previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[693]

[695] iamque ibat cum vix Venus ista dixisset. sane neque festinantibus personis neque minoribus est respondendi facultas, ut hoc loco Cupidini, Mercurio supra, item in quarto, ut in septimo Furiae.

[697] cum venit aut pro 'cum veniret', aut ut 'cum' sit adverbium temporis pro dum; nec enim potest coniunctivi modi particula iungi indicativo. sane sciendum, malo errore 'cum' et 'dum' a Romanis esse confusa. avlaeis velis pictis, quae ideo aulaea dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, qui populum Romanum scripsit heredem, inventa sunt. ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores: unde et in thalamis hoc fieri hodieque conspicimus. Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur: unde Horatiusinterea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris” . sciendum sane omnia Graeca nomina in η exeuntia, cum derivationem faciunt, η in ae diphthongon convertere, ut αὔλη aulaea, Ἴδη Idaea, Αἴτνη Aetnaea. superbis nobilibus, utceciditque superbum Ilium” .

[698] avrea si 'Dido aurea', pulchram significat, et est nominativus, si 'sponda aurea', septimus quidem est, sed synizesis fit, et spondeus est. sponda antiqui stibadia non habebant, sed stratis tribus lectis epulabantur, unde et triclinium sterni dicitur. sic Cicerosterni triclinia, et in foro sterni iubebat” . unde apparet errare eos, qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cenationem. mediamque locavit ipse enim apud maiores domini fuerat locus, ut aperte Sallustius docetigitur discubuere: Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquinium et dominum Perpernam” . locavit collocavit.

[699] iam pater Aeneas religiosus, quia pater proprie omnium deorum epitheton est, ut ubique ostendit Vergilius.

[700] ostro pro purpura posuit, unde tingitur purpura.

[701] dant manibus famuli lymphas humilis character, qui ἰσχνὸς dicitur; vilia enim describuntur. cereremque canistris hic panem, alibi triticum, uttum Cererem corruptam undis” . expediunt proferunt. tonsisque ferunt mantelia villis 'tonsis villis' vel minutis vel conpositis, uttonsa coma, pressa corona est” ; constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicismanibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis” ; de supplicaturis enim hoc dixit. 'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale. quod autem legimusne turpe toral” , apocope est.

[703] quinquaginta hoc est multae. ordine longo id est dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi ponendum sit; nec enim debent universa confundi. cura penum strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi. sane dicimus et hic et haec et hoc penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, a neutro tertia, quo modo pecus pecoris. unde Horatiusportet frumenta penusque” , masculino vero genere Plautusnisi mihi annuus penus datur(Ps. 178), feminino Lucilius posuit, utuxori legata penus” . quartae autem declinationis esse Persius docet, ut inlocuplete penu defensis pinguibus Umbris” .

[704] strvere ordinare, conponere, unde et structores dicuntur ferculorum conpositores. et flammis adolere penates colere. sed adolere proprie est augere. in sacris autem κατ᾽ εὐφημισμὸν adolere per bonum omen dicitur; nam in aris non adolentur aliqua, sed cremantur et consumuntur. et flammis adolere penates] quia veteres in focis sacrificabant, ut ipse alibihortor amare focos” .

[705] totidemque pares aetate ministri non numerus habet admirationem, sed aetatis aequalitas.

[706] qui dapibus mensas onerent dapes regum sunt, epulae privatorum. 'onerent' autem potest et ad abundantiam retulisse et de veterum more dixisse, quibus cum accubuissent omnis cena semel adponebatur. et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur; nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibiet vina reponite mensis” , quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse? et pocula ponant secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.

[708] toris pictis pro in toris pictis. et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, utproximus ut viridante toro consederat herbae” . ivssi discumbere bene 'iussi' de regiis satellitibus dixit, qui utique subiecti habebantur imperio, nec tamquam hospites fuerant invitati. discumbere autem iuxta consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, ut ipse alibigramineoque viros locat ipse sedilietperpetuis soliti patres considere mensis” .

[709] mirantur dona Aeneae, mirantur ivlum hoc ad Tyrios rettulit. mirantur ivlum quem putabant Iulum.

[710] flagrantisque dei vultus hoc ad poetam refertur. flagrantis ardentis divinitate. simulataque verba conposita in Ascanii similitudinem. et hoc ex persona poetae accipiendum.

[712] praecipve infelix propter casum futurum, ut probant sequentia 'pesti devota futurae'. ideo ergo infelix. 'pesti' autem amori vel malo. 'devota' vero de oratione Augusti translata locutio, quam habuit in laudatione funeris Marcelli, cum diceret, illum inmaturae morti devotum fuisse.

[713] expleri mentem nequit Graeca figura est. tuendo dum intuetur. et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, utcantando tu illum” , id est dum cantas, etfrigidus in pratis cantando rumpitur anguis” , id est dum ei cantatur.

[714] ille ubi postquam, ut Horatiusnos ubi decidimus” , hoc est postquam; nam si loci esset, 'quo' diceret. ergo 'ubi' interdum adverbium loci est, interdum temporis.

[716] et magnum arduum; difficile est enim imitari verum filii adfectum. falsi implevit genitoris amorem non veri, vel pro eo qui fallebatur, ut sit, implevit amorem eius quem decipiebat simulando eum esse patrem suum, et est magis absolutum participium; nam illic nomen estfalsi Simoentis ad undam” .

[717] reginam petit non simpliciter dixit 'petit'; nam petere est proprie insidiari.

[718] gremio fovet sustinet, utet fotum gremio” .

[719] insidat in sinu sedeat, legitur tamen et 'insideat', id est ut quidam volunt insidias faciat. at memor ille matris hoc est praeceptorum matris.

[720] acidaliae Acidalia Venus dicitur vel quia inicit curas, quas Graeci ἄκιδας dicunt, vel certe a fonte Acidalio qui est in Orchomeno Boeotiae civitate, in quo se Gratiae lavant, quas Veneri esse constat sacratas; ipsius enim et Liberi filiae sunt: nec immerito; gratiae enim per horum fere numinum munera conciliantur. ideo autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent, ideo conexae, quia insolubiles esse gratias decet: Horatiussegnesque nodum solvere Gratiae” . quod vero una aversa pingitur, duae nos respicientes, haec ratio est, quia profecta a nobis gratia duplex solet reverti, unde est supranec te certasse priorem paeniteat” . sane Veneri multa nomina pro locis vel causis dicuntur inposita. nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt. aliiSuadamappellant, quod ipsa conciliatio Suada sit. dicitur etiamObsequens Venus” , quam Fabius Gurges post peractum bellum Samniticum ideo hoc nomine consecravit, quod sibi fuerit obsecuta: hanc Itali †“Postvotamdicunt. dicta est etiamEquestris Venus” , dicta etCloacina” , quia veteres cloare purgare dixerunt. dicitur etMyricaetMyrteaetPurpurissa” . est etErycina” , quam Aeneas secum advexit. dicitur etSalacia” , quae proprie meretricum dea appellata est a veteribus, etLubentina” , quae lubentiam mentibus novam praestat, quamvis alii hancLubiamdicant, quod eo numine consilia in medullas labantur. aliiMimnerniamvelMeminiamdicunt, quod meminerit omnium. est etVerticordia” , est etMilitaris Venus” , est etLimnesiaquae portubus praeest. ipsa etVictrixetGenetrixex Caesaris somnio sacrata. est etVenus Calvaob hanc causam, quod cum Galli Capitolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam exsecuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat. quidam dicunt porrigine olim capillos cecidisse feminis et Ancum regem suae uxori statuam calvam posuisse, quod constitit piaculo; nam post omnibus feminis capilli renati sunt, unde institutum, ut Calva Venus coleretur. apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam volunt, metae colitur. apud EphesiosVenerem Automatamdixerunt, velEpidaetiam” . ratio autem horum nominum talis est. Meliboea et Alexis amore se mutuo dilexerunt et iuramento se adstrinxerunt, ut cum tempus nuptiarum venisset sibimet iungerentur: sed cum virginem parentes sui alii despondissent et hoc Alexis vidisset, spontaneum subiit exilium. virgo autem ipso nuptiarum die semet de tecto praecipitavit: quae cum inlaesa decidisset, in fugam conversa pervenit ad litus ibique scapham ascendit, ex qua sponte funes soluti esse dicuntur. voluntate itaque deorum pervecta est ubi amator morabatur: quam cum ille parans cum sodalibus convivium suscepisset, pro ipso rei eventu templum constituit. quod ergo sponte fuissent <funes> soluti, Automatae Veneri nomen sacravit, quodque cum epulas pararet virgo ei aquis fuisset advecta, Epidaetiae sacravit. abolere sichaeum incipit ordo naturalis. prius enim est avellere inhaerentia, et post nova inferre. sic Terentiusut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio” .

[721] vivo amore aut vivi hominis, aut certe vehementi. praevertere praeoccupare: propter Iunonem sine dubio.

[722] resides pigros, ad amandum inertes; iuraverat enim nulli se esse nupturam. resides sane milites otiosi et pigri dicuntur, utresidesque movebit Tullus in arma viros” . unde contra instantes dicimus industrios.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: