previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[697]

[703] fatorum oraculorum.

[704] tum senior nautes bene daturum consilium et ab aetate et a prudentia et a religione commendat. quod autem dicit 'Pallas quem docuit', propter illud quod supra diximus, fingitur, quia ipse Romam Palladium detulit: unde Nautiorum familia Minervae sacra retinebat: quod etiam Varro docet in libris quos de familiis Troianis scripsit. unum praecipuum. tritonia pallas pro uno proprio duo antonomasiva.

[705] reddidit arte id est virtute, ἀπὸ τῆς ἀρετῆς.

[706] responsa dabat laus consilii. vel quae portende- ret ira magna deum quae praesignificabat. 'magna ira deum' id est Iuno, ut et alibicaelestum vis magna iubet” .

[708] solatus vocibus infit id est solatur et infit: nam 'solans' debuit dicere, sicut sequens eius indicat consolatio.

[710] quicquid erit ut aitfuerit quodcumque, fatebor” . ferendo est dum fertur: modus gerundi est a passivo.

[711] est tibi iam hoc consilium est: id est habes. divinae stirpis praeter Dardanum a Criniso fluvio.

[712] volentem voliturum: nam velle habet. volentem] <voliturum: nam> non iam vult.

[713] superant supersunt, superfluunt. dicit autem non tantum debiles, sed etiam nolentes iuvenes: unde sequitur 'longaevosque senes': nec enim adderet 'que', nisi supra iuvenes dixisset. item expressius 'et quicquid tecum invalidum metuensque pericli est'.

[714] pertaesum magni incepti utsi non pertaesum thalami taedaeque fuisset” .

[718] permisso nomine ab Aceste scilicet. dicta autem Acesta Segesta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: