previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[629]

[632] breviter festinatione mortis: simul nectit causam morarum et ipsi et sorori. barcen hoc cognomen familiae Hannibalis fuit.

[633] patria antiqua hoc est Tyros, quae ante eius patria fuit. huc siste huc adduc, utet cum grege sistit ad aram” . hinc et 'sistatur' dicimus, id est adducatur: nam 'stare' aliud est. nec aliter possumus dicere, quam 'sta hic', 'siste huc'. fallit autem plerumque verbi similitudo, quia dicimus 'sto' et 'sisto', cum diversa significent.

[635] corpus properet f. s. l. bona est industria hoc loco, quia cum moram velit fieri, ea loquitur, ut festinare videatur. spargere lympha sacrificantes diis inferis aspergebantur aqua, utspargens rore levi et ramo felicis olivae” ; superis abluebantur, utdonec me flumine vivo abluero” : modo autem inferis sacrificat, ut 'sacra Iovi Stygio'.

[636] monstrata vel quae ipsa monstravi, vel quae sacerdos. piacula purgationes: alias sacrilegia.

[637] sic veniat quemadmodum praeceptum est: ne praemitteret aut praecederet. tege corona, ut et ipsa tardaret.

[638] sacra 'sacrum' est quod ad deos pertinet, 'profanum' quod ad homines. iovi stygio hoc est Plutoni. et sciendum Stoicos dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde estconiugis in gremium laetae descendit” . ab actibus autem vocantur, ut 'Iuppiter' iuvans pater; 'Mercurius' quod mercibus praeest; 'Liber' a libertate. sic ergo et modo Iovem Stygium dicit inferis sacrificatura, ut alibiIunoni infernae dictus sacer” . hinc et Iovis oratiocaelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis divisa facit” . quae rite incepta paravi ordo est: sacra quae paravi, animus est rite perficere.

[639] perficere est animus mire: quamdiu enim Aeneas praesens erat non omnino desperans trahebat exitium. curis utrum amoribus, an rei susceptae?.

[640] dardaniique rogum capitis in quo eius imago fuerat. et bene suum rogum illius dicit, ne suspicionem faciat. permittere flammae incendere.

[641] studio anili aut pro aetatis possibilitate: aut pro industria qua utuntur aniculae: aut pro voluntate obsequendi. alii 'celebrabat' legunt, quia antiqui hoc verbum in velocitate ponebant. Acciuscelebri gradu gressum adcelerate” .

[642] at trepida hoc est festina: nam moritura nihil timebat. trepida] festina, id est occasione vix data. coeptis inmanibus effera furiata saevis cogitationibus. 'effera' autem nimis fera.

[643] sanguineam aciem more suo ostendit eam furentem vultu, gestu, voce.

[644] maculisque trementis interfusa genas hoc est trementes genas interfusas habens maculis. pallida morte futura aut pallidior, quam solent homines esse post mortem: aut 'pallida' omine mortis futurae. aut 'pallida' conscientia mortis futurae.

[646] furibunda furenti similis. sane quidam volunt, Vergilium ubique Didonis tamquam flaminicae facere mentionem: apud veteres autem flaminicam scalas plus tribus gradibus nisi Graecas scandere non licebat, ne ulla pars pedum eius crurumve subter conspiceretur, eoque nec pluribus gradibus sed tribus, ut in ascensu duplices nisus non paterentur extolli vestem aut nudari crura. nam ideo et Graecae scalae eliguntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compagine tabularum clausae sint, ne aspectum ad corporis aliquam partem admittant. et sciendum siquid caeremoniis non fuerit observatum, piaculum admitti. hic autem piaculum admittitur, quod ipsa Dido ait 'sacra Iovi Stygio' et reliqua: nam et supra ait 'magicas invitam' et reliqua. hoc vero loco plenius eam flaminicae ritum excessisse declarat, ubi de gradibus loquitur dicens 'interiora domus' et reliqua: neque enim potest esse altum quod tribus tantum gradibus conscenditur: unde apparet plures gradus a tribus fuisse, quod plenius de Anna subiunxit 'sic effata gradus evaserat altos'.

[647] non hos quaesitum munus in usus quem Aeneas non ad hunc usum reliquerat: et, ut supra diximus, secundum Homerum vertitur munus in perniciem. tale est in bucolicishos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos” .

[648] cubile cubandi locum dixit.

[649] et mente consilio.

[651] devsque sinebant aut Iuppiter qui Aeneam abscedere conpulit: aut amor, aut necessitas fati.

[653] vixi excusat vitae abruptionem, quia dicit Plato magna poena adfici animas eorum qui vitam ante tempus relinquunt. et quem dederat cursum fortuna peregi non natura, nec fatum. tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum: fortuna, id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad ruinam, incendia, naufragia. bene ergo dixit 'Fortuna': sic Cicero in Philippicismulta mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum” , id est gladii Antonii ex casu.

[654] magna cogitatione eorum qui me non viderunt, sed factis cognoverunt. sub terras ibit imago bene imaginem dixit: valde enim quaeritur apud philosophos, quid illud sit quod inferos petat. nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam petit: corpore, quod in terra deficit: umbra, quam Lucretius sic definit, †'supra spoliatus lumine aer'. ergo umbra si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat. sed deprehenderunt esse quoddam simulacrum, quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit: et est species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus: hinc in sextocorpora viva nefas Stygia vectare carina” . hanc autem rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso. et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin dii facti sunt: unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse dicuntur. Horatius de Liberote vidit insons Cerberus aureo cornu decorum” . sciendum tamen, abuti poetas et confuse vel simulacrum vel umbras dicere.

[655] urbem praeclaram statvi non est contrarium illi loco 'pendent opera interrupta': [quia illud ex persona poetae dictum est] nam licet paululum aliquid superesset, quantum ad ipsam pertinet fecerat: uturbemque paratam” , item paulo posturbemque tuam” . et re vera civitati quid superest factis muris, templo posito et theatro, foro, senatu? quibus adiunguntur etiam privatae aedes, utpars optare locum, tecta et concludere sulco” . mea moenia vidi a me facta: et pertinet ad adfectum, utquam vestrae fecere manus” .

[656] vlta virum puniendo eius interfectorem: nam ideo addidit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus. bene autem 'recepi', quasi debitas, vel quod partem maximam civium sollicitavi. ergo hoc dicit: feci illud et illud: felix nimirum fuissem, si tantum Aeneas Carthaginem non veniret. alii haec quasi per interrogationem volunt accipi, ut nihil dicat esse perfectum: 'numquid urbem statui? numquid ulta sum virum? numquid a fratre poenas recepi? felix tamen fuissem, si vel hoc tantum contingeret ut Carthaginem non veniret Aeneas'. et hanc varietatem gignit hic sermo 'tantum': nam ad utrumque admittitur: tamen melior est sensus superior, quem non nulli sic exponunt propter 'pendent opera interrupta', ut ordo sit 'urbem praeclaram et mea moenia statui vidi, hoc est vidi dum statuerentur'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: