previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[304]

[305] at pius Aeneasfilium Aeneas sacrorum omnium docetur, ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe monstrantur. hic ergodeus apicis, quod insigne flaminum fuit, de quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur; unde animadvertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, eum extra pomerium fuisse, cum ait Venuset qua te ducit via, dirige gressum” . nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est. [quod] et ipsum Aeneam respondentem signatius declarat sine apice fuisse; timentem enim, ne piaculum incurreret, sicum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecitet vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo” ; verebatur enim solis occasum. nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi aitrestitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores” ; neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas. sed haec Vergilio et his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exsequi. per noctem decet enim pro cunctis regem esse sollicitum. et bene 'per noctem', ne a sociis quos ipse consolatus erat videretur per diem maerens.

[306] alma alma lux dicta, quod alat universa, unde etalma Ceres” , quod nos alat; nam physici dicunt omnia per diem crescere. quomodo ergo Vergilius aitexigua tantum gelidus ros nocte reponet” ? sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sentit. locos et locos et loca dicimus, cum in numero singulari locus tantum dicamus. simile est et iocus, nam et ioca facit et ioci, utioca atque seria cum humillimis exercereetquam multa ioca solent esse in epistolisettum iuvenes agitare iocos” .

[307] quas vento accesserit oras diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam plerumque convertere. hoc igitur sciendum est, quia, cum casum suum retinet, hysterologia est, ut hoc loco; cum autem mutat, figura est, utCumarum adlabitur oris” ; 'oris' enim pro oras posuit. plerumque tamen etiam superfluas ponunt praepositiones. quas vento accesserit oras] sine praepositione. Sallustiusgenua patrum advolvuntur” .

[308] qui teneant iure dubitat, cum omnia cernat inculta. est autem ordo 'qui teneant, hominesne feraene'; media per parenthesin dicta sunt. exacta exquisita. et ostendit providum regem per se curantem commoda sociorum.

[310] in convexo nemorum prooeconomia est ad causam pertinens. non enim tenebitur ab Afris, ut Ilionei, et qui cum ipso supervenerant. 'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur caelum. sane subaudimus 'loco', ut alibicastrorum et campi medio” , id est spatio. 'nemorum' autem modo silvarum. interest autem inter nemus et silvam et lucum; lucus enim est arborum multitudo cum religione, nemus vero composita multitudo arborum, silva diffusa et inculta. sub rupe cavata periphrasis est speluncae.

[311] arboribus atque horrentibus umbris umbris arborum, quo modomolemque et montes” . aut certe arboribus et umbris speluncae. et bene ostendit omniacurvis adlata navibus non quae venerant cum Aenea. 'clausam' autem 'occulit' occulit et clausit.

[312] comitatus achate bene ostendit Aeneam esse fortissimum nec quidquam timere dicendo 'uno graditur comitatus Achate'. et diximus quaeri, cur Achates Aeneae sit comes. varia quidem dicuntur, melius tamen hoc fingitur, ut tractum nomen sit a Graeca etymologia. ἄχος enim dicitur sollicitudo, quae regum semper est comes.

[313] bina si ad utrumque referas, bene dixit 'bina', si ad Aeneam tantum, antiquus mos est, ut supra diximus, bina pro duobus poni, sicut et duplices. lato ferro id est lati ferri, utpulchra prole” .

[314] media sese tulit obvia silva quam Graeci ὓλην vocant poetae nominant silvam, id est elementorum congeriem, unde cuncta procreantur. et multi volunt Aeneam in horoscopo Virginem, ibi etiam Venerem habuisse. bene ergo in media silva virginis habitu ei Venerem poeta facit occurrere, quia ut supra diximus Venere in Virgine constituta et misericordes procreantur feminae et viri per mulierem felices futuri, ut probamus in Aenea, quoniam misericordia Didonis servatur.

[315] virginis os habitumque gerens vultum et amictum. habitus apud veteres dicebatur tam corporis quam eorum quae praeter corpus sunt. et bene 'gerens', non 'habens', quod geri putantur aliena.

[316] spartanae Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices. redditur autem causa, virgo cur sit in silvis, scilicet propter venatum. threissa Thracia. et est solutio; nam Thressa facit, sicutCressa genus Pholoe” . veniunt autem ab eo quod est Threx et Cres. ut autem Creissa non faciat illud est, quia Κρῆσσα per η simpliciter scribitur nec potest recipere solutionem, Θρᾶισσα vero per αι diphthongon, unde et resolvitur. fatigat suo scilicet cursu. sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est.

[317] harpalyce haec est quae patrem senem captum a Getis multitudine collecta liberavit celerius, quam de femina potest credi: unde et flumina dicitur celeritate transisse. multum autem epitheton fluminis eius addidit laudi. harpalyce] quidam a patre Harpalyco, qui rex Amymoniorum Thraciae gentis fuit, ita nutritam dicunt, ut ipse Camillam a Metabo facit. haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret. sed quodam tempore positis ad insidias cervarum plagis capta et occisa est. cuius mortem nobilitavit eorum exitus, qui eam occiderunt; statim enim in vicinia orta contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur. postea consuetudo servata est, ut ad tumulum virginis populi convenirent et propter expiationem per imaginem pugnae concurrerent. quidam hanc patrem a Getis, ut alii volunt a Myrmidonibus captum collecta multitudine adserunt liberavisse celerius, quam de femina credi potest: unde et flumina dicitur celeritate transisse. volucrem hebrum multum quidem laudis flumini epitheto addidit: sed falsum est; nam est quietissimus etiam cum per hiemem crescit. est autem in Thracia ante muros Cypselae civitatis, de locis superis Thraciae veniens; dictus autem Hebrus ab Hebro Hemi et Rhodopes filio. praevertitur id est transit. dicimus autem et praevertit et praevertitur nova ratione. nam passiva declinatione utimur in activa significatione, ut hoc loco; praevertimur enim cum ipsi praeimus. cum autem activa declinatio est passivam habet significationem, ut 'ille me praevertit'. alii 'praevertitur' sic positum volunt, utbellantur Amazonespro praevertit et bellant.

[318] namque umeris de more ut ostendatur esse venatrix. de more venantum scilicet. habilem aptum sexui. unusquisque enim arcum habet pro viribus suis. venatrix similis venatrici, id est quasi venatrix, utat medias inter caedes exultat Amazon” . comam diffundere ut diffunderetur. Graeca autem figura est. sic alibiet argenti magnum dat ferre talentumettu das epulis accumbere divum” : unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate.

[320] nuda genu nudum genu habens, ut si dicas 'bonus animum'. et est Graeca figura, sed non ea quam diximus fieri per participium praeteriti temporis et casum accusativum; haec enim per nomen fit: quamvis ad unam significationem recurrant. sinus collecta utoculos suffusa” .

[321] ac prior paulo post sequitur 'inquit'. heus nunc adverbium vocantis est, alias interiectio dolentis, utheus etiam mensas consumimus, inquit Iulus” .

[322] errantem investigantem, quia venatores cum vestigant quasi videntur errare. sororum non tamquam nota sit illis soror, sed ut est in consuetudine.

[323] succinctam instructam, vel ut alii dicunt in cingulo habentem pharetram, ut plerique. maculosae lyncis epitheta tribus modis ponuntur, aut laudandi aut demonstrandi aut vituperandi. hic 'maculosae' demonstrandi est. sane Lyncus rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut hominibus frumenta monstraret, susceptum hospitio, ut in se gloria tanta migraret, interimere cogitavit. ob quam rem irata Ceres eum convertit in lyncem, feram varii coloris, ut ipse variae mentis extiterat. et erit nominativus haec lynx, ut Pan Tros, quae in genetivo una syllaba crescunt.

[324] spumantis id est spumosi, participium loco nominis positum. cursum clamore prementem plerumque duo diversa in unum exitum cadunt, licet contraria significent, ut hoc loco. 'vidistis' enim etiam ad vocem pertinet, quod etiam ex Aeneae responsione colligitur. prementem insequentem, ut ipse alibiingentem clamore premes ad retia cervum” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: