previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[221]

[225] ipso superest in fine prope terminum certaminis, utspatia et si plura supersint, transeat elapsus prior” .

[229] proprium decus quasi iam partam victoriam et honorem ni teneant, indignantur.

[231] successus felicitas. possunt quia posse videntvr sperabant victoriam opinione spectantum, utcunctique sequentem instigant studiis” .

[232] et fors pro fortasse.

[233] palmas utrasque diximus supra antiquum hoc esse. Carminius tamen dicit, qui de elocutionibus scripsit, per naturam vitiosam esse hanc elocutionem, et sive 'utramque palmam', sive 'utrasque palmas' dixerimus, esse in aliquo usurpationem.

[235] imperium est pelagi id est in pelago, utdi quibus imperium est animarum” .

[236] laetus victor: a praecedenti quod sequitur.

[237] ante aras de quibus paulo postpars spoliant aras” . voti reus voti debitor: unde vota solventes dicimus absolutos. inde estdamnabis tu quoque votis” , quasi reos facies.

[238] proiciam exta 'proiciuntur' in fluctus, aris 'porriciuntur', hoc est porriguntur: nisi forte dicamus etiam fluctibus offerri. quod si est, 'porriciam' legendum est, id est porro iaciam.

[240] phorcique chorus Latine 'hic Phorcus, huius Phorci' dicimus: nam apud nos Graeca huius nominis non est declinatio. est autem hic Phorcus deus marinus. panopeaque virgo una de Nereidibus, quam ideo separatim dixit, ut illas non virgines intellegamus.

[241] portunus deus marinus qui portubus praeest. et bene 'inpulit' eum 'ipse' iam vicinum portui. nota est autem fabula. indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui . . . Athamas post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho filio, dum eum feram credit, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in deos versi sunt: Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon dicitur, Ino in matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea.

[243] portu se condidit alto id est usque ad interiora pervenit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: