previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[790]

[791] optima facta alii legunt 'optime': est autem prosphonesis. hic in hoc loco, vel in hoc bello: nam adverbium est.

[792] si qua fidem tanto est operi l. v. 'si qua' pro 'si', utAnthea si quem” : aut pro 'si quam fidem'. et quaeritur 'si qua fides' a praeterito, an de futuro dicat. 'tanto' autem 'operi' non de suis carminibus dicitnec enim sibi adrogaretsed 'tanto operi', id est pietati et virtuti tuae: nam hic est sensus: ego quidem facta tua, o Lause, et mortem ex pietate venientem non silebo, si tamen credet vetustas ex scelerato homine pium filium fuisse procreatum.

[794] inutilis pro 'vulnere debilitatus'. inque ligatus pro 'inligatusque': et est tmesis cum hysterologia.

[795] inimicum hastile cuiusdam quasi picturae pompa describitur.

[797] iamque adsurgentis dextrae ordo est: iamque subiit mucronem Aeneae dextrae adsurgentis et plagam ferentis. 'subiit' autem 'mucronem' iuxta usum praesentem accusativo iunxit, cum alibi antique dativo iunxerit, utmuroque subibant” : quod suis locis plenius dictum est.

[798] morando sustinvit moram iniciendo eius impetum lusit.

[800] dum genitor nati parma p. a. de historia est: nam Scipio Africanus cum esset vix annorum decem et septem, patrem suum defendit in bello, nec cessit viginti et septem confossus vulneribus.

[802] furit Aeneas dolore scilicet, quod sibi Mezentius esset ereptus. et est integrum: quamquam furit, tenet se tamen.

[803] effusa si quando grandine praeteritum pro instanti posuit.

[804] praecipitant praecipitantur.

[805] tuta latet arte quod scilicet se perite a tempestate defendunt. 'tuta' autem 'arte' quae tuetur.

[806] alti fornice saxi concameratione, caverna.

[807] dum pluit hic distinguendum: nam si iunxeris 'dum pluit in terris', erit archaismos; debuit enim dicere 'in terras'. tamen sciendum est hemistichium hoc Lucretii esse, quod ita ut invenit Vergilius ad suum transtulit carmen. in terris ut possint et viator et rusticus, quibus opera sunt in terris.

[808] exercere diem hypallage est pro 'ipsi per diem exerceri'.

[809] nubem belli dum detonet bellantum impetum sustinet, donec deferveat. et bene translationem fecit a vicina conparatione.

[812] fallit te incautum pietas tua quod credis idcirco me pium tibi veniam posse concedere, quia et ipse pietatis intuitu dimicas pro patris salute. 'tua' autem 'pietas' prudenter est additum, quasi non a parente descendens.

[815] fila legunt proprium fuerat 'rumpunt'; tamen 'legunt' aut colligunt est, aut transeunt, utlitoraque Epiri legimus” . exigit ensem per medium et cetera. poetica descriptio est: nam re vera fieri non potuit, ut gladius et transiret per medium corpus iuvenis, et in corpore iuvenis absconderetur: nam 'exigit' est 'ex eo agit trans corpus'.

[817] parmam id est levia arma, non clipeum. 'minacis' autem non Lausi; non enim ipse minatus fuerat. ergo ordo est 'mucro minacis', Aeneae scilicet. aut si ad Lausum referas 'minacis', num audacis et fortis?

[819] implevitque sinum sanguis mire expressus est sinus tunicae sanguinem excipiens nec tramittens. vita per avras concessit maesta ad manes vita, id est anima. et abusive dictum est; nam ad inferos simulacrum pergit, non anima.

[820] corpusque reliquit potuit sine hoc sensus esse.

[825] pro lavdibus istis quia et contra fortiorem et pro patris salute dimicare conatus est: ideo enim et pluraliter 'laudibus' dixit. alii 'laudibus' pro virtutibus, ut solet poeta, dictum tradunt.

[826] pius Aeneas tanta dabit indole dignum propter vitandam adrogantiam tertia persona usus est, utet quisquam numen Iunonis adoret?” . 'indoles' autem est proprie imago quaedam virtutis futurae.

[827] quibus laetatus habe tua moris enim fuerat ut cum his rebus homines sepelirentur quas dilexerant vivi.

[828] si qua est ea cura remitto aut more illo dixit quo solet sepultura ad ipsa cadavera non pertinerelicet umbris, sicut in sexto legimus, prositutsi qua est ea gloria signant” , item de Pallantevano maesti comitamur honore” : aut certe, si qua est ea cura Mezentio, id est patri sacrilego, qui superos inferosque contemnit. an de tota hac re dubitat?

[830] Aeneae magni dextra cadis sic alibinomen tamen haud leve patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae” .

[832] sanguine turpantem non ipsum turpantem, sed ut accidit, ita dixit. comptos de more capillos antiquo scilicet more, quo viri sicut mulieres componebant capillos: quod verum esse et statuae non nullae antiquorum docent, et personae quas in tragoedis videmus similes in utroque sexu, quantum ad ornatum pertinet capitis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: