previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[629]

[630] mavortis in antro potest accipi et 'fecerat lupam Mavortis' et 'Mavortis in antro'. Fabiusspelunca Martisdixit. dicendo autem 'et' ostendit multa alia fuisse depicta. est autem elegans figura 'fecerat procubuisse'. sane laus est operis, ut talis videretur. 'fetam' vero quae peperit et nutrire potuisset.

[631] procubvisse id est prima parte se inclinasse, quod Graeci προκύπτειν dicunt, ut inclinatione corporis ubera praeberet infantibus: nam si 'procubuisse' iacuisse accipias, contrarium est quod dicit 'ludere pendentes pueros'. quod si 'procubuisse' utcum fetu concolor albo procubuitaccipiamus, intellegere debemus 'pendentes' desiderio alimoniae suspensos vel intentos, utpendetque iterum narrantis ab ore” . alii 'pendentes' cessantes, utpendent opera interrupta” . sciendum tamen, voluisse eum gestum proprie exprimere, quem in ipsius lupae cernimus statuis. geminos hvic re vera geminos modo, alias similes. sane totus hic locus Ennianus est.

[632] ludere moveri: Terentiuscongrum istum maximum paulisper in aqua sinito ludere” . matrem quasi matrem, cuius adfectum pueris exhibebat. sane veteres etiam nutrices matres vocabant, ut ait Plautus in Menaechmiset mater non possit dignoscere, quae mammam dabat(Men. 19-21).

[633] tereti cervice rotunda, cum longitudine, utincumbens tereti Damon sic coepit olivae” .

[634] mulcere alternos non quod in pictura erat dicit, sed id quod intellegimus factum fuisse, utter circum Iliacos raptaverat Hectora muros” . corpora fingere lingva id est tergere: Cicero in Sestianaspongiis sanguis effingebatur” , id est tergebatur. fingere tamen et formare aliquid et ad integram faciem arte producere significat; inde fictores dicuntur qui imagines vel signa ex aere vel cera faciunt.

[635] nec procul hinc Romam congrue, iuxta proprios conditores. raptas sine more sabinas raptas spectaculo sine ullo exemplo, aut sine ullo bono more: vel 'raptas' stupratas, id est per vim. historia autem talis est. Romulus cum turbam civium non haberet, asylum condidit, ad quem locum si quis confugisset, eum exinde non liceret auferri. hic cum videret virorum multitudinem sine conubiis posse deperire, a vicinis civitatibus matrimonia postulavit, sed ab eis contemptus celetes se Neptuno, equestri deo, qui et Consus dicitur, editurum proposuit. ad quos celetes cum de vicinis civitatibus maxima multitudo cum omnibus feminis convenisset, Romulus eas signo dato rapi de spectaculo fecit: ob quam rem a Sabinis bellum ei indictum est. in quo cum iam capto a Sabinis Capitolio in foro Romano pugnaretur et eius milites fugerent, Iovi Statori templum se facturum esse promisit, si eius stetisset exercitus. quo voto restituta pugna cum anceps esset, intervenientibus mulieribus Sabinorum, quae iam Romanis nuptae erant, pugna sedata est et icto foedere Tatius rex Sabinorum in partem urbis acceptus est: unde Romani a Curibus Quirites appellati sunt.

[636] consessu caveae cavea est ubi populus spectat. vallis autem ipsa ubi circenses editi sunt, ideo Murcia dicta est, quia quidam vicinum montem Murcum appellatum volunt; alii, quod fanum Veneris Verticordiae ibi fuerit, circa quod nemus e murtetis fuisset, inmutata littera Murciam appellatam; alii Murciam a Murcido, quod est marcidum, dictam volunt; pars a dea Murcia, quae cum ibi Bacchanalia essent, furorem sacri ipsius murcidum faceret. magnis circensibus actis 'magnis' quantum ad paupertatem pristinam pertinet: nam legimus propter equorum inopiam diversis eos tunc usos animalibus. raptae autem sunt Sabinae Consualibus, hoc est mense Martio. Consus autem deus est consiliorum, qui ideo templum sub circo habet, ut ostendatur tectum esse debere consilium: inde est quod et Fidei panno velata manu sacrificabatur, quia fides tecta esse debet et velata. ideo autem dicato Consi simulacro rapuerunt Sabinas, ut tegeretur initum de rapto consilium. iste Consus et eques Neptunus dicitur, unde etiam in eius honorem circenses celebrantur. errant ergo qui dicunt 'magnis circensibus' aut Megalesiacis, aut Romanis, quos constat fieri ante kal. ian. 'actis' autem cum agerentur, quia non erat praesens a passivo participium, utet qua vectus Abas” . circensibus circenses dicti vel a circuitu, vel quod ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur, quos circumibant. dicti autem circenses ab ensibus, circa quos currebant. sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses.

[638] romulidis hic dativus pluralis venit ab eo, quod est 'hic Romulida'. curibusque severis mire et merito dixit 'severis': cum enim filias perdiderint Caeninenses, Antemnates, Crustumini et Sabini, ceteris quiescentibus Sabini soli bella sumpserunt. intervenientibus postea triginta feminis, iam enixis, de illis quae raptae erant, pax facta est: ex quarum nominibus curiae appellatae sunt. in communem etiam mulierum honorem kalendae eis dicatae sunt Martiae: HoratiusMartiis caelebs quid agam kalendis?” Iuvenalismunera femineis tractat secreta kalendis” . nec enim aliter congruit Martias kalendas esse feminarum, nisi quia, ut diximus, feminae bella sedarunt. sane sciendum omnes virgines raptas excepta Hersilia, quam sublatam a marito sibi Romulus fecit uxorem. aut 'severis' disciplina: aut rem hoc verbo reconditam dixit, quia Sabini a Lacedaemoniis originem ducunt, ut Hyginus ait de origine urbium Italicarum, a Sabo, qui de Perside Lacedaemonios transiens ad Italiam venit et expulsis Siculis tenuit loca quae Sabini habent: nam et partem Persarum nomine Caspiros appellare coepisse, qui post corrupte Casperuli dicti sunt. Cato autem et Gellius a Sabo Lacedaemonio trahere eos originem referunt. porro Lacedaemonios durissimos fuisse omnis lectio docet. Sabinorum etiam mores populum Romanum secutum idem Cato dicit: merito ergo 'severis', qui et a duris parentibus orti sunt, et quorum disciplinam victores Romani in multis secuti sunt.

[639] posito certamine finito, utante diem clauso componet Vesper Olympo” .

[640] iovis ante aram ante templum Iovis Statoris, quod fecerat Romulus, postquam orans elatis armis meruit ne suus exercitus fugeret.

[641] ivngebant foedera porca foedera, ut diximus supra, dicta sunt a porca foede et crudeliter occisa; nam cum ante gladiis configeretur, a fetialibus inventum ut silice feriretur ea causa, quod antiqui Iovis signum lapidem silicem putaverunt esse. Cicero foedera a fide putat dicta. sed huius porcae mors optabatur ei, qui a pace resilisset. falso autem ait 'porca': nam ad hoc genus sacrificii porcus adhibebatur. ergo aut usurpavit genus pro genere, uttimidi venient ad pocula dammae” , cum has dammas dicamus, item supra 'lupam', cum artis sit 'hic' et 'haec lupus': aut certe illud ostendit, quia in omnibus sacris feminini generis plus valent victimae. denique si per marem litare non possent, succidanea dabatur femina; si autem per feminam non litassent, succidanea adhiberi non poterat. quidam 'porcam' euphoniae gratia dictam volunt. huius autem facti in sacra via signa stant, Romulus a parte Palatii, Tatius venientibus a rostris.

[642] citae mettum in diversa quadrigae Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens 'citae' divisae, ut est in iure 'ercto non cito', id est patrimonio vel haereditate non divisa; nam 'citus' cum divisus significat, 'ci' longa est. ergo 'citae' veloces intellegamus. quem autem dicit Vergilius Mettum Mettius Fufetius dictus est, quod nomen mutilavit causa metri. novimus autem nominum vel mutationem vel mutilationem concessam poetis: sic pro Polluce Castorem, pro Cytheride Lycoridem posuit, utsed quae legat ipsa Lycoris” . hic autem Mettius Fufetius cum apud Albanos summam rerum teneret, a Romanis in auxilium contra Fidenates vocatus, iure societatis venit quidem, sed in ipso proelio ad hostes defecit. quod cernens Tullus Hostilius ait voce maxima militibus suis, ita ut etiam hostis audiret 'ne trepidetis: meo consilio factum est, ut factiose Mettius Fufetius ad hostes transiret': quo consilio et suis paene iam amissas reddidit vires et effecit ne hostes crederent Mettio. quem post victoriam captum Tullus Hostilius religavit ad binas quadrigas, ita ut ab unis quadrigis traherentur manus, pedes vero ab alteris: quibus agitatis velociter eum crudeli morte discerpsit. videns itaque poeta Romano nomini incongruam esse vindictam, culpam in criminis retorquet auctorem, dicens ex sua persona ad ipsum Mettium 'at tu dictis Albane maneres'. ideo etiam 'mendacis' infert, ut tacitae quaestioni et invidiae crudelitatis occurrat. sane constat post victoriam de Albanis Romanorum, quam per conditionem Horatiorum et Curiatiorum adepti sunt, hoc factum esse quod hoc loco poeta narravit: nam quemadmodum Mettius vel ad auxilium facile nisi iussus venisset? vel post cognitam fraudem acciri tam facile potuisset, nisi tamquam subiectus congratulatum victoriam ad Tullum Hostilium venisset?

[646] nec non tarquinium eiectum porsenna ivbebat Tarquinius Superbus habuit perditos filios, inter quos Arruntem. qui dum in castris esset, patre suo Ardeam obsidente, et ortus esset inter eum et Collatinum, maritum Lucretiae, de uxoribus sermo, eo usque processit contentio, ut ad probandos earum mores arreptis equis statim domos suas simul proficiscerentur. ingressi itaque civitatem Collatiam, ubi fuit Lucretiae domus, invenerunt eam lanificio operam dantem et tristem propter mariti absentiam. inde ad Arruntis domum profecti cum uxorem eius invenissent cantilenis et saltationibus indulgentem, reversi ad castra sunt. quod Arruns dolens cum de expugnanda Lucretiae castitate cogitaret, mariti eius nomine epistulam finxit et dedit Lucretiae, in qua hoc continebatur, ut Arruns susciperetur hospitio. quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit. et altero die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto gladio se interemit. quem Brutus de eius corpore extractum tenens processit ad populum, et multa conquestus de Tarquinii superbia et filiorum eius turpitudine, egit ne in urbem reciperentur, auctoritate qua plurimum poterat: nam ut diximus, Brutus tribunus equitum fuerat. sed cum non susciperetur Tarquinius contulit se ad Porsennam, regem Tusciae. qui pro Tarquinio cum ingentibus copiis capto Ianiculo et illic castris positis, Romam vehementer obsedit. et cum per sublicium pontem, hoc est ligneum, qui modo lapideus dicitur, transire conaretur, solus Cocles hostilem impetum sustinuit, donec a tergo pons solveretur a sociis: quo soluto se cum armis praecipitavit in Tiberim, et licet laesus esset in coxa, tamen eius fluenta superavit: unde est illud ab eo dictum, cum ei in comitiis coxae vitium obiceretur 'per singulos gradus admoneor triumphi mei'. in tantam autem obsidionis necessitatem populus venerat, ut etiam obsides daret. ex quibus Cloelia inventa occasione transnatavit fluvium et Romam reversa est, redditaque rursus est, pacis lege eam Porsenna repetente. qui admiratus virtutem puellae dedit ei optionem, ut cum quibus vellet rediret. illa elegit virgines, quae iniuriae poterant esse obnoxiae, unde Porsenna hoc quoque miratus concessit, et rogavit per litteras populum Romanum, ut ei aliquid virile decerneretur: cui data est statua equestris, quam in sacra via hodieque conspicimus. eiectum facile poterat suscipi et occidi. sed ideo non est susceptus, quia occidi non poterat religione impediente: rex enim etiam sacrorum fuerat. unde postea alii facti sunt consules, alii reges sacrorum. porsenna unum 'n' addidit metri causa: unde et paenultimae datus accentus est: nam Porsena dictus est: Martialishanc spectare manum Porsena non potuit” .

[648] Aeneadae satis longe petitum epitheton. et potest hoc loco historia de Mucio accipi.

[649] illum Coclitem scilicet. et modo 'Cocles' in hoc homine, de quo dicit, proprium est nomen, in aliis appellativum, nam luscos 'coclites' dixerunt antiqui: unde et Cyclopas 'coclites' legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur: quasi στρογγυλῶπας a rotunditate.

[651] vinclis innaret cloelia ruptis atqui obsides non ligantur; sed vincla pro custodiis accipiamus, aut certe pro foederibus: aut certe 'ruptis vinclis pontis', id est ponte resoluto.

[652] in summo custos tarpeiae manlius arcis in summa clipei parte; nam postea ait 'in medio classes aeratas'. et bona ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens. ideo enim in summa clipei parte dicit factum esse Capitolium, quia hoc arcem urbis esse manifestum est. haec historia autem talis est: Brenno duce Senones Galli venerunt ad urbem et circa Alliam fluvium occurrentem sibi deleverunt exercitum omnem populi Romani. aliaque die cum vellent ingredi civitatem, primo cunctati sunt timentes insidias, quia et patentes portas et nullum in muris videbant. postea paulatim ingressi cuncta vastarunt octo integris mensibus, adeo ut quae incendere non poterant, militari manu diruerent, solo remanente Capitolio, ad quod cum utensilibus reliqui confugerant cives: qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere. tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam dono Iunoni dederat: namque secundum Plinium nullum animal ita odorem hominis sentit. qua causa postea eo die quo hoc factum est, canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres auro et purpura exornati in lecticis gestabantur. sane hic Manlius post defensum Capitolium pro praemio singulis libris farris ob virtutem a populo donatus est. in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur: cuius rei argumentum est quod hodieque ara in Capitolio est Iovis Tutoris, in qua liberati obsidione coria et sola vetera concremaverunt. hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.

[653] pro templo pro defensione templi, hoc est 'in templo'; nam 'ante templum' non procedit, cum obsessus intra templum esset. sic in nonoipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant” , Terentiusnam ni haec ita essent, pro illo haud stares Phaedria” . tenebat defendebat: et est militare verbum, ut etiam Sallustius dicit. unde e contra victos 'loco motos' dicimus: Ciceroloco ille motus est” .

[654] horrebat regia culmo Curiam Calabram dicit, quam Romulus texerat culmis. ideo autem 'Calabra', quod cum incertae essent kalendae aut idus, a Romulo constitutum est, ut ibi patres vel populus calarentur, id est vocarentur, et scirent, qua die kalendae essent vel etiam idus. a rege sacrificulo idem fiebat ut, quoniam adhuc fasti non erant, ludorum et sacrificiorum praenoscerent dies.

[655] atque hic 'hic', in Capitolio scilicet. et satis prudenter argenteum anserem dixit: nam quasi et epitheton est coloris et significavit rem veram. nam in Capitolio in honorem illius anseris, qui Gallorum nuntiarat adventum, positus fuerat anser argenteus. avratis porticibus hoc ad tempus retulit florentis Romanae reipublicae: nam illo loco ubi dixit 'horrebat regia culmo', ideo addidit 'Romuleo', ut incipientis et pauperis adhuc imperii tempora designaret.

[656] gallos Senones, qui Senones dicti sunt, quod Liberum patrem hospitio recepissent. canebat quasi praedivinabat: nam 'canere' et icere et divinare significat.

[657] arcemque tenebant deest 'paene': nam prope tenuerunt.

[658] defensi tenebris et dono noctis opacae multi iterationem volunt, alii dicunt 'tenebris' propter cuniculos, 'dono noctis' somno Manlii; nam somnus noctis est donum.

[659] caesaries coma, ab eo quod caedi potest. avrea vestis hoc est barba: unde contra investes dicimus inberbes: unde esttunc mihi prima genas vestibat flore iuventas” .

[660] virgatis lucent sagulis quae habebant in virgarum modum deductas vias. et bene adlusit ad Gallicam linguam, per quam virga purpura dicitur. 'virgatis' ergo, ac si diceret virga tinctis, id est purpuratis. gaesa hastas viriles: nam etiam viros fortes Galli gaesos vocant.

[662] scutis longis per hoc corporum ostenditur magnitudo, ut suprastabant ter centum nitidi in praesepibus altis” , per quod equorum magnitudinem expressit.

[663] hic in eodem scuto. et congrue sacerdotes statim post templa commemorat. salios qui sunt in tutela Iovis, Martis, Quirini. dicti Salii ideo quod circa aras saliunt et tripudiant. alii a Salio, Aeneae comite, dictos volunt. nudosque lupercos cum in honorem Panos Lupercaliorum sollemnitas celebraretur, pecora Romanorum subito a latronibus rapta sunt. illi proiectis vestibus persecuti sunt latrones: quibus oppressis et receptis animalibus, propter rem a nudis prospere gestam consuetudo permansit ut nudi Lupercalia celebrarent.

[664] lanigerosque apices flamines in capite habebant pilleum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. quod cum per aestus ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt; nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas fuerat: unde a filo quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. verum festis diebus filo deposito pillea necesse erat accipere, quae secundum alios ad ostendendam sacerdotii eminentiam sunt reperta, sicut columnae mortuis nobilibus superponuntur ad ostendendum eorum columen. alii dicunt non propter eminentiam dignitatis hoc factum, sed quia cum sacrificarent apud Laurolavinium et eis exta frequenter aves de vicinis venientes lucis abriperent, eminentia virgarum eas terrere voluerunt. exinde etiam consuetudo permansit, ut apud Laurolavinium ingentes haberentur virgae, non breves ut in urbe. lapsa ancilia caelo regnante Numa Pompilio scutum breve et rotundum caelo lapsum est. et cum aruspices respondissent illic fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quandoque ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt et in templo Martis locata. quod autem dicit ancilia, plurali utitur numero pro singulari: nam unum lapsum est. ancile autem dicitur aut quasi undique circumcisum, aut quasi ἀμφίχειλον, id est undique labrum habens.

[665] extuderat studiose fecerat. ducebant deducebant: haec enim fuerat consuetudo.

[666] pilentis matres in mollibus pilenta sunt vehicula, sicut nunc basternas videmus. erant autem tunc veneti coloris, non ut nunc sunt, russati, quibus nisi castae non utebantur. 'mollibus' autem pensilibus, utmolle feretrumetoscilla mollia” : ut contra 'plumas pensiles' dicimus et molles significamus. aut 'mollibus' molliter stratis: quidam pilentalaeta occisia sed vulgo dicta tradunt. hinc procul bene longe a templis inferos facit. et bene Tartareas sedes, ut nihil praetermissum videretur.

[668] scelerum poenas pro 'sceleratorum'. et bene ait 'scelerum poenas'; in crimina enim personae incidunt, non ipsarum sunt proprie crimina: unde et sceleribus sunt statuta supplicia, quae in se incidentes homines obnoxios faciunt. et te catilina minaci pendentem scopulo hoc quasi in Ciceronis gratiam dictum videtur.

[670] secretosque pios aut in secreto morantes; aut participialiter, ab illis secretos. his dantem ivra catonem ut supra diximus, Censorium significat, non Uticensem, qui contra Caesarem bella suscepit. quomodo enim piis iura redderet, qui in se impius fuit? et supergressus est hoc loco Homeri dispositionem, siquidem ille Minoem, Rhadamanthyn, Aeacum de impiis iudicare dicit, hic Romanum ducem innocentibus dare iura commemorat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: