previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[281]

[282] in medio aut vestibulo: aut absolutum est, et intellegimus hanc esse eburneam portam, per quam exiturus Aeneas est. quae res haec omnia indicat esse simulata, si et ingressus et exitus simulatus est et falsus.

[283] vlmus opaca, ingens distinguenda sunt ista propter duo epitheta. et quidam tradunt ideo in ulmo somnia inducta, quod vino gravati vana somnient et ulmus apta sit viti: et ideo apud inferos rem inanem * * * pandit non aperit, sed expandit, id est extendit. et <dicunt> quidam 'pandit' ab eo, quod est 'aperit' venire; nam quod apertum, est latius diffusum: hinc estpatulae recubans sub tegmine fagi” . vulgo temere, passim, catervatim. an 'vulgo ferunt'?

[284] vana tenere utrum καθόλου, an quae ex his vana sunt? et duo somniorum genera putantur: unum de caelo, utvisa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae” , quod est verum, aliud ab inferis, quod est vanum. foliisque sub omnibus haerent qui de somniis scripserunt dicunt, quo tempore folia de arboribus cadunt, vana esse somnia: quod per transitum tetigit. 'vana' autem ideo, quia ab inferis; nam vera mittunt superi. Homerus καὶ γάρ τ᾽ ὄναρ ἐκ Διός ἐστίν: somnium de Iove.

[286] centavri in foribus stabulant bene 'in foribus', quia ea quae contra naturam possunt creari, statim pereunt. aut ideo in aditu monstra sunt posita, ut propter hoc terribiliora essent inferis. 'stabulant' autem habitant. et usurpative dixit, ut 'populat', luctat; nam stabulor dicimus. et bene adlusit, quia ex parte equi sunt. Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt. Ixion enim amatam Iunonem de stupro interpellavit. illa confessa Iovi est, et ex eius voluntate nubem ei in suam formam conversam obtulit, unde feruntur nati esse Centauri. scyllaeque biformes bene plurali usus est numero: nam et illa Nisi secundum alios in avem conversa est, secundum alios in piscem. ergo etiam ipsa biformis fuit, sicut haec in Siciliae freto. dictum autem est per poetae scientiam vel licentiam. quidam pluralem numerum pro singulari positum volunt: nam quae in avem conversa est nihil terroris habet. harum sane fabulae in bucolicis plenius narratae sunt.

[287] centumgeminus briareus centies duplex: secundum fabulas ipse etiam dictus est Aegaeon. qui, ut non nulli tradunt, pro diis adversus Gigantes bella gessit, ut vero alii adfirmant, contra deos pugnavit eo maxime tempore quo inter Iovem et Saturnum de caelesti regno certamen fuit: unde eum a Iove fulmine ad inferos tradunt esse trusum. alii dicunt, cum Iuno et Minerva et Neptunus ceterique dii Iovem ligare vellent, a Thetide Briareum adhibitum Iovem vinculis exemisse. ac belva lernae hydram dicit, serpentem inmanis magnitudinis, quae fuit in Lerna Argivorum palude; sed latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. cum saepe amputata triplarentur, admoto ab Hercule incendio consumpta narratur, cuius felle Hercules sagittas suas tinxisse dicitur. sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit et sic aquae clausit meatus; nam hydra ab aqua dicta est. potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicitomne per ignem excoquitur vitium atque exudat inutilis umor” . et utrum hic distinctio plena sit, an 'horrendum stridens' inferioribus iungendum sit? stridere enim bene Chimaerae datur, quae et serpentes habet et flammas.

[288] horrendum stridens pro 'horrende': adverbium qualitatis derivatum in nomen. flammisque armata chimaera Typhonis et Echidnae filia, ore leo, postremis partibus draco, media caprea secundum fabulas fuit. re vera autem mons est Ciliciae, cuius hodieque ardet cacumen, iuxta quod sunt leones; media autem pascua sunt, quae capreis abundant; ima vero montis serpentibus plena. hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse.

[289] gorgones hae Gorgones Phorci filiae tres fuerunt in extrema Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum habebant, quo invicem utebantur. quarum nomina haec fuerunt Stheno, Euryale, Medusa. sed Medusa, erecta favore Neptuni, ausa est crines suos Minervae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum. sed Perseus, Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit. quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius virtute confectum, conspicuum id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur. Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur, quod si quis eas vidisset, vertebatur in lapidem. sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sintGorgonis in medio portentum inmane Medusae,
vipereae circum ora comae, cui sibila torquent
infamesque rigent oculi, mentoque sub imo
serpentum extremis nodantur vincula caudis.
harpyiaeque aut iam mortuas intellege, aut secundum Platonem et alios simulacra, licet vivarum, illic fuisse: nam dicunt esse omnium rerum ideas quasdam, id est imagines, ad quarum similitudinem procreantur universa. hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicitomnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et sator” . harum autem simulacra bene apud inferos sunt, quae esse dicuntur et furiae. tricorporis umbrae Eryli et Geryonis.

[291] offert non ad feriendum, sed ad repellendas umbras: unde et 'offert' dixit. sacerdos autem ferire prohibet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: