previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[866]

[868] levis ala levis armatura scilicet.

[869] turbati fugiunt rutvli hoc ad Camillae pertinet laudem, qua amissa turbati fuerunt Rutuli, et inmutantur fata bellorum. acer atinas licet acer, fugit tamen.

[870] desoLatique manipli deserti signiferi: quod est nimii discriminis; namque hoc ubique dux praecipit, ut frequentes circa se sint milites, sicut in Sallustio legimus. manipli autem dicti sunt signiferi, quia sub Romulo pauper adhuc Romanus exercitus hastis faeni manipulos inligabant, et hos pro signis gerebant; unde hoc nomen remansit.

[872] letumque ferentis pro 'inferentis'.

[874] laxos arcus non intentos, sed iam solutos.

[877] pulvis hic corripuit, alibi produxitversa pulvis inscribitur hasta” .

[878] femineum clamorem inpatientem: nam iam dixerat 'matres', per quod muliebrem clamorem poteramus accipere.

[879] qui cursu portas potanda elocutio, quia consequatur 'hos'. sed intellegendum 'eos qui'.

[880] inimica pro 'hostilis'.

[881] miseram mortem quia sequitur 'limine in ipso'.

[882] moenibus in patriis scilicet ubi se iam tutos esse credebant.

[883] pars clavdere portas pars eorum qui cursu inrupere portas.

[884] aperire viam id est dare aditum. et bono locutus est ambitu; nam cum portis via et aperitur et clauditur.

[885] oriturque miserrima caedes quoniam defensores moenium dum hostes petunt, suos feriebant: sic in secundo, ubi intulitarmorum facie et Graiarum errore iubarum” .

[886] defendentum ideo 'defendentum' et 'ruentum', quia ad masculinum retulit, et 'hi defendentes' facit, quod et de feminino dicimus: si autem de neutro loquamur, 'defendentium' dicamus necesse est, quia 'haec defendentia' facit et, ut supra dixi, genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet. quod si forte minorem eum aliquando invenerimus, metri necessitate fit, et incipit iam pathos esse, non declinatio. non nulli ergo in his nominibus genetivum corruptum pro integro accipiunt.

[887] lacrimantum quidam 'lacrimantum' genetivum corruptum pro integro accipiunt, quia facit 'lacrimantium'.

[888] praecipites fossas in quas quid potest praecipitari.

[889] caeca inrationabilis, quae in clusas portas more arietis ruebat, id est bellici machinamenti.

[891] summo certamine in extremo discrimine, ut supravocat labor ultimus omnes” .

[892] monstrat amor verus qui apparet in adversis. videre camillam scilicet quae pro aliena patria cecidisse videbatur. sane 'ut videre' non relatam ex pugna, sed ut exemplum virtutis eius viderunt. et quidam 'ut videre' quasi quemadmodum videre; 'ut' enim coniunctio modo, non adverbium temporis est. aut 'ut videre' quemadmodum illam dimicare <viderunt; non enim eam> viderant quando interiit.

[893] trepidae licet trepidae, tamen oblitae sexus tela iaculabantur.

[895] praecipites aut festinae, aut in mortem ruentes. primaeque mori pro moenibus avdent nimii doloris est, utme primam absumite ferro” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: