[626]
[629] perfice munus hoc est ramum redde: nam supra ait “hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit” .
[630] cyclopum educta caminis hoc est magna: ita enim cuiuslibet rei magnitudinem significabant, adeo ut Statius Argivorum muros ab ipsis dicat esse perfectos.
[631] fornice arcu: Cicero “videt ad ipsum fornicem Fabianum” .
[634] corripiunt spatium raptim peragunt.
[635] occupat Aeneas aditum ingreditur, sicut supra diximus. recenti semper fluenti. et dixit hoc propter paludem Stygem.
[636] spargit aqua purgat se: nam impiatus fuerat vel aspectu Tartari, vel auditu scelerum atque poenarum. et 'spargit', quia se inferis purgat.