previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[442]

[445] exarsit in iras communis sermo habet 'ardeo illa re', sed figuratius 'ardeo in illam rem' dicimus: et est specialis Cornelii elocutio.

[446] oranti non roganti, sed loquenti: unde etiam oratores dicimus. tremor occupat artus vicinitate scilicet furiae: nam tremor furoris est.

[448] tantaque se facies aperit semoto anili vultu, quem finxerat et quo se induerat: sic supra de Venereet vera incessu patuit dea” .

[450] geminos erexit crinibus angves similes: nam omnes eam dicit erexisse, non duos.

[451] verberaque insonvit pro 'verberibus insonuit', id est per verbera. rabido ore habitum futurae orationis ostendit.

[454] respice multi hic distingunt et superioribus iungunt, ut sit sensus: respice eam quam dicis falsa deludi formidine. ad haec adsum id est ad regum arma et ad bella. quomodo ergo dicis, quod superfluo his inserar rebus, ad quas veni? alii 'respice ad haec' legunt, ut sit quasi demonstrantis 'respice, bella et letum gero'.

[456] facem ivveni coniecit satis considerate facem iuveni iniecit, quae cito et exardescit et desinit, supra vero Amatae serpentem iniecit, quod in mulieribus semper viget venenum.

[457] atro lumine atri luminis taedas, utet pulchra faciat te prole parentem” . 'atro' autem 'lumine' furiali, inferno; alias ratione caret. sub pectore ubi fellis locus est, id est iracundiae.

[460] fremit cum fremitu et clamore deposcit. bene autem 'amens', quia in toro requirebat.

[461] scelerata insania belli nihil enim tam insanum, quam desiderare id per quod possis perire.

[463] virgea de virgis facta, unde est flamma validior. costis autem lateribus. et bene antiquum respexit morem: nam ollas non suspendebant, sed positis circumcirca ignem adhibebant.

[464] furit intus aquai fumidus id est aquae amnis: nec inmerito; nam potest esse et alterius rei amnis, utfluvios videt ille cruoris” . hanc autem diaeresin Tucca et Varius fecerunt: nam Vergilius sic reliqueratfurit intus aquae amnisetexuberat amnis” : quod satis asperum fuit. notandum quod in toto Vergilio non reperiuntur nisi quattuor diaereses, hoc loco, et in tertio, utaulai medio libabant pocula Bacchi” , et in VI. utaurai simplicis ignem” , et in IX. “dives pictai vestis et auri” .

[466] nec iam se capit unda melius quam si diceret 'nec iam vas undam capit'.

[467] ergo id est quia sic incensus est. polluta pace vel sua, vel Troianorum.

[468] indicit signate verbum bellicum posuit.

[471] in vota vocavit quia nuncupatis votis bella sumebant.

[473] hunc decus egregium formae movet Turni scilicet decus; nam hoc dicit: alios pulchritudo Turni, alios nobilitas, alios virtus movebat ad bellum. nam hoc est 'animis audacibus implet', id est fortibus, adfectione sui inicit omnibus magnanimitatem. quidam haec ad singulos, qui se in arma hortabantur, referri volunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: