previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus quoque superioribus est: quod artis esse videtur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto vitiosus est transitus: licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctumin illo enim navigium, in hoc amores exsequiturnon videntes optimam coniunctionem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quievit', intulit 'at regina gravi iamdudum saucia cura', item paulo post 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. alii subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit convivium dissolutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia convivia eam habuisse describitpost ubi digressi lumenque obscura vicissim” . regina] [sane] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus gravior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. videtur et post amissam castitatem etiam iustus interitus. iamdudum aut nimium et vehementer, ut Terentiusiamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat” : aut 'iamdudum', id est a quo tempore vidit Aeneam; legimus enimobstipuit primo aspectu Sidonia Dido” : aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo intervenit Cupido. saucia hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni': nam sagittarum vulnus est, facis incendium. cura amore intolerabili, quem ferre non posset, utmeque his absolvite curis” . 'cura' ergo, ab eo, quod cor urat, utVeneris iustissima cura” , itemmea maxima cura” . sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et verbum, ut 'cura' cures, cum non est nomen.

[2] vulnus alit ut 'curam pascit'. venis quia per venas amor currit, ut sanguis; nam in sanguine anima, in anima amor est: aut sicut venenum. inde dictumfallasque veneno” , itemlongumque bibebat amorem” : nam venenum ideo dicitur, quia per venas currit. caeco carpitur igni 'caeco' <non> quod non cernat, sed quod non cernatur: vel quod Dido amorem suum vult occultare, si possit, ideo 'caeco'. et agit Vergilius, ut inventas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione: unde Ovidiusquoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis” . 'caeco' ergo 'igni' possumus ut validiore accipere, cuius haec natura est, ut conpressus magis convalescat. 'carpitur' autem paulatim consumitur, utcarpit enim vires paulatim” . sane 'igni' pro 'igne', dativus pro ablativo.

[3] multa viri virtus animo bene mediam se facit praebere Didonem inter regalem pudorem et amoris inpulsum. simulat enim se virtutem mirari, cuius pulchritudine commovetur. 'multa' autem 'virtus' figurate dixit; nam ad numerum transtulit quod est quantitatis: aut 'multa' pro magna. recursat bene frequentativo usus est verbo in frequenti amantis cogitatione.

[4] gentis honos non Aeneae, ut sit velut excusatio; sed Dardani a numinibus, aut Veneris infixi pectore vultus verbaque 'vultus' inquit '<et> verba haerent, virtus et honos gentis recursat', quia superiora vehementiora sunt ad amorem. tale et illud estillum absens absentem auditque videtque” . 'pectore' vero pro 'pectori'.

[5] nec placidam membris dat cura quietem aut penitus quiete caruit, ut 'placida' epitheton sit quietis: aut habuit quidem quietem, sed non placidam, id est turbatam somniis: unde et ipsa paulo post 'quae me suspensam insomnia terrent'.

[6] postera phoebea lustrabat lampade terras circumlocutio orientis diei; illa enim Aeneas per noctem in convivio Didonis narraverat: licet, ut supra diximus, Vergilius ista, quae per naturam necesse est fieri, plerumque contemnat. lustrabat aut inlustrabat, aut re vera 'lustrabat', id est purgabat; nam nox quodammodo polluit mundum: vel circumibat, utlustrat Aventini montem” .

[7] umentem umbram quia nox omnis umida est, utnoctes lentus non deficit umor” . et nihil interest, utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut suprainvolvens umbra magna terramque polumque” . ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit: unde bene 'umentem' posuit. est etiam hysteroproteron in sensu; prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras: aurora enim solem praecedit.

[8] cum sic unanimem de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem. dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. male sana non plene sana, amore vitiata; 'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanussic male deseruit(9.310). malesana] 'non <sana>', utstatio male fida carinis” : aliquotiens 'minus' significat. et quidam 'malesana' nolunt hyphen legere, nec esse compositum verbum, quia composita unum plerumque corrumpant necesse est, ut 'malesuada'.

[9] anna soror cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naevius dicit. et bene vocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat confessionem; sed suspense et pedetemptim pudore resistente incipit. insomnia terrent et 'terret' et 'terrent' legitur. sed si 'terret' legerimus, 'insomnia' erit vigilia: hoc enim maiores inter vigilias et ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut 'insomnia' generis feminini numeri singularis vigiliam significaret, 'insomnia' vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium videmus, utsed falsa ad caelum mittunt insomnia manes” . sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio; 'insomnia' enim, licet et Pacuvius et Ennius frequenter dixerit, Plinius tamen exclusit et de usu removit. sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum vigilias quoque perpessam.

[10] quis non nulli pro 'aliquis' accipiunt, vel 'qualis': novus magnus, utPollio et ipse facit nova carmina” . vel 'novus' qualis antea numquam, ut Terentiusnova figura” . successit sedibus utsuccedoque onerietsuccedunt tecto et flammas ad culmina iactant” .

[11] quem sese ore ferens cum eum ob virtutem laudet, addendo tamen os nec pulchritudinem denegaverit. 'ore' autem 'ferens' utrum oratione, an vultu, dubium est. quem sese ore ferens utobstipuit primo aspectu Sidonia Dido” , itemnamque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores” . forti pectore et armis ut etiam ab Ilioneo audierat dicentequo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis” . sane subaudis 'est'. et bene virtutis commemoratione excusat supra dictam pulchritudinis laudem. 'pectore' autem suspende; non bis idem dicit, sed 'pectore' ad patientiam, 'armis' ad fortitudinem.

[12] credo equidem genus deorum esse ego quidem credo; nec enim 'vana fides' est, id est falsa: nam 'degeneres animos arguit timor', id est probat, inpugnat. et bono ordine amari facit Aeneam ab ea, de qua aitiura dabat legesque viris” , primo virtute et factis, deinde generis nobilitate, inde oratione, post pulchritudine: et singula singulis reddit.

[13] quibus ille pro quantis. hev per haec amoris inpulsus ostenditur. et hoc ad miserationem pertinet.

[14] quibus iactatus fatis utquis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?” et est hysterologia: nam prius est ut bella exhauserit, post fatis iactatus sit. quae bella pro 'quanta': pronomen pro nomine. bella exhavsta canebat finita, terminata, quod nimiae virtutis est: nam inchoare bella quorumlibet est, vincere vel finire paucorum.

[15] fixum inmotumque sederet cogi sese optat quae sic negat. 'inmotum' autem pro inmobile, participium vim nominis habens. sederet placeret, utet sedet hoc animo” .

[16] necvi deest 'viro'. vinclo ivgali synaeresis est pro 'vinculo'. 'iugali' autem propter iugum, quod inponebatur matrimonio coniungendis: unde et Iuno iugalis dicitur. quidam 'iugali' accipiunt pro 'coniugali', per aphaeresin dictum, quae fit cum de prima parte verbi syllaba detrahitur.

[17] primus amor id est maritus. deceptam morte fefellit figurate dixit: morte sua decepit me et fefellit.

[18] pertaesum thalami taedaeque fuisset 'pertaesus' participium est sine verbi origine et regit genetivum, ut hoc loco: nam genetivus singularis est.

[19] hvic uni forsan potvi succumbere culpae bene 'forsan', quasi adhuc dubitet. singula pronuntianda sunt: ingenti enim dicta sunt libra, quibus confessioni desiderii sui quandam inicit refrenationem. culpae bene 'culpae' potius quam amori. et hoc propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotio, id est Fortunam muliebrem non coronabant, bis nuptae.

[20] fatebor enim bene uno sermone et culpam expressit et necessitatem: fateri enim et coactorum est et culpabilium. sed hic videtur per oblationem confessionis levius crimen efficere. miseri post fata sychaei aut muliebriter dixit 'miseri': aut mortui, secundum Ciceronem, qui in Tusculanis 'miseros' mortuos vocat: aut certe ob hoc 'miseri', cuius iam obliviscitur: aut 'miseri' sic occisi.

[21] sparsos fraterna caede penates si Didonis, dispersos per fugam intellegimus; si fratris, pollutos cruore. 'fraterna' autem 'caede', quam frater admiserit.

[22] inflexit quia supra ait 'fixum inmotumque sederet'. 'inflexit' a rigido proposito deviavit. et bene per gradus crevit: primum 'inflexit', ut fixos ostenderet; quae fixa sunt enim, quoniam avelli non possunt, inflectuntur: deinde 'inpulit labantem'; ea enim inpelluntur, quae prona sunt ad cadendum. labantem inpulit id est inpulit et labare fecit; non enim lababat qui ante inmobilis fuerat. cavendum sane, ne 'labentem' contra metrum legamus: nam 'la' longa est, utlabere nympha polo” .

[23] agnosco participium 'agnotus', non 'agnitus'. Sallustiusnec inermos ex proelio viros quemquam agnoturum” . veteris vestigia flammae bene inhonestam rem sub honesta specie confitetur, dicens se agnoscere maritalis coniugii ardorem: hoc est, quo mariti diligi solent; nam erat meretricium dicere: in amorem Aeneae incidi.

[24] sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat callide, ac si diceret posse se coniungi Aeneae, si mors secuta non fuerit. et bene in vestigio revocavit. optem pro velim.

[26] pallentes umbras herebo id est in Herebo. alii 'Herebi' legunt. aut 'Herebo', ad Herebum, utit clamor caelo” . et perseveravit in atroci imprecatione: nam non sufficit 'adigat me fulmine ad umbras' dixisse, adiecit 'pallentes umbras Herebo noctemque profundam'.

[27] pudor pudore pro pudicitia abutimur. et bene 'violo', quia pudor sacrosancte custodiendus est. aut tua ivra resolvo propter illud 'vinclo iugali'.

[28] amores abstulit cum illo consumpta sunt desideria et voluptates. amores quibus amare possim. et bene videtur moram posuisse, cum dicit illud 'primus qui me sibi iunxit amores abstulit'.

[29] servetque sepulchro id est et defunctus servet, †et qui in sepulchro est, utipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis” : sed modo pro mortuo accipiamus. sane caeremoniis veterum flaminicam nisi unum virum habere non licet, quod hic ex persona Didonis exsequitur, dolentis stuprum admissum in amore Aeneae, quod supra dictis versibus probavit 'ille meos primus' et reliqua. nec flamini aliam ducere licebat uxorem, nisi post mortem flaminicae uxoris: quod expeditur, quia post mortem Didonis Laviniam duxit, et quod subrepta vel retenta Creusa ex ipsius quoque confessione et praedicatione regia parata fuerit: quo nullum piaculum fore denuntiatur.

[30] sinum lacrimis implevit obortis sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt: nam semper moventur. 'implevit' autem ideo, quia lacrimae plerumque se intra oculos tenent. et bene praemisit excusationem his lacrimis commemoratione prioris mariti, quasi propter maritum fleret, cum amore cogente lacrimaret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: