previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[261]

[263] abivrataeque rapinae abiurare est rem creditam negare periurio. sed hoc isti loco non congruit: unde modo 'abiuratas rapinas' contra ius retentas intellegamus. alii 'abiuratas' abductas atque alieni iuris factas, alii fraude et furto abductas tradunt.

[264] informe cadaver 'informe' magnum, cuius formam non sit facile conplecti. et cadaver est corpus nondum sepultum, dictum cadaver quod careat honore sepulturae.

[265] nequeunt expleri corda tuendo non poterant homines videndo cadaver sua corda satiare. 'tuendo' autem pro 'intuendo'.

[267] semiferi bene 'semiferi', cum supra 'semihominis'.

[268] laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum. ergo 'minores' accipimus pro deinceps. vel certe 'minores' cum quibus vivit, quia ipsum constat esse longaevum: nam post aito mihi praeteritos referat si Iuppiter annos” .

[269] primvsque potitius auctor et domus hercvlei custos pinaria sacri apud maiores nostros raro advenae suscipiebantur, nisi haberent ius hospitii; incertum enim erat quo animo venirent. unde etiam Hercules primo non est ab Euandro susceptus; postea vero cum se et Iovis filium dixisset et morte Caci virtutem suam probasset, et susceptus et pro numine habitus est. denique ara est ei maxima constituta, quod Herculi Delphicus Apollo in Italia fore praedixerat. cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves dedisset, inventi sunt duo senes, vel ut quidam tradunt ab Euandro dati, Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur. perfecto itaque matutino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Potitius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis. unde iratus Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epulantibus Potitiis et conplentibus sacra: unde et Pinarii dicti sunt ἀπὸ τῆς πείνας, id est a fame; nam senem illum Pinarium constat alio nomine nuncupatum. hinc est quod paulo post Potitii tantum facit commemorationem, ut 'primusque Potitius ibat'. quod autem dicit 'domus Herculei custos Pinaria sacri' non est contrarium; nam 'custos' est ministra, ut in undecimoat Triviae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet” , id est ministra. alii 'custos Pinaria sacri' dicunt, quod cum ara maxima vicino incendio conflagraret, a Pinariis liberata sit. et ideo 'custos sacri'. 'auctor' vero 'Potitius' quare? num quod sine familia Potitiorum sacra ista non fiebant, donec illos Appius Claudius corrupit pecunia, ut servos publicos hoc sacrum docerent, propter quod dicitur et ipse mox caecus factus et Potitiorum familia intra breve tempus extincta.

[270] custos pinaria sacri quidam tradunt ideo 'custos', quod Potitii sacra publica servis publicis prodiderint. et quamvis tradatur eos ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicitquem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam laboribus, sacra didicisse” . quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit: hoc enim eis Hercules dixisse dicitur ὑμεῖς δὲ πεινάσετε.

[271] luco templum enim nondum habuerat Hercules, sed aram tantummodo, ut diximus supra. maxima ingens enim est ara Herculis, sicut videmus hodieque post ianuas circi maximi. alii maximam ideo dicunt, quia illo tempore omnibus erat honore potior quam sibi Hercules, postquam se a matre Euandri Iovis filium esse et immortalem futurum cognovit, statuit.

[272] erit quae maxima repetitio verbi ad honorem et potestatem pertinet.

[273] in munere non tam 'in officio', quam 'in honore' hic accipiendum.

[274] porgite dextris praebete invicem pocula. et est Homeri. porgite dextris] id est 'propinate mutuo'. an divisae sunt personae, ut 'cingite fronde comas' ad convivas referatur, 'pocula porgite' ad ministros.

[275] communemque vocate deum aut quia Argivus est Hercules et supra dixit Aeneas tam Graecos quam Troianos de uno sanguinis fonte descendere: aut communem deum dixit inter deos atque homines: unde medius fidius dictus: aut utriusque naturae medium, id est inter mortalitatem et divinitatem. sunt enim numina aliqua tantum caelestia, aliqua tantum terrestria, aliqua media: quos deos Apuleius medioximos vocat, hoc est qui ex hominibus dii fiunt. alii communem deum ideo dictum volunt, quia secundum pontificalem ritum idem est Hercules, qui et Mars: nam et stellam Chaldaeis dicentibus unam habere dicuntur, et novimus Martem communem dici: CiceroMartemque communem” , Vergiliuset dis communibus aras” . item paulo post dat salios Herculi, quos Martis esse non dubium est. alii 'communem' humanum, beneficum, φιλάνθρωπον: unde et communes homines dicimus. Varro dicit deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui inmortales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse privatos, alios communes. privatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, Thebani Amphiaraum, Lacedaemonii Tyndareum: communes quos universi, ut Castorem Pollucem Liberum Herculem. date vina quia tantum diis superis vino libari decebat.

[276] herculea populus Herculi consecrata. qui cum ad inferos descendens fatigaretur labore, dicitur de hac arbore corona facta caput velasse: unde foliorum pars temporibus cohaerens et capiti albuit sudore, pars vero exterior propter inferorum colorem nigra permansit. et honeste ait 'pependit populus', id est corona de populo. atqui lauro coronari solebant qui apud aram maximam sacra faciebant. sed hoc post urbem conditam coepit fieri, neque alia fronde circumdat caput praetor urbanus, qui Graeco ritu sacrificat. sed poeta ad illud tempus retulit, quo Euander apud aram maximam sacra celebravit. Varro enim rerum humanarum docet in Aventino institutum lauretum, de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra: quamvis ipse dixeritpopulus Alcidae gratissima” .

[278] sacer implevit dextram scyphus legitur in libris antiquis Herculem ad Italiam ingens ligneum poculum adtulisse, quo utebantur in sacris. quod ne carie consumeretur pice oblitum servabatur, cuius magnitudinem et religionem simul significat dicendo 'implevit dextram sacer scyphus'. scypho praetor in anno semel vino libabat, neque hoc sine sacra fiebant. possumus et illud accipere, quod inter munera deorum etiam pocula sunt: Sallustius historiarum secundopocula et alias res aureas, diis sacrata instrumenta, †convivo mereantur” .

[279] in mensam laeti libant hoc est 'date vina volentes'. quaeritur sane, cur in mensam et non in aram libaverint? sed apud antiquos inter vasorum supellectilem etiam mensam cum aris mos erat consecrari quo die templum consecrabatur: unde bene ait 'in mensam laeti libant', quam constabat cum ara maxima dedicatam, ut alibimensaeque deorum” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: