previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[611]

[613] sum patria ex ithaca circumstantias omnes exsequitur: loci, personae, temporum. et licet rhetorice agat hic Achaemenides, quae dicit, ut tollatur, pauca sunt; neque enim quicquam illi nocet nisi quod Graecus. cetera quae dicit, ut fugiant, tantum narrationem rei gestae habent: plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto supplice sic merito'. infelicis vlixi quoniam apud hostes loquitur, quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.

[615] pavpere nam, ut etiam de Sinone diximus, apud maiores haec fuerat causa militiae. et bene utitur veniali statu per excusationem paupertatis, ut conciliet hostium animos, quasi necessitate adversus eos dimicaverit. fortuna pristina, paupertatis scilicet. et perseverat, ut invitus fecisse videatur.

[616] trepidi festini.

[617] inmemores socii 'inmemores dum trepidi', festini, ut per timorem, non per odium relictus fuisse videatur: nam et causas subiungit timoris Cyclopum descriptione. ergo 'inmemores' timentes.

[618] domus sanie deest horrida.

[621] nec visu facilis cuius posset etiam aspectus inferre formidinem. nec dictu effabilis sermone non explicabilis. et mire exaggeravit post descriptionem.

[622] visceribus viscera proprie carnes sunt. sanguine atro hoc est sanie.

[623] vidi egomet dvo Homerus quattuor dicit. ergo aut dissentit ab eo, ut etiam in temporibus: nam ante ad Siciliam Aeneas, quam Ulixes venisse dicitur: aut certe hoc dicit, duo vidisse se; quot autem occiderit, ignorare per timorem. alii 'duo' 'simul' dicunt, non enim duo sola adlisit.

[624] resupinus magnitudo virtutis ostenditur: quod una manu, quod resupinus, quod frangeret, velut exprimeret elidentem non in terram, sed ad saxum sublimiter quatientem. exspersa haec fuit vera lectio, id est madefacta: nam si 'aspersa' dixeris, id est inrorata, tapinosis et hyperbole iunguntur.

[626] flventia tabo pro fluenti tabo.

[627] tepidi melius 'tepidi', quasi adhuc vivi, quam 'trepidi', id est trementes, ne sit iteratio.

[628] vlixes a solo nomine emphasin fecit: unde est quod sequituroblitusve sui est” . aliquanti tamen iuxta veteres 'oblitus', id est neglegens dictum tradunt. et est laus quod et in adversis constans fuerit, vel quem nemo inpune laesisset, vel qui dolo etiam fortiores saepe vicisset.

[629] ithacus Ithacensis.

[630] sepultus stratus iacuit.

[631] iacvitque per antrum hoc verbum de Varrone mutuatus est, qui aitin lectu temulentos iacere, sobrios cubare consuescere” .

[632] inmensum etiam 'inmensum' ad Polyphemi magnitudinem pertinet, quasi in toto antro iacuerit. eructans Ciceroeructant sermonibus suis caedem bonorum” . frusta Cicero in Philippicis frustis esculentis vinum redolentibus.

[634] sortitique vices vel partes membrorum, vel qui quo loco staret. undique pro indiviso.

[635] circum fundimur secundum Homerum, qui dicit alios eum tenuisse, alios caecasse oculum. acuto fuste obusto: nam secundum istum sensum multi 'tenebramus' legunt. alii 'terebramus' legunt. 'telo' autem 'acuto' potest et simpliciter accipi.

[636] solum sub fronte latebat pro 'in fronte latebat'. multi Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres: sed totum fabulosum est. nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat. verum Ulixes eum prudentia superavit, et ob hoc eum caecasse fingitur. latebat dormientis scilicet: nam male sentit Donatus dicens 'late patebat' contra metrum. item dicit 'capillis tegebatur', aut 'latebat corporis conparatione'. absolutus tamen est prior sensus. alii 'latebat' subiectum erat fronti et intra frontem recesserat tradunt.

[637] argolici clipei aut phoebeae lampadis instar unum magnitudinis est, quia Graecorum clipei rotundi, ut Cato originum ait; aliud splendoris. 'Phoebeae' autem derivatio est vel a Luna, vel a Sole.

[639] sed fugite occurrebat: si caecus est, cur timetur? subiungit, non unum esse, sed plures. et benesuam ad monendum gratiam facit, quod illos ultro facere necesse erat. repetitio autem 'fugite' <ut in re> necessaria, ut alibiheu fuge crudeles terras, fuge litus avarum” . o miseri aut blandientis particula est, ut in Terentio miser: aut re vera 'miseri', qui sunt delati ad Cyclopas.

[640] rumpite ut festinantes, non solvite, sed rumpite, utfestinare fugam tortosque incidere funes” .

[641] qualis quantusque unum morum est, aliud corporis.

[643] centum alii id est tales et tanti. curva haec habitant ad litora vvlgo ne tantum in montibus esse putarentur. vulgo passim.

[644] infandi cyclopes et supranec visu facilis, nec dictu effabilis ulli” .

[645] tertia iam lunae bene in desertis locis ex lunae ratione colligit tempora. se complent autem ideo, quia suum non habet lumen, sed accipit a sole. et bene auxit misericordiam a tempore.

[646] vitam in silvis misericordia captatur a loco. deserta ferarum propter feras deserta.

[647] lustra cubilia: unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine. Cicerovino lustrisque confectus” .

[648] sonitumque pedum ordo figuratus, cum traho, cum prospicio.

[649] bacas generale est, id est fructus arborum agrestium. lapidosa corna 'lapidosa' dura: an quod in saxis nascantur? ipsa arbor cornus dicitur, pomum vero cornum: inde corna, ut templum, templa.

[653] addixi signato verbo exprimit desperationem.

[654] vos animam hanc potius oblique loquitur, ut supra: reprehensio enim crudelitatis est: qui rogat salutem se ipse condemnat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: