previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[649]

[651] vectus equo spumante saces pro 'cum veheretur', utet qua vectus Abas” .

[652] inplorans nomine turnum ex multis rebus indicat perturbationem: quod festinans venit, quod per hostes, quod vulneratus, quod Turnum nomine appellat; nam contumelia est nomine suo superiorem vocare: sic in georgicismater, Cyrene mater” , cum praemisissetet te crudelem nomine dicit” .

[653] turne in te suprema salus omnia quae supra Iuturna dixerat, oratio ista dissolvit.

[654] fulminat Aeneas a. exaggeratio est: sic paulo posthorrendumque intonat armis” . minatur deiecturum arces quia dixeratet aequa solo fumantia culmina ponam” .

[656] iamque faces ut sit quare Turnus subvenire festinet.

[657] mussat modo dubitat. et cunctatur rex ipse, in quo summa rerum est. veteres 'mussat' pro timet, Ennius 'mussare' pro 'tacere' posuit. Clodius Tuscusmussare est ex Graeco, conprimere oculos: Graeci μῦσαι dicunt” .

[658] quos generos vocet pro 'utros'; pluraliter autem 'generos' de exercitibus, quorum duces sunt Aeneas et Turnus. aut quae sese ad foedera flectat aut nuptiarum foedera, utnec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni” : aut propter violatum foedus, ut ideo dixerit 'quae sese flectat ad foedera', quasi nec hoc remedium supersit, cum illa iam bello corrupta sint.

[659] praeterea regina tui quia occurrebat, Amatam, siLa-” tinus dubitat, reginam pro eius partibus niti. tui fidissima tui amantissima. dextra occidit ipsa sva ut laquei absconderet dedecus.

[660] lucemque exterrita fugit augmentum mali.

[661] soli pro portis contra illudsunt alii qui tecta manu defendere possint” . 'pro portis' autem 'ante portas': Sallustiuset parte cohortiumpraecipere instructa et stationes locatae pro castris” . bene autem cum dicit 'pro portis sustentant acies' spem adhuc subveniendi dedit. et dicendo 'soli' addidit etiam necessitatem.

[664] deserto in gramine versas huc atque illuc agis, utAethiopum versemus oves” . Homerus στρωφᾶν. et bene 'deserto in gramine' contra illudet nos saeva mittamus funera Teucris” .

[665] varia confusus imagine rerum multiplici nuntio: quod regina periit, quod urbs oppugnatur, quod omnes Latini in illum oculos referunt, quod dubitat Latinus quos generos vocet.

[666] et obtutu tacito stetit vultu: et obtutus est proprie πρόσωπον, id estvultum dicunt.

[667] pudor propter illudtu currum deserto in gramine versas” : vel 'pudor', quia in illum oculi referuntur. insania qua in hostes ferebatur: vel quia urbs oppugnabatur. mixto luctu propter Amatae cognitam mortem.

[668] amor quia mussat Latinus. conscia virtus quia fugere putatur qui 'currum deserto in gramine versat'.

[669] discussae umbrae postquam mentis caligo discessit: quod sequentia indicant 'et lux reddita menti est'.

[671] turbidus plenus perturbationis.

[672] ecce autem flammis alia persuasio ex aspectu.

[673] undabat vertex abundabat. et bene in translatione permansit, ut verticem undare diceret: vertex enim undarum dicitur, utverticibus rapidisetvorat aequore vertex” .

[674] quam eduxerat ipse scilicet quod ei maiorem creabat dolorem. graviter enim dolemus si perire videamus illa quae fecimus. 'eduxerat' autem in altum fabricando sustulerat, ut alibiCyclopum educta caminis” .

[675] subdideratque rotas quo posset trahi ad ea loca, quibus hostis instabat.

[676] iam iam fata Sallustianumiam iam frater animo meo carissime” .

[678] stat conferre manum Aeneae placet, utstat casus renovare omnis” : vel 'stat' certum est. quicquid acerbum est morte pati aut quicquid morte acerbum est placet pati, hoc est inferna supplicia: vel quae potest superbus hostis inferre, sicut de Hectore legimus: aut certe positivus sit pro comparativo: placet pati si quid etiam morte acerbius invenitur.

[680] furere ante furorem figura antiqua, ut 'servitutem servit', 'dolet dolorem'. et est sensus: sine me furorem bellicum ante furere, scilicet quam ad eum veniam, ut pugnam mente concipiam et instructus furore in bella prorumpam.

[684] saxum de vertice praeceps cum rvit comparatio ipsa futurum ostendit eventum. simul notandum quod, sicut supra in proelio, ita nunc etiam in comparatione praefertur Aeneas: nam Turnum parti comparat montis, montibus exaequat Aenean.

[685] avulsum vento proprie: nam et Turnus ad bellum invitus adtrahitur.

[686] annis solvit sublapsa pro 'multorum annorum sublapsum saxum'. et quidam 'lapsa' quasi non passiva specie, sed activa dictum volunt.

[687] mons inprobus pars montis: et ἐμφατικῶς dictum est, sicut suprahaud partem exiguam montis” . magno actu magno inpulsu, magno impetu.

[688] exultatque solo mire: saepe exilit, dum volvitur.

[690] ubi plurima fuso sanguine terra madet hypallage: ubi plurimo sanguine terra maduerat: sic suprasanguine in alto” : vel certe, ubi plurimum fuso sanguine.

[691] striduntque hastilibus aurae Homerus συρίζουσα% μακεαον ισιτιτατε λόγχη.

[692] magno ore pro 'voce magna'.

[693] tela inhibete cohibete, suspendite: et est translatio a nautis.

[694] me verius unum pro vobis f. l. 'verius' iustius. et sensus hic est: iustius est, me unum pro omnibus rupti foederis poenas exsolvere. alii veteri more dictum accipiunt: 'verum' enim quod rectum et bonum esset, appellabant: Terentiusidne est verum modo? id est pessimum genus” , et itemquod si astu rem tractavit, di vestram fidem! quantam et quam veram laudem capit Parmeno!” Sallustius in primoea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus” , idem “†per pennatam paucis pro pectus vera est aestimanda” .

[695] decernere ferro decertare, dimicare: aliter 'decernere' statuere, ut decernere senatum dicimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: