previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[97]

[100] oratores legati, a perorando pro republica nominati: quod 'orabant', id est agebant: unde et actores causarum 'oratores' appellantur. urbe Latina pro 'Latini', id est [de] Laurolavinio.

[101] veLati ramis oleae non coronati: nec enim lugentes decebat, ut qui pro mortuis precabantur: sed instructi et ornati, id est in manibus olivae ramos ferentes: sic Homerus στέμματ᾽ ἔχων ἐν χερσίν. 'velari' autem ornari et illo loco significatvictori velatum auro vittisque iuvencum” , cum vittis non aut velentur aut coronentur victimae, sed ornentur: aut certe 'velati' ab omni iniuria tecti iure gentium. veniamque rogantes beneficium. et iuxta antiquum modum dictum est, hoc est sepulturam suis petentes.

[102] ferro quae fusa 'fusa' modo interempta, alias fugata; sed discernuntur epithetis, ut si dicas 'ferro fusus', vel 'metu fusus'.

[103] redderet ostendit iam campos in Troianorum esse potestate.

[104] nullum cum victis certamen deest 'esse oportere'. et aethere cassis id est luce vacuis: unde et retia 'casses' dicimus, et vestimenta araneorum casses dicuntur. hoc autem bene addidit, quod victi possunt innovare certamen.

[106] bonus Aeneas ideo, quia ab eo facile impetratur. havd aspernanda iusta, non contemnenda: sepulturae enim beneficium generaliter debetur universis.

[107] venia quam petebant: aut 'venia' humanitate. insvper addit accumulat verbis beneficium, dicens pacem se etiam vivis velle praestare. 'pacem' autem ideo defunctis, quia ait supranullum cum victis certamen” , et mortuorum pax sepultura est. unde elegit verbum quod utrisque, tam vivis quam mortuis aptum esset.

[108] quaenam quanta et qualis: nam mirantis est; nec enim dubitat, cum ipse dicat 'indigna'. ergo potest ἐπεξήγησις esse: quaenam vos fortuna inplicuit, quae est indigna bello. et mira est oratio conciliantis se hostibus suis.

[109] inplicvit id est involvit invitos. 'bello' autem incertum dativus an ablativus.

[110] martis sorte peremptis ad illudnullum cum victis certamen” .

[112] nec veni pro 'nec venissem': tempus est pro tempore. et vitavit ὁμοιοτέλευτον.

[113] nec bellum cum gente gero subaudiendum 'sed cum Turno': per quod populariter eorum captat favorem, aut seditionem eorum adversum regem invocat.

[114] hospitia hoc verbum duo significat: <et quo ab alio recipimur,]2 et quo aliquem recipimus.

[115] hvic morti δεικτικῶς, quasi ostendit iacentes.

[116] si bellum finire manu hoc est internecione: potest enim et pace finiri.

[117] his mecum decvit concurrere telis aut quibus Teucros parat pellere, aut tela sua ostendit, ut armatus in concilio fuerit.

[118] vixet pro 'vixisset': et est syncope. deus aut sva dextra dedisset victoria enim, vel vita duplici ratione consistit, aut virtute aut voluntate Fortunae.

[119] miseris civibus quasi aliena culpa pereuntibus. et bene commendatur dicentis bonitas, quasi et ipse eorum misereatur.

[120] obstipvere silentes id est obstupefacti sunt et silere coeperunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: