previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[484]

[487] ingentique manu magna multitudine. malum 'malus', arbor navis, generis est masculini: Horatiusnec malus celeri saucius Africo” . et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.

[488] traiecto extento: unde transenna dicitur extentus funis: Sallustiusmachinato strepitu transenna corona in caput inponebatur” .

[489] quo in quam: nam ponit adverbia pro nominibus, utgenus unde Latinum” .

[491] clamore secundo sicut supra dixitmagnoque virum se murmure tollit” .

[493] quem modo id est nuper: nam ut supra diximus, victor fuit duorum. Urbanus vero dicit 'modo' propemodum, paene: nam secundus fuit. alii 'victor' voti compos volunt, utrapidusque rotis insistere victor” : optaverat enim ne rediret extremus, uthoc vincite cives” .

[496] clarissime frater pandare notissime, qui fuit Lycaonis filius. Pandarus autem [qui] secundum Homerum Minervae persuasione certamen singulare Menelai et Paridis, cum in eo esset ut Paris vinceretur, iacto telo diremit, quo Menelaum vulneravit. ivssus a Minerva.

[498] subsedit acestes hoc est remansit: 'Acestes' autem pro 'sors Acestis': nec enim proferebatur sors quae remanserat sola. aut certe 'subsedit', delituit: unde et subsessores vocantur qui occisuri aliquem delitescunt: de quo verbo plenius dicturi sumus illo versudevicta Asia subsedit adulter” .

[500] flexos incurvant mutatione usus est: nam 'curvos inflectunt' debuit dicere.

[501] pro se quisque viri pro qualitate roboris sui.

[503] diverberat avras scindit.

[504] arbore mali sic dixit, utlustrat Aventini montem” .

[505] exterrita pinnis timorem suum pinnis significans: singula enim animalia habent signa, quibus indicant suum timorem: unde ipse de lupocaudamque remulcens subiecit pavitantem utero” , item de Cacoturbatumque oculis” : hominum enim timorem primi indicant oculi.

[506] omnia plavsu alii pinnarum dicunt, sed melius est, spectantum favore: illud enim est incredibile.

[507] adducto arcu telum tetendit hypallage est: nam adducitur telum et arcus intenditur.

[509] miserandus qui perfecta re difficiliore victoria caruit.

[511] innexa pedem innexum pedem habens.

[513] tum deinde. et est adverbium ordinis: nam 'tunc' temporis est. arcu contenta parato t. t. contento arcu tela tenens parata.

[514] in vota vocavit nam apud Lycios colitur quasi heros.

[516] nigra sub nube id est alta.

[517] vitamque reliquit in astris unde sumpserat vitam, uthinc hominum pecudumque genus, vitaeque volantum” . sane sciendum hunc totum locum ab Homero esse sumptum: unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem maternam. nam et res est translata simpliciter: et quamcunque suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem: nulla enim avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt consecratae. quamquam Urbanus dicat, matrem citius potuisse placari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: