previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[415]

[416] anna prope invidiose, quia ipsa nuptias suaserat. vides quasi diceret: ipsa tibi crede. et est maior vis adfirmantis, cum dicit 'vides'. petitio autem haec etiam deliberationis modum a quibusdam putatur tenere. properari litore circum utrum circumspicis, an circum totum litus? et est ordo 'Anna, i soror, atque hostem supplex adfare superbum'. 'circum' non est praepositio, sed adverbium loci. properari litore circum circum litus: nam postposita praepositio et accentum mutavit, et suas perdidit vires. 'properari' autem inpersonale est.

[417] undique convenere bene non addidit, qui: intellegitur.

[418] et laeti nautae id est aut minime timentes: aut adeo non necessitate, nec iussu abeunt, sed volentes. et hoc aut ad spem retinendi, aut ad indignationem commovendam dictum est. et sicut supra , prope ad invidiam Annae loquitur, ut et alibitu prima furentem his germana malis” . Probus sane sic adnotavitsi hunc versum omitteret, melius fecisset” . coronas multi funium coronas accipi volunt, qui solent, quotiens navigatur, in modum coronarum conponi: nam fugientes quemadmodum naves coronabant?

[419] sperare dolorem pro timere: et est acyrologia, superflua dictio: nam speramus bona, timemus adversa. hoc autem dicit: si scirem abiturum Aeneam, non tantum diligerem: si non dilexissem, minus dolerem. si potvi autem pro 'si potuissem'. et sic est dictum, utomnia praecepi, atque animo mecum ante peregi” : ac si diceret, nihil mihi novum contigit.

[420] hoc tamen unum vel hoc solum.

[421] mihi pro me exsequere, id est pro mea causa.

[422] colere pro colebat, vel colit: infinitus pro indicativo. credere credit vel credebat, id est committebat.

[423] molles aditus faciles, utet quae mollissima fandi tempora” .

[424] atque coniunctio conplexiva: est et disiunctiva, cum dicimus 'aliter atque debuit fecit': est et expletivaatque illum in praeceps prono rapit alveus amni” . hostem superbum postquam ex aperto denegavit se Carthagini esse mansurum. et reddit causas, ob quas suppliciter eum adloquatur, quod et hostis et superbus; quasi dicat, aequo animo patiamur nos supplices esse, quoniam incidimus in hostem superbum. non nulli autem iuxta veteres 'hostem' pro hospite dictum accipiunt. Plautus in Curculionesi status condictus cum hoste intercedit dies(Cur. 5), idem in Cistellariadatum est hostimentum, opera pro pecunia(As. 172, non Cist.). nec enim vere hostem diceret, quem revocare cupiebat: ipsa enim ait 'hospes, hoc solum nomen quoniam de coniuge restat'. Herodotus Persas, qui erant Graecorum hostes, ξένους a Lacedaemoniis appellatos refert. inde nostri 'hostes' pro hospitibus dixerunt: nam inimici perduelles dicebantur.

[425] non ego cum danais sensus illi contrariusscio me Danais e classibus unum” .

[426] avlide ivravi Aulis insula est in Aegeo mari, in qua coniurarunt Graeci se non ante reversuros ad patriam, quam Troia caperetur. et est sensus illud spectansscio me Danais e classibus unum” . 'Aulide' autem aut 'in Aulide', aut pro 'Aulidi'. ad pergama in Pergama, id est contra Pergama.

[427] Anchisae cineres manesve revelli quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret: hinc estsalvete recepti nequiquam cineres” . sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit. tanta est inter ipsos varietas et historiarum confusio. revelli non 'revulsi': nam 'velli' et 'revelli' dicimus; 'vulsus' vero et 'revulsus' usurpatum est tantum in participiis contra naturam.

[428] cur mea dicta negat non interrogat, sed queritur. quidam 'revelli' iungunt, ita ut sequatur 'cur mea dicta neget.'

[429] quo rvit properat sine respectu salutis: nam hoc dicit, quod peto etiam ipsi prodest: amoris scilicet inpatientia. extremum hoc miserae det munus amanti a qualitate beneficii dictum.

[430] facilemque fugam per manet in eodem sensu, ut dicat petitionem suam etiam Aeneae prodesse. ferentes bene flantes, propitios, prosperos.

[431] antiquum aut primum, aut carum, ut 'nihil antiquius habuit' dicimus: aut antiquatum et inritum. quod prodidit quod decepit. et bene: ad diremptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit. quidam 'prodidit' pro 'perdidit' accipiunt, utunius ob iram prodimur” .

[432] pulchro ut Latio careat quod illi pulchrum videtur. sic etiam est illud otantum libeat mecum tibi sordida rura” : quae tibi sic videntur. relinquat neglegat.

[433] tempus inane peto id est sine matrimonio, sine officio coeundi: nam 'sine beneficio' non procedit, cum spatium petat et requiem. aut quasi non magnam rem: vel quo vacuus et otiosus est, cum illi tempus inane est. requiem spativmque furori ut possim habere spatium, quo amori finem inponam.

[434] dum mea me victam d. f. d. 'mea fortuna', id est adversa, uthac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta” . ex eo statu, in quo est, fortunam dixit. 'doceat' autem 'dolere' illud est, quia non habet in adversis patientiam nisi qui dolere consuevit. hoc ergo petit, ut ei praestetur tempus, per quod discat adversa perferre.

[435] oro veniam beneficium: iuxta morem antiquum, utorantes veniam” . Terentius in hecyrami gnate, da veniam hanc mihi, reduc illam” . miserere sororis genetivum tantum regit.

[436] quam mihi cum dederis cumulatam morte remittam sensus est: quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola morte derelinquam. et hic intellectus est melior, quia sorori loquitur, 'quam mihi cum dederis cumulatam': quam lectionem Tucca et Varius probant. nam male quidam legunt 'quam mihi cum dederit', id est Aeneas, 'cumulata morte relinquam' et volunt intellegi, acceptum ab illo beneficium mea morte cumulabo et sic relinquam, ut amantes dicere consuerunt, utpraeceps aerii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto” : id est faciam quod illi scio placiturum, occidam me: nam si eam odio habet Aeneas, restat ut eius morte laetetur. hoc sorori quoque potest dicere, quae credit eam ex amore concitatam id loqui, nec tamen facere: sed elocutio non procedit: nemo enim dicit 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. alii ita intellegunt: reddam illi gratiam, occidam illum: nam alibi ait 'non potui abreptum divellere corpus'? sed hoc totum sorori dicit. an perplexe locuta est, ut solent loqui mali aliquid molientes? 'cumulatam' autem 'veniam' numquid solidam et plenam, et cui nihil desit, debemus accipere?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: