previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[553]

[554] subito vulgata cur 'subito'? ipse dicit: quasi 'per parvam urbem'.

[555] ocius positivus antiquus est, id est 'celeriter'; nec enim potest esse comparativus ubi nulla est comparatio. tractum ex Graeco ὠκέως.

[556] vota metu duplicant matres bene 'duplicant metu', nam inest semper in matribus votum. propivsque periclo it timor 'it timor propius periclo', id est ad periculum vicinius: aut certe 'it timor propius periclo' pro 'propior'; nam matres quod timent, hoc putant liberis posse contingere. aut certe 'aequatur periculo timor', et per dativum extulit, utpropius stabulis armenta tenerent” : aut poetice dixit timorem periculo comitem.

[557] iam apparet adhuc illis pergentibus iam proelium cogitabatur a matribus. ergo ut solet, imaginem τὴν φαντασίαν, ut estet plurima mortis imago” : hanc Sallustius speciem dicit: “speciem captae urbis efficere” .

[558] pater evandrus cum dicit 'pater', ostendit cuius. dextram complexus evntis filii scilicet, quia dixerat 'pater'.

[559] haeret inexpletus multi hic distinguunt, ut sit 'inexpletus haesit et talia locutus est lacrimans'. alii legunt 'inexpletus lacrimis'. honestius tamen est 'inexpletum lacrimans', ut sit nomen pro adverbio, id est inexplebiliter.

[560] o mihi praeteritos referat si ivppiter annos et 'o' et 'si' optantis sunt, id est utinam: quae nunc iunguntur; nam singula ante ponebantur, utsi nunc se nobis ille aureus arbore ramus” : ergo unum vacat, quantum ad antiquitatem. et notandum votum de praeterito fieri.

[561] qualis eram aut ut sim talis, qualis tunc eram, quando ista perfeci: aut certe laudantis est 'qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi'. et bonum principium parentis, qui filium ad bella mittens cohortatur: ab aetate enim iuvenum coepit, cui facile esse debet hostem prosternere. simul et filium paternis exemplis admonuit, utet pater Aeneas et avunculus excitat Hector” . praeneste sub ipsa in septimo neutro genere dixitquique altum Praeneste viri” .

[562] scutorumque incendi victor acervos hoc traxit de historia: Tarquinius enim Priscus victis Sabinis in honorem Vulcani eorum arma succendit: quem postea secuti sunt ceteri.

[564] cui tres animas per transitum ostendit illam Platonis et Aristotelis contentionem, qui dubitant, utrum quattuor, an tres animae sint in homine, φυσικὴ αἰσθητικὴ νοητικὴ, remota κινητική. hoc autem loco per 'tres animas' magnum et perfectum indicat virum; nam quantum ad fabulam pertinet, tres animas propter tria habuit corpora. attendendum sane, hoc sibi Euandrum vindicare quod fuit in Hercule; nam ut ille Geryonem extinxit, ita hic Erylum occidit. inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, ut etiam non rogatus laborantibus subveniret. tunc enim, sicut et Varro dicit, omnes qui fecerant fortiter, Hercules vocabantur: licet eos primo XLIII. enumeraverit. hinc est quod legimus Herculem Tirynthium, Argivum, Thebanum, Libym. feronia mater nympha Campaniae, quam etiam supra diximus. haec etiam libertorum dea est, in cuius templo raso capite pilleum accipiebant. cuius rei etiam Plautus in Amphitryone facit mentionemquod utinam ille faxit Iuppiter, ut raso capite portem pilleum(Am. 461-462). in huius templo Tarracinae sedile lapideum fuit, in quo hic versus incisus eratbene meriti servi sedeant, surgant liberi” . quam Varro Libertatem deam dicit, Feroniam quasi Fidoniam.

[565] horrendum dictu dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibihorresco referensethorrendum dictu, latices nigrescere sacros” : et hoc facit, ut probabilitas credendi nascatur. terna arma movenda figura poetica, nam 'trina' debuit dicere: 'arma' enim numeri sunt tantum pluralis. 'movenda' autem vel contra ipsum, vel ab ipso.

[569] finitimo aut in finitimo: aut finitimo capiti, id est vicino.

[570] hvic capiti insultans ad curam enim viri fortis et viri boni pertinet, ne quid iniuriose fiat alicui homini: ergo et hinc contumeliam ducit, quod finitimos a tyranni iniuria non defenderit.

[571] vidvasset civibus urbem scilicet viris fortibus peremptis. et proprie 'viduasset' dixit, quia urbs generis est feminini: Horatius abusive et satis incongrue in genere masculino posuit, dicensviduus pharetra risit Apollo” .

[572] at vos o superi iam hinc quasi pater loquitur. divisa enim est haec adlocutio, et ultima pars eius habet parentis adfectum, quod et ipse ostendit dicens 'et patrias audite preces'; prima vero viri fortis est, ut 'qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi'.

[574] patrias avdite preces poterat videri idem dixisse, nisi libenter voto suo immoraretur.

[577] durare laborem ipsius scilicet senectutis: Terentiussenectus ipsa morbus est” . 'durare' autem est sustinere: Horatiusac sine funibus vix durare carinae possunt imperiosius aequor” .

[578] infandum casum parentis est quod formidat nolle memorare.

[579] crudelem vitam quae filio est superstes.

[581] sola et sera quia et unus erat, et serius susceptus, id est a seniore. vel propter hoc vitam optat longiorem, quod brevem ex illo fructum consecutus sit, vel quod sera ex filiis voluptas est.

[583] supremo hoc ex persona poetae, quia periturus erat Pallas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: