καθῆκον appellant. Cicero de Marcellonoli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba” .

[549] sunt et siculis regionibus urbes id est gratiam reddere possumus: arma latenter minatur.

[550] Troianoque a sanguine clarus acestes cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum fieret timens Hippotes quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem conpressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur. troianoque a sanguine clarus acestes] bene Troiano, ut necesse habeat si passi fuerint iniuriam vindicare, quod in principio bene tacuit. de Aceste autem fabula talis. cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos per quod vicina litoris vastarentur. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum saepe fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere maluerunt; nam alii avehendas mercatoribus tradiderunt. timens Hippotesvel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut quidam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta post Segesta nominata est.

[551] quassatam ventis quamvis sit iusta petitio, tamen prope invidiose ostendit, quam sit res quam petit exigua. subducere in terram trahere, hoc est subductam curare. deducere autem in mare mittere, utdeducunt naves socii” .

[552] aptare aptas legere. legitur et 'optare', sed utrumque eligere significat. vel 'aptare' adiungere vel adfigere, utstellis ardentibus aptum” . stringere remos aut defrondare, utagricolae stringunt frondes” , aut 'fractos stringere remos', id est ligare, quia supra dixeratfranguntur remi” .

[553] sociis et rege recepto syllepsis per numeros, uthic illius arma, hic currus fuit” .

[554] sin absumpta salus hoc est, si periit Aeneas, qui Troianorum salus est. pater optime mira laus, cum et patrem et optimum dicit.

[556] nec spes iam restat ivli bene de Ascanio spem dicit propter aetatem, utAscanium surgentemetspes surgentis Iuli” . sane et hic tribus inmoratur quae metuit, ut supra in voto.

[557] at freta sicaniae bene recessuros se dicunt. 'freta' autem, quia freto a Sicilia dividitur Italia. sane quidam a fervore dici putant. et Sicanos quidam αὐτόχθονας tradunt, quidam ex Hiberia profugos de nomine fluminis Sicoris, quem reliquerant, Sicaniam nominasse. sedesque paratas propter Acestis cognationem.

[558] regem aut qui nunc rex est, aut qui etiam noster futurus est.

[559] talibus ilioneus aut subaudis 'loquebatur', aut ex posterioribus 'fremebant' intellegis. ore fremebant hoc est consentiebant. et bene 'ore', quia et armis possumus fremere. ore fremebant] aut probantes Ilionei dicta aut rogantes Didonem.

[560] dardanidae haec hemistichia Vergiliusnominabat, quae in emendando carmine fuerat repleturus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: