previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[336]

[337] monstrat et aram aut quam Euander matri fecit extinctae: aut 'aram' pro monumento: aut ideo aram, quia ibi sepulta est et post excessum dea credita. est autem iuxta portam, quae primo a Carmente Carmentalis dicta est, post scelerata a Fabiis CCCVI, qui per ipsam in bellum profecti, non sunt reversi. vatis fatidicae bene addidit 'fatidicae': nam vatem et poetam possumus intellegere, unde solum plenum non erat. ergo tale est ut illud in Sallustioin tugurio mulieris ancillae” , non quia mulieris statim et ancillae, si autem ancillae statim et mulieris.

[340] quae prima quia postea etiam sibylla dixit.

[341] nobile pallanteum futurum scilicet, sicut et Aeneadas: ad sequens enim Romanorum retulit tempus.

[342] asylum retulit postquam Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum quos avus adflixerat, Athenis sibi primi asylum, hoc est templum misericordiae, collocarunt unde nullus posset abduci, quod etiam Statius dicit, utHerculeos fama est fundasse nepotes” . ideo ergo ait 'quod Romulus acer asylum retulit', hoc est fecit ad imitationem Atheniensis asyli: quod ideo Romulus fecit, ut haberet advenas plures cum quibus conderet Romam. ergo 'retulit' aut restituit aut nominavit. Iuvenaliset tamen ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo” . sane hoc non ad Euandri personam adplicatur, quod ipse Aeneae retulerit.

[343] gelida monstrat sub rupe lupercal sub monte Palatino est quaedam spelunca, in qua de capro luebatur, id est sacrificabatur: unde et lupercal non nulli dictum putant. alii quod illic lupa Remum et Romulum nutrierit: alii, quod et Vergilius, locum esse hunc sacratum Pani, deo Arcadiae, cui etiam mons Lycaeus in Arcadia consecratus est. et dictus Lycaeus, quod lupos non sinat in oves saevire. ergo ideo et Euander deo gentis suae sacravit locum et nominavit lupercal, quod praesidio ipsius numinis lupi a pecudibus arcerentur. sunt qui dicant hunc Πᾶνα ἐνυάλιον, deum bellicosum: alii Liberum patrem, eo quod capro ei fit divina res, qui est hostia Liberi propria. in huius similitudinem intecti cultores eius: cui lupercalia instituta sunt, quia deus pastoralis est. nam Remum et Romulum ante urbem conditam lupercalia celebrasse eo quod quodam tempore nuntiatum illis sit latrones pecus illorum abigere: illos togis positis cucurrisse caesisque obviis pecus recuperasse: id in morem versum, ut hodieque nudi currant. non nulli propter sterilitatem hoc sacrum dicunt a Romulo constitutum, ideoque et puellae de loro capri caeduntur, ut careant sterilitate et fecundae sint: nam pellem ipsam capri veteres februm vocabant.

[344] parrhasio dictum panos de more lycaei ordo est: monstrat lupercal Panos Lycaei, dictum de more Parrhasio, id est ostendit lupercal Panos Lycaei, dicatum ex more Arcadico: nam Parrhasia Arcadia est. dictum dicatum, consecratum. panos lycaei 'huius Panos' genetivus est Graecus, et 'Panos Lycaei' sic dictum est, ut 'Iovis Olympi', 'Apollinis Delphorum'.

[345] sacri monstrat nemus argileti 'sacri' execrabilis. sane Argiletum, quasi argilletum, multi volunt a pingui terra; alii a fabula. nam Euander Argum quendam suscepit hospitio. qui cum de eius cogitaret interitu, ut ipse regnaret, Euandro hoc non sentiente socii intellexerunt et Argum necarunt: cui Euander et sepulchrum fecit et locum sacravit, non quod ille merebatur, sed hospitalitatis causa. bene autem in hac re Euander inmoratur et docet causas, ne apud hospitem veniat in suspitionem. ergo Argiletum ab Argo illic sacrato et sepulto. alii Argum occisum dicunt ab ipso Euandro, auxiliante sibi Hercule, quod is ex hospite factus esset inimicus. alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo habuit, venisse in Italiam et locum ubi nunc Roma est tenuisse, ibique Argum Aboriginum insidiis interfectum loco nomen dedisse. alii Argiletanam portam appellari, quod eam Cassius Argillus sive fecerit sive refecerit: <vel> quod ibi Cassius Argillus bello Punico primo sit interfectus ob turbulentam et seditiosam naturam. alii quod Argillus senator post Cannense proelium suaserit a Poenis pacem postulari, ideo in senatu carptum domumque eius dirutam et locum Argiletum appellatum. quidam dicunt cum Capitolii, ubi nunc est, fundamenta iacerentur, caput humanum quod Oli diceretur, inventum: quo omine sollicitatos conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum. obvii igitur Argo hi qui missi erant ubinam esset pater interrogaverunt. qui cognita causa itineris eorum, omne responsum patris prodidit monuitque ut caverent, ne ab eo interrogatione deciperentur. sed cum legati ad eum pervenissent et de significatione inventi capitis quaererent, volens ille dominatum orbis patriae suae potius adscribere, interrogavit, anne hic, suum locum ostendens, invenissent. illis negantibus suspicatus proditum esse responsum, quaesivit an quemquam obvium habuissent. illis simpliciter confitentibus occurrisse sibi iuvenem, tunc aruspex conscenso equo secutus Argum occidit eo loco, ubi nunc Roma est, a cuius caede Argiletum. quamvis haec historia etiam de alio nomine saepe celebrata sit.

[346] testatur locum iurat non sua culpa iura hospitii esse violata. testaturque locum] vel in testimonium ducit nomen loci, vel detestatur.

[347] tarpeiam sedem prolepsis: duo haec enim nomina postea monti indita sunt.

[348] avrea nunc 'nunc' ad utrumque pertinet, et ad 'aurea' et ad 'Tarpeiam sedem': nam Tarpeia sedes dicta est a Tarpeia virgine. cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret et Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius Tarpeia aquatum profecta in hostes incidit. quam cum hortarentur ad proditionem arcis, illa pro praemio poposcit ornatum manuum sinistrarum, id est armillas. facta itaque arcis proditione hostes ingeniosa morte promissa solverunt: nam scuta, id est sinistrarum ornatum, super illam iacientes eam luce privarunt. quae illic sepulta Tarpeiae sedi nomen inposuit.

[349] religio id est metus, ab eo quod mentem religet dicta religio.

[350] dira magna, admirabilis, utan sua cuique deus fit dira cupido?” saxum sic appellatur Capitolium.

[351] hoc nemus bene ubique 'nemus' dixit: nam tunc aedificia non erant.

[352] quis deus dubitando 'quis deus' adfirmat deum esse. ipsum credunt se vidisse iovem in hoc scilicet nemore. sane ad illud adludit quod primi dicuntur Iovi templa et rem divinam fecisse -Aeacus enim primus in Arcadia templum Iovi constituisse diciturnec enim longe sunt a Iove Olympico: unde eos dicit Iovem vidisse, et quod ipsi sunt προσέληνοι, ut ait StatiusArcades astris lunaque priores” : licet dicat Sallustius Cretenses primos invenisse religionem, unde apud eos natus fingitur Iuppiter.

[354] aegida concuteret hic distinguendum: nam aegida, id est pellem Amaltheae caprae, a qua nutritus est, in sinistra Iuppiter tenet. sane Graeci poetae turbines et procellas καταιγίδας appellant, quod haec mota faciat tempestates. ergo 'nigrantem' tempestatem commoventem. dextra nimbosque cieret et de dextera fulmina commoveret: nam modo nimbos pro fulminibus posuit, quae de dextera iacit. aegidis autem concussio commovet pluvias. ergo 'concuteret aegida atque per eam nimbos moveret'.

[355] disiectis oppida muris unum Iani, aliud Saturni, iam tunc vetusta.

[356] monumenta virorum hoc sermone ostendit etiam Saturnum virum fuisse.

[357] ianus pater Ianus in Ianiculo habitavit. qui quod una navi exul venit, in pecunia eius ex una parte Iani caput, ex altera navis signata est.

[359] dictis dubium est, nomen sit 'dictis', an participium.

[360] passimque armenta videbant quae post mortem Caci passim nullo timore vagabantur.

[361] Romanoque foro Romanum forum est ubi nunc rostra sunt. sed et hic prolepsin fecit: nam postea sic dictum est. lautis mugire carinis carinae sunt aedificia facta in carinarum modum, quae erant circa templum Telluris. lautas autem dixit aut propter elegantiam aedificiorum, aut propter Augustum, qui natus est in curiis veteribus et nutritus in lautis carinis. alii dicunt carinas montem nominatum, quod ager suburbanus ante portas carus erat. alii lauta loca legatorum, quae in ea regione instructa accipere consuerant. alii quod ibi Sabini nobiles habitaverint, quorum genus invidere et carinare solebat. carinare autem est obtrectare: Enniuscontra carinantes verba atque obscena profatus” , alibineque me decet hanc carinantibus edere chartis” . alii quod Romani Sabinis instantibus fugientes, eruptione aquae ferventis et ipsi liberati et hostes ab insequendo repressi <sint. aut> quia calida aqua lavandis vulneribus apta fuit, locus lautulus appellatus est.

[363] victor alcides subiit hic ius pontificale quibusdam videtur subtiliter tangere: domus enim, in qua pontifex habitat, regia dicitur, quod in ea rex sacrificulus habitare consuesset, sicut flaminia domus, in qua flamen habitat, dicebatur: quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo': haec enim dicendo quid aliud agit, quam ut sacratae religionis usum tribuat antisti * * * divina communia, utpote quem etiam pontificali honore nuncupaverat, dicens 'maxime Teucrorum ductor': neque enim quia ductor eo maximus, sed quia maximus eo * * * omnia. regiae autem verius meminit dicendo 'tecta subibant pauperis Euandri' <et> 'Romanoque foro': quis enim ignorat regiam, ubi Numa habitaverit, in radicibus Palatii finibusque Romani fori esse? victor alcides subiit εὐσυμβόλως, id est bonum Aeneae omen ostenditur: Varro enim divinarum libro IV. Victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium deinceps vicerit. sed Romae Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam trigeminam, alia ad forum boarium: cuius commenti causa haec exponitur. Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit. bene re gesta decimam Herculi dicavit. postea cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime pugnavit et victor recessit. quem in somnis Hercules docuit sua opera servatum. cui Octavius, impetrato a magistratibus loco, aedem cum signo sacravit et Victorem incisis litteris appellavit. ergo Vergilium non tantum ad victoriam praesentem victorem dixisse, sed occulte perpetuo eius epitheto usum debemus accipere, quippe quem Romae sub hoc nomine sacratum coli videbat; nam supra aittaurosque hac victor agebat” , cum de pugna eius alia loqueretur. sane hic 'subiit' iuxta usum praesentem accusativo iunxit, cum antiquo more alibi dativo iunxerit, utprogressi subeunt luco” . cepit mire dixit, ut alibinec te Troia capit” .

[364] avde hospes contemnere opes bene 'aude', quasi rem arduam et difficilem. avde hospes contemnere opes ideo dixit 'aude', tamquam virtute opus sit animi et ad expellendum amorem divitiarum. dignum finge deo compone te et forma in similitudinem numinis: quod iuxta sectam cynicam hospes Herculis suadet. sane quidam 'deo' pro inmortalitate dictum volunt.

[365] non asper non aspernator, id est fastidiosus.

[366] angusti supter fastigia tecti ingentem Aenean duxit ex contrarietate quaesitus ornatus, ait enim 'angusti tecti supter fastigia ingentem Aenean duxit'.

[368] effultum sicut supra dictum est, apud veteres dicebatur, super quod unusquisque iacuisset. pelle libystidis vrsae species pro genere: nam cuiuslibet ferae possumus accipere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: