previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[131]

[134] nunc Albanus habetur Catonem sequitur, qui Albanum montem ab Alba longa putat dictum.

[135] tunc neque nomen erat hoc ideo ait, quia in Albano res divina a iure triumphantibus fieri solebat, scilicet quod Alba patria populi Romani habetur, unde omnis origo Romana: propter quodAlbanique patres” : et Iuppiter Latiaris antiquissimus est. ergo montis huiusce 'gloria', quod patria populi Romani esse dicatur; 'honos' vero res divina, quae ibi a Romanis fieri consueverat; 'nomen' quis ignorat a longa Alba ;tractaturi?

[136] aspectabat amat usurpare antiquitatem: nam potuit 'spectabat' dicere.

[139] diva deam aut hypallage est pro 'dea divam': nam deos aeternos dicimus, divos vero qui ex hominibus fiunt. aut bene dixit de Iunone divam, respiciens etymologiam: nam in Horatio legimussub divo moreris victima nil miserantis Orci” , id est sub aere, quem constat esse Iunonem. deus autem vel dea generale nomen est omnibus: nam quod Graece δέος, latine timor vocatur, inde deus dictus est, quod omnis religio sit timoris. Varro ad Ciceronem tertioita respondeant cur dicant deos, cum <de> omnibus antiqui dixerint divos” . stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum. cum enim naturaliter omnis aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus fons est. de hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua adferri consueverat. bene ergo Vergilius Turno fingit sororem, quae laborantes iuvare consuevit. huic fonti propter aquarum inopiam sacrificari solet: cui Lutatius Catulus primus templum in campo Martis fecit; nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, quem diem festum Iuturnalia dicunt. Varro rerum divinarum quarto decimo aitIuturna inter proprios deos nymphasque ponitur” . et quia 'stagna' dixerat, ideo 'sonora flumina' addidit: est enim stagnorum ἀντίθετον.

[142] nympha decus fluviorum sic supranymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est” . animo gratissima nostro Homerus ἐμῷ κεχαρισμένε θυμῷ.

[143] cunctis praetulerim litotes figura per contrarium; plus enim dicit et minus significat. namque alias omnes est persecuta, huic vero libenter indulsit: et dicit se hanc omnibus praetulisse, quasi etiam alias in honore habuerit. ergo ideo hoc dicit, ut tollat causam, quam potuit Iuturna habere suspectam. sane tale est et illud Sallustianummare Ponticum dulcius quam cetera” , cum nullum dulce sit. sane sciendum non inmerito finxisse Vergilium, nymphae, id est parti suae, indulsisse Iunonem. quaecumque Latinae quae sint Latinae, cum quibus Iuppiter concubuerit, incertum est.

[144] ingratum cubile aut 'ingratum', de quo paelici nulla gratia; hoc enim convenit personae dicentis: aut quod gratiam eam castae non praesentat uxori Iuppiter. ergo sibi dicit 'ingratum', non illis quae ascenderunt; nam Iuturna dea facta est, neque propter Iovem dictum est, qui inmortalitatis praemium persolvit. ergo bene sibi 'ingratum': Iuppiter enim multas vitiasse narratur, cum nihil umquam tale de Iunone legerimus. animadvertendum autem versum hunc sine caesura esse: nam hephthemimeres quam habere creditur, in synalipham cadit, ut 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile'. Terentianusde hoc rarum concedam, fieri non posse negabo” .

[145] caeli in parte in parte divinitatis: nam locum numinum pro honore posuit.

[147] qua visa est fortuna pati quatenus, in quantum permisit: et sic ait 'qua visa est', ut supracoeant in foedera dextrae, qua datur” . sane latenter ostendit, favorem numinum sine concessione fatorum non posse procedere. et quidam putant Vergilium 'quoad visa est Fortuna' reliquisse, ut sit 'quoad visa est' usque quo.

[148] cedere res Latio feliciter cuncta procedere.

[149] video concurrere pro 'concursurum esse': licet, quasi dea, bene praesenti usa sit tempore, quae etiam futura cernebat.

[151] non pugnam aspicere hanc oculis quoniam numina, quotiens morituros viderint eos quibus favent, ab his secedunt: sic Statius Apollinem inducit Amphiaraum deserentem, ubi eum vicinum morti esse cognovit.

[152] praesentius efficacius, vehementius: nam decet germanam inlicita etiam pro fratris salute temptare.

[153] forsan miseros meliora sequentur ne forte possit fatorum ordo mutari.

[154] cum lacrimas oculis ivturna profudit totum iungendum 'cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit', ne videatur diverso tempore et lacrimare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat. terque quaterque m. p. p. h. quia solam doloris audiverat causam, nihil, quemadmodum fratri posset mederi: nam paulo post audiet 'aut tu bella cie conceptumque excute foedus'. honestum aut divinum, aut quod Iovi placere potuerit.

[156] non lacrimis hoc tempus ait non flendi, sed subveniendi tempus est: Statius in matrum consolationeaccenso flebitis igne” . 'non lacrimis' autem aut deest 'agendum', vel quid tale. figuratum est pro 'lacrimarum'.

[157] et fratrem si quis modus non dicit: aut eripe, aut bella cie; sed eripe fratrem, aut bello concitato, aut rupto foedere.

[158] conceptumque excute foedus placitum, animo praedestinatum, ut fiat.

[159] auctor ego avdendi nomina in 'tor' exeuntia feminina ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' et 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt: nam similiter et masculina et feminina in 'tor' exeunt, ut 'hic' et 'haec senator', 'hic' et 'haec balneator': licet Petronius usurpaveritbalneatricemdicens. tale est et 'hic' et 'haec auctor', sed tunc cum ab auctoritate descendit, ut hoc loco: cum autem venit ab eo quod est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divitiarum' vel 'auctrix patrimonii'.

[160] reliquit incertam quia, licet dederit ei consilium, dicendo 'forsan' eam reliquit incertam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: