previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[257]

[258] refugit non metu: nec enim minantibus convenit: sed ne posset rogatu placari.

[259] gelidus derigvit id est gelidus factus deriguit.

[260] nec iam amplius armis subaudis 'usi sunt'; nec enim potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per omnia unus sermo sufficiat, utTroiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentispro omnia 'sentis' intellegis. plerumque aliud subauditur, ut hoc loco, itemdisce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliissubaudis 'opta'; nam fortuna ex aliis non discitur.

[261] sed votis precibusque duplici ratione placantur numina, aut votis aut precibus: unde estIunonis magnae primum prece numen adora, Iunoni cane vota libens” . ivbent volunt, utinfandum regina iubes renovare dolorem” . Terentiusiubeo Chremetem” .

[262] sive deae quia divinant. obscenaeque volucres quia in his ventris cernebant proluviem. bene autem, etiam si aves sunt, eas dicit placandas propter pessima omina.

[263] passis apertis, solutis.

[264] numina magna hoc est Iovem Minervam Mercurium secundum Samothracas, utpenatibus et magnis diis” . ita autem invocat, ut 'magna' dicat. meritos congruos, id est expiatorios: unde sequitur 'di prohibete minas'. indicit sacrorum verbo usus est; nam supplicationes et dies festi indici dicebantur.

[265] dii prohibete minas hoc per speciem auguralem quae invocatio appellatur non nulli dictum putant. invocatio autem est precatio, uti avertantur mala, cuius rei causa id sacrificium augurale peragitur, ut hic de auspicio harpyiarum invocatione suscepta 'dii prohibete minas' et cetera. avertite casum bene, etiam si contingat, casum credit esse, non ultionem. aut certe ideo 'casum', †ne si fatales averti non possit. 'casum' autem, id est periculum; nihil est enim fame gravius, quod ait posteaobscenamque famem, quae prima pericula vito” . Sallustiussin vis obsistat, ferro, quam fame aequius perituros” . servate pios propter facta sacrificia. merito ergo servate <nos> qui pii sumus, utquae ne monstra pii paterentur talia Troes” .

[269] ventusque gubernatorque vocabat honestius hac elocutione per pluralem utimur numerum, licet possit et singularis esse.

[270] medio apparet fluctu iuxta morem cotidianum dixit 'medio', ut si dicamus 'in medio mari naufragium fecit', cum interdum non longe a litore contingit. nemorosa zacynthos insulas Graeciae commemorat. hae omnes insulae Graeciae sunt, quas Homerum secutus mutatis tantum coniunctionibus de Graeco in Latinum transtulit. 'nemorosa' autem ὑλήεσσα Ζάκυνθος commemorat.

[271] sameque Cephalleniae civitas est ista: nam Samos in Asia est. neritos mons Ithacae.

[272] effugimus transimus celeriter. laertia regna inrisorie, cum praemiserit scopulos, utinmania saxa, vestras, Eure, domos” .

[274] leucatae nimbosa cacumina montis Leucata mons est altissimus, prope paeninsula, in promunctorio Epiri iuxta Ambraciam et sinum et civitatem, quam Augustus Nicopolim appellavit victis illic Antonio et Cleopatra. ibi et templum Actiaco Apollini constituit et ludos Actiacos: unde nunc Vergilius in honorem Augusti quae ipse fecit dat eius origini; nam Aeneam illic dicit ludos celebrasse, ut alibi inducit Aeneam promittentem templum Apollini, quod fecisse constat Augustum, uttum Phoebo et Triviae solido de marmore templum constituam” . sane de hoc Leucate amatores se in mare ad excludendum amorem praecipitare dicebantur: ut Sapphoquae his inde desiluit. hic locus vocaturallo. hoc autem plenius ubi Damon in bucolicis loquitur invenies. nimbosa cacumina semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.

[275] et formidatus nautis aut quod locus hostilis; aut propter asperitatem locorum, quia saxosa sunt; aut, ut quidam volunt, quia moris erat aliquem ei de nautis immolari, ac per hoc qui formidaretur. aperitur apollo nauticum verbum, quotiens cedente eo quo inpeditur aspectus, aliquid patescit, utportusque patescit iam propior” .

[276] hunc petimus occurrebat: cur formidatum petitis? ideo intulit 'fessi'. vel quia hiemis inminebat adventus: nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva. parvae urbi Ambraciae scilicet. 'parvae' autem in adulationem Augusti dictum; nam hanc Augustus diruit primo, quod ei bello Actiaco fuisset inimica: 'parva' ergo quam parvam fecerat Caesar. sed post eam instauravit et appellavit Nicopolim.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: