[558]
[559] at me me autem. saevus horror quia est et bonus: ut “laetusque per artus horror iit” . est et amoris, ut Terentius “totus Parmeno, tremo horreoque, postquam aspexi hanc” .
[561] aequaevum amabiliter locutus est; plus enim est 'aequaevum', quam 'longaevum'.
[562] vitam exhalantem secundum eos, qui animam ventum volunt: ut “atque in ventos vita recessit” . direpta diripienda: participium pro participio.
[563] casus aut interitus, aut captivitas.
[564] copia notandum de exercitu numero eum dixisse singulari, ut Sallustius †“com Sertorios neque rumperet an levi copiam avibus” , cum copias de exercitu numero plurali dicamus. 'copia' vero aliarum rerum est.
[565] deservere omnes defessi doloris vox, non accusationis; sic enim se purgat, ut alios non culpet. dicendo autem 'defessi' etiam illos excusat, a quibus desertus est.
[566] ignibus aegra dedere post hunc versum hi versus fuerunt, qui a Tucca et Vario obliti sunt.