previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[471]

[473] subitus miserae potest pro 'subitus miserae', vel pro 'subito miserae'; ergo et genetivus potest esse.

[474] excussi manibus radii bene 'excussi', quasi nescienti: melius, quam si diceret 'proiecti'.

[475] femineo vlulatu inpatienti, utfemineo praedae et spoliorum ardebat amore” .

[477] prima petit ideo 'prima', quia solent in extrema necessitate etiam mulieres muros ascendere, utipsae de muris matres” . non illa virum non illa pericli unum pudoris est, aliud salutis.

[478] telorumque memor hanc inpatientiam matris Euryali illo loco poeta praemisit, cum eam Euryalus nec profectionem suam ad requirendum Aenean scire significat, et tantopere commendat Ascanio: nam et Nisus propter illam dicit nolle Euryalum sibi comitem iungere, quod sciret, si quid ei accidisset, intolerabiliter eam laturam.

[479] hunc talem. et est conquestio matris Euryali plena artis rhetoricae: nam paene omnes partes habet de misericordia commovenda a Cicerone in rhetoricis positas. hunc te aspicio a qualitate caedis.

[480] sera meae requies Euandermea sera et sola voluptas” . et 'requies' hic pro solacio. potvisti linquere solam ab intercepto solacio.

[481] crudelis qui potuisti linquere solam, cum pius esses. sub tanta pericula 'sub' pro 'in', utnamque sub ingenti lustrat dum singula templo” .

[482] adfari extremis Anchisessic o sic positum adfati discedite corpus” , Terentiusquin igitur, dum licet, loquimini mecum, Antipho?” matri melius 'matri', quam si dixisset 'mihi'.

[483] Latinis id est Latinorum.

[484] nec tua funera mater id est 'funerea': nam apud maiores funeras dicebant eas ad quas funus pertinet, ut sororem, matrem: nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris. funeras autem dicebant quasi funereas, ad quas pertinet funus. vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus dicebatur: Plautus in Pseuduloteritur sinapis scelera(Ps. 817), in eademnunc iube venire Pseudulum, scelerum caput(Ps. 1054), id est scelestum.

[485] aut vulnera lavi Romana consuetudo fuit ut mortui lavarentur, ideoque hos qui hoc officium implebant, pollinctores appellatos dicunt, qui mortuis os polline oblinebant, ne livor appareret extincti.

[486] festina pro 'festinans', nomen pro participio: vel a verbo derivatum, ut ab eo quod est 'festino' 'festinus' dicatur, ut hic 'festina', quomodo superius 'funera': Sallustiusin secunda cohortes festinas composuerat” : ut ipse ab eo quod 'propero' “circumstant properi aurigae” , ut sit nominativus 'hic properus'. et bene 'festina', nam ait superius “'excussi manibus radii revolutaque pensa'” .

[488] quo sequar id est inquiram.

[489] funus lacerum dilaniatum cadaver: nam 'funus' pro cadavere posuit. ergo ex posteriore intellegitur prius. hoc mihi de te hoc caput intuens ait.

[491] si qua est pietas si qua pietas in occidendo est, in me probetur.

[492] me primam absumite ferro unusquisque enim in propriae salutis desperatione credit universa etiam posse consumi, unde est quod modo dixit 'me primam': quasi mortuo Euryalo omnes Troiani perituri essent.

[494] invisum hoc detrude caput sub tartara telo invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas. invisum] deest 'tibi'. et si 'invisum', quo modo 'miserere'?

[495] quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam hinc traxit illum colorem Iuvenalisquod facinus dignum tam longo admiserit aevo?”

[497] torpent infractae antea infractae, nunc tamen torpent, utTurnus ut infractos adverso Marte Latinos” . infractae] naturaliter enim homines dolore ac miseratione franguntur.

[498] idaeus et actor ex nominibus personarum et fidem et dignitatem rei addit.

[499] lacrimantis ivli puero dat lacrimas, cui potest sine pudore; viris fortibus tantum dolorem.

[500] sub tecta reponunt honorifice. quod autem dicit 'corripiunt', non iniuriae est, sed celeritatis, id est raptim tollunt.

[501] at tuba terribilem sonitum hemistichium Ennii: nam sequentia iste mutavit. ille enim ad exprimendum tubae sonum aittaratantara dixit” . et multa huius modi Vergilius cum aspera invenerit, mutat. bene tamen hic electis verbis imitatur sonum tubarum.

[502] increpvit et insonuit et segnitiam increpavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: