previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[56]

[57] ecce manus haec particula prope rem gestam ante oculos lectoris inducit. sane saepe dictum est, Vergilium inventa occasione mentionem iuris pontificalis facere in quacumque persona. antiquis itaque caerimoniis cautum erat, ne vinctus flaminiam introiret, si introisset, solveretur vinclaque per impluvium effunderentur inque viam publicam eicerentur. flaminia autem domus flaminis dicitur, sicut regia regis domus. [quod] hic de Sinone rem flaminis a rege factam debemus accipere, “ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus” ; quod factum sub divo, illo versu ostenditsustulit exutas vinclis ad sidera palmasetvos aeterni ignes” , id est sidera: quod utique incongrue dictum videtur, nisi sub divo Sinonem stantem haec dixisse accipiamus. ideo autem 'iuvenem' dicendo nomen suspendit, quo gravior narratio fieret, si ordine suo referrentur quae gesta sunt. manus revinctum utoculos suffusa” .

[58] trahebant cum festinatione adducebant, utconventus trahit in medios” . et modo 'trahebant' ad desiderium ducentum et Sinonis pertinet simulationem. non quia renititur Sinon, nam contrarium esset 'qui se ignotum venientibus ultro'.

[59] quis se quibus se. alii 'qui se' legunt.

[60] hoc ipsum vel ut caperetur, vel quod Graeci simulabant. hoc ipsum per 'm', quia usurpatum est 'ipse', et est naturale 'ipsus', utipsus mihi Davus” . dicimus ergo 'ipsus ipsa ipsum', ut 'doctus docta doctum'. ut strveret ut confirmaret praeiacta dolorum semina. et respexit ad superiora, utaedificant” . ut strveret] vel astrueret vel incoatum a Graecis perficeret. quod ipse exposuit 'Troiamque aperiret Achivis'.

[61] fidens animi uto praestans animi iuvenis” . et est nomen; desiit enim esse participium, quia genetivo casui cohaeret et potest recipere conparationem. sane veteres fiduciam interdum pro crimine et audacia ponebant, ut Sallustiusita fiducia quam argumentis purgatiores dimittuntur” . et Vergiliusnam quis te, iuvenum confidentissime” . in utrumque 'in' modo 'ad' significat, alibi pro 'contra', ut etiam supra diximus. sane sequenti versu exposuit, quid est 'in utrumque paratus'.

[62] versare dolo dolo evertere, et subaudis Troianos; aut 'dolos versare', hoc est exercere. hinc versutus, quod facile se ad ea quae usus poscit vertit. Plautusversutior es, quam rota figularis(Epid. 371). occumbere morti novae locutionis figura et penitus remota. Enniusut vos vostri liberi defendant, pro vostra vita morti occumbant obviam” .

[63] visendi frequentativum est 'viso', ut 'verso' 'facesso', licet rarum sit; nam in 'to' exeunt frequentativa.

[64] circumfusa rvit figura ὑπαλλαγή, ruit primo et sic circumfusa est. certant cum supra 'iuventus ruit' dixerit, subiunxit 'certant'. figuratum est, quia iuventus enuntiatione singulare est, intellectu plurale. inludere capto et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', utverbis virtutem inlude superbis” , et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, utsilvestres uri adsidue capraeque sequaces <inludunt>” . 'capto' autem, quod ita Troiani putabant.

[65] accipe audi, ut 'da' dic, utqui sit da Tityre nobis” . insidias servavit ordinem respondendo ad illud, quod regina interrogaveratinsidias, inquit, Danaum” . crimine ab uno hoc est causa, utcrimen amor vestrum” : ab eo quod praecedit id quod sequitur. si enim simpliciter intellexeris 'crimine', de negotio ad personam vitiosum transitum facis. alii sic legunt 'Danaum insidias et crimina'.

[67] turbatus quasi turbatus, utexultat Amazon” , id est quasi Amazon. et hoc ad fidem faciendam: non enim turbatus, supra enim ait 'seu versare dolos, seu certae occumbere morti'. inermis quidam supplex accipiunt, uttendentemque manus Priamum conspexit inermes” .

[69] hev modo una est syllaba, sed interdum propter metrum duae fiunt, uteheu quam pingui macer est mihi taurus in ervo” , sicut 'prendit' et 'prehendit', et secundum Plinium multa sunt talia. tellus et aequora bene conciliat miserationem, de communibus duobus exclusus elementis. sane 'tellus' 'us' longa est: et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum genetivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam. ideo autem 'tis' et 'ris' diximus, quia palus, licet paludis longa sit 'lu', brevis tamen non numquam invenitur, quia in 'dis' exit genetivus, ut Horatiussterilisque diu palus aptaque remis” . 'aequora' vero modo maria, alibi campos, utac prius ignotum ferro quam scindimus aequor:” dictum enim est ab aequalitate. hev quae nunc . . . accipere] quia Graeci tenebant maria, Troiani terras. sane quod deflet, ideo ei prima brevis datur oratio. et est controversiae schema: nam principium satis docte sumptum est; hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum. quis enim non cuperet audire, quo pacto idem homo et Graecis et Troianis esset invisus? denique subiecit 'quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus: hortamur fari quo sanguine cretus, quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto'. habet ergo benivolentiam et attentionem. ingressus deinde causam, quia timebat, ne persona Graeci suspecta esset quasi hostis, hoc fatetur primum et ex sequentibus sanat 'neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget'. subiungit fabulam ex qua sibi fidem paret dicturus de equo. de Palamede autem et Iphigenia ad Troianos nil pertinet, de quibus vera incipit et in falsa desinit; facile enim quae sequuntur credibilia sunt, cum prima recognoscuntur: quae per singula loca vel versus facilius poterimus advertere.

[70] denique aut vacat, sicut 'gentium', aut novissime significat.

[71] et super et insuper. ipsi quos pro merito meo minime deceat saevos esse, [hoc est], quibus sum praestaturus salutem.

[72] infensi infensus proprie est plus quam inimicus, ab inimico maior. poenas cum sanguine id est et tormenta et mortem. potest enim aliud esse sine alio.

[73] conversi animi bene, quia dixerat 'et super ipsi Dardanidae infensi', ut ostenderet eos, cum advenienti inludere certarent, audito eius gemitu ad miserationem esse conversos.

[74] impetus quo in Sinonis ferebamur interitum. hortamur bene, non 'iubemus', utpote miserantes. quo sanguine cretus quibus sit parentibus natus: nam Graecum esse constabat.

[75] ferat adferat, id est nuntiet. memoret quae sit fiducia capto aut dicat quae tanta sit in captivo fiducia, ut audeat dicere 'et super ipsi': aut certe 'memoret' est meminerit, ut significet, meminerit in captivo per veriloquium vitae esse fiduciam. unde et responsio talis est 'fatebor vera'. alii 'memorem' legunt, ut sit sensus, hortabamur ad loquendum memorem, hoc est qui diligenter factionis suae meminerat. memoret quae sit fiducia capto] vel [ut] memor sit, quid in captivo victori liceat, vel 'quidve ferat memoret', id est quid afferat dicat, ut simpliciter accipiatur quod sequitur, quid illud sit quod ei fiduciam apud hostes capto pariat, ut putet a Troianis sibi esse parcendum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: