previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[723]

[724] principio caelum ac terras camposque liquentes interrogatus Anchises, quare animae velint reverti ad corpora, quasi aliud dicit, tamen illuc recurrit. quod Graece τὸ πᾶν dicitur, id est omne quod est, quattuor sunt elementa, terra aqua aer aether, et deus. praeter haec nihil est aliud: et hoc mundum non possumus dicere, nam mundus non est totum. ergo deus est quidam spiritus divinus, qui per quattuor infusus elementa gignit universa. igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem habent et par est natura omnium. sed videamus, quid in nobis est a deo et quid a quattuor elementis? quantum datur intellegi, ab elementis habemus corpus, a deo animum: quod ideo probatur, quia est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur, sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde originem ducit. illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa <cum> mutantur, quod est eorum proprium, <pereunt>, sicut etiam corpus, quod inde originem ducit: contra deum non perire manifestum est. ergo nec animus perit, qui inde originem ducit: nam pars semper sequitur genus. huc igitur tetendit primam intentionem suam, ut animos inmortales doceret. sed occurrit illud: si inmortales sunt et unum habent principium, qua ratione non omnia animalia sentimus similiter? et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel torpentia, ita et animos faciunt. quod potest etiam in uno eodemque animalis corpore probari. in sano enim corpore alia est vivacitas mentis, in aegro pigrior, in satis invalido etiam ratione carens, ut in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus venerit, non natura sua utitur, sed ex eius qualitate mutatur. inde Afros versipelles, Graecos leves, Gallos pigrioris videmus ingenii: quod natura climatum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad aliud clima hominem naturam ex parte mutare; de toto enim non potest, quia in principio accepit sortem corporis sui. ergo anima pro qualitate est corporis. et qua ratione res melior est in potestate deterioris? atqui divinus animus debuit corpus habere in potestate, non mortale corpus naturam animi corrumpere. sed hoc ideo fit, quia plus est quod continet, quam quod continetur. ut si leonem includas in caveam, inpeditus vim suam non perdit, sed exercere non potest, ita animus non transit in vitia corporis, sed eius coniunctione inpeditur nec exercet vim suam. occurrit illud: omne quod corrumpitur aeternum non est. si animus insanit irascitur desiderat timet, caret aeternitate, cui sunt ista contraria: nam passio aeternitatem resolvit. quod ideo falsum esse dicimus, quia animus per se nihil patitur, sed laborat ex corporis coniunctione, et aliud est per suam naturam corrumpi, aliud per contrarium rei alterius. videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea estremoto namque inpedimento apparetnec tamen quia inpeditus est eius vigor, ideo etiam corruptus. ita ergo et animus quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones: simul atque deposuerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria. si ergo recipit naturam suam, quare poenas apud inferos patitur? ideo quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim ad suum nitorem reverti. ut si speciem candidam missam in lutum polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablutionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire: sic anima ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse habet purgari. si ergo purgantur et recipiunt naturam suam, cur volunt reverti? quia potant, inquit, oblivia. etiam est illud ambiguum: aut ut praeteritarum obliviscantur poenarum, aut certe ut ignarae futuri habeant desiderium redeundi in corpora, quod sine passione non fit: nam animus in quo est passio, meretur reverti. caelum pro aere et aethere posuit, utiam caelum terramque” . camposque liquentes id est maria.

[725] lucentemque globum lunae ideo usus est participio, ut ostendat eam suum lumen non habere: nam 'lucens' est quod aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os. 'globum' autem ideo, quia dicitur luna σφαιροειδὴς esse. titaniaque astra aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus.

[726] spiritus divinus scilicet. et unum est sive mentem dicat, sive animum, sive spiritum. intus alit vegetat et in aeternitatem custodit, quia mixtus est et nulla pars est elementi sine deo. per artus per elementa, quae membra sunt mundi: corporalia namque sunt, quippe quae possunt videri.

[727] mens agitat molem magnitudinem mundi mens agitat. et si, ut Cicero dicit in Tusculanis, aeternum est quicquid in aeterno motu est, sine dubio etiam animus aeternus est: semper enim in motu est, adeo ut ne nobis quidem quiescentibus conquiescat. magno se corpore miscet aut antiptosis est pro 'corpori', uthaeret pede pes densusque viro vir” : quod potius credendum est: aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt πῦρ νοερὸν, id est ignem sensualem. quod si verum est, corpus est, nec per antiptosin dixit, sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi.

[728] inde hominum pecudvmque genus de quattuor elementis et deo.

[730] et caelestis origo seminibus quantum non noxia corpora tardant quod supra diximus, in tantum, inquit, in hominibus viget pars divinitatis, in quantum sinit corporum qualitas.

[732] terrenique hebetant artus in quantum non hebetant. moribundaque membra morienti similia, hoc est semper morientia: numquam enim in eodem statu sunt, sed aut minuuntur aut crescunt. ergo animus idem est, sed uti viribus suis non potest propter corporis coniunctionem.

[733] hinc metvunt cupiuntque dolent gavdentque ex corporis coniunctione et hebetudine. Varro et omnes philosophi dicunt quattuor esse passiones, duas a bonis opinatis et duas a malis opinatis rebus: nam dolere et timere duae opiniones malae sunt, una praesentis, alia futuri: item gaudere et cupere opiniones bonae sunt, una praesentis, altera futuri. haec ergo nascuntur ex ipsa coniunctione, nam neque animi sunt neque corporis propria: pereunt enim facta segregatione.

[734] neque avras respiciunt nam quia cohaerent corpori, obliviscuntur naturae suae, quam 'auras' vocavit. clavsae tenebris et carcere caeco definitiones sunt corporis.

[735] quin et supremo cum lumine vita reliquit quia, ut diximus, occurrit debere eas statim post corpus depositum redire in suum vigorem. et dicit non posse: quae enim diu coniuncta sunt invicem se tenent et trahunt reliquias sordium antiquarum.

[736] non tamen omne malum cedit, sed non omne; nam remanet quod ut purgetur necesse est. inde est quod diciteadem sequitur tellure repostos” . bene autem 'miseris', quae etiam post corpus habeant corporis sordes: unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'.

[738] div concreta 'concreta' coniuncta et conglutinata. inolescere concrescere, utudoque docent inolescere libro” .

[739] ergo exercentur poenis quia deposito corpore sordes supersunt. poenas autem non perferunt animae, sed illius coniunctionis reliquiae, quae fuit inter animam et corpus: nam licet ista duo per se poenas perferre non possint, homo tamen perfert, qui de his duobus est factus.

[740] supplicia expendunt ideo agunt supplicia, non ut animas puniant, sed ut eas peccatis exuant pristinis.

[741] aliae panduntur inanes suspensae ad ventos loquitur quidem poetice de purgatione animarum, tangit tamen quod et philosophi dicunt. nam triplex est omnis purgatio. aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena: et hae igni dicuntur purgari; ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit: aut in aqua, id est transeunt in corpora marina, si paulo melius vixerint: aut certe in aere, transeundo scilicet in aeria corpora, si satis bene vixerint. quod in Statio legimus, ubi de auguriis tractat. unde etiam in sacris omnibus tres sunt istae purgationes: nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut aere ventilant, quod erat in sacris Liberi: hoc est enimtibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu” ; nam genus erat purgationis. et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante aeriam, inde aquae, post ignis diceret purgationem.

[743] quisque svos patimur manes supplicia quae sunt apud manes, ut si quis dicat 'iudicium patimur' et significet ea quae in iudicio continentur. est et aliud verius. nam cum nascimur, duos genios sortimur: unus est qui hortatur ad bona, alter qui depravat ad mala. quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in meliorem vitam, aut condemnamur in deteriorem; per quos aut vacationem meremur, aut reditum in corpora. ergo 'manes' genios dicit, quos cum vita sortimur. exinde una pars orationis est, et tertia a fine accentum habet, licet paenultima longa sit: quod ideo factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio iungeretur adverbio, quod vitiosum esse non dubium est.

[744] pauci laeta arva tenemus non omnes: qui enim minus purgantur statim redeunt ad corpora.

[745] donec longa dies perfecto temporis orbe quia etiam post purgationem opus est tempore, ut perseveret in purgatione et sic redeat. et quaeritur utrum animae per apotheosin, de quibus ait 'pauci laeta arva tenemus', possint mereri perpetuam vacationem. quod non potest fieri: merentur enim temporis multi, non perpetuitatis, et quae male vixerunt statim redeunt, quae melius, tardius, quae optime, diutissimo tempore sunt cum numinibus. paucae tamen sunt, quae et ipsae exigente ratione, licet tarde, coguntur reverti. perfecto temporis orbe finito legitimo tempore.

[746] concretam adfixam et inhaerentem.

[747] aetherium sensum id est πῦρ νοερὸν, ignem sensualem, id est deum: per quod quid sit anima ostendit. avrai simplicis ignem non urentis. 'simplicis' autem nostri conparatione, qui constat de ligno et aere: ille enim per se plenus est et aeternus, quia simplex. omnia enim σύνθετα, id est composita, exitum sortiuntur, unde et atomos perpetuas dicunt, quia simplices sunt nec recipiunt sectionem.

[748] has omnes ac si diceret 'etiam has omnes'; nam supra non omnes dixit, sed 'animae, quibus altera fato corpora debentur'. rotam volvere per annos exegerunt statutum tempus per annorum volubilitatem. est autem sermo Ennii.

[749] deus evocat non dicit quis, sicut supradi, quibus imperium est animarum” . sed alii Mercurium volunt propter hochac animas ille evocat orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit” . et est ratio: nam νοῦς dicitur, id est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia ipse etiam invenit litteras. agmine magno impetu. et dictum est imperative, ἀπειλητικῶς: non enim blanditiis inductae redeunt, sed necessitate quadam coguntur ut potantes velint reverti.

[750] inmemores vel praeteritorum, vel futurorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: